IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Docet primo clavem non esse characterem, quia prius tempore datus est character Apostolis quam clavis. Secundo ait duas esse claves, unam examinandi, alteram sententiandi, hasque non repugnare ab invicem separari. Tertio, in Sacerdotio dari duos characteres, unum in corpus Christi verum, alterum in mysticum. Quarto, innuit hic, et asserit dist. 24. art. 3. fin. prius tempore dari potestatem in corpus Christi verum ; quod videtur docere Trident. sess. 23. cap. 4. ibi Si quis dixerit per ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra dicere Episcopum : Accipe Spiritum sanctum, anathema sit. D. Thom. 2. 2. quaest. 39. art. 3.4. D. Bonav. hic art. 3. quaest. 1. Richard. hic. Sotus dist. 18. quaest. 4. art. 2. Alens. 4. part. quaest. 79. 80. Castro de just. haer. punit. c. 21. et communis, tenent potestatem jurisdictionis distingui a potestate ordinis ; et videtur definitum in Trid. sess. 4. cap. 7.
De tertio (d) articulo dicunt quidam, quod istae claves sunt idem cum charactere Sacerdotali, et tunc esset facile videre, quomodo conferuntur cuilibet Sacerdoti in ejus ordinatione, sicut.et characteres.
Sed contra arguitur sic i illae sunt distinctae potestates, quarum una potest esse sine alia: sed potestas conficiendi corpus Christi, sive character Sacerdotii, ut ad hoc est, potest esse sine illa potestate, quae includitur in clavibus: ergo, etc. Minor probatur, quia sic fuit in Apostolis in coena, cum dicebat eis : Hoc facite in meam commemorationem, ubi data est eis potestas conficiendi, sed non clavium usque post resurrectionem, Joan. 20. dicente Christo : Quorum remiseritis, etc.
Consimiliter videtur posse argui de quolibet Sacerdote nunc ordinato in Ecclesia. Prius enim dicit Episcopus ordinando : Accipe potestatem conficiendi vel celebrandi Missam, tam pro vivis quam pro defunctis, dans ei calicem: et quibusdam interpositis, ponens manum super caput ejus, dicit i Accipe Spiritum sanctum, quorum remiseris, etc. Unde videtur, quod quilibet Sacerdos prius tempore accipiat potestatem conficiendi quam absolvendi: ergo est alia et alia. Et istud probat, quod non tantum distinguitur a charactere, si character est aliquid unum, imo quod sunt distinctae potestates inter se.
Item (ut dictum est supra) character non potest esse nisi relatio: relatio autem non potest esse eadem ad plures terminos. Corpus Christi verum et mysticum, vel consecratio hujus, et absolutio illius sunt distincti termini: ergo illud, quod est relatio ad consecrationem, non est idem cum potestate ad absolutionem.
Dico ergo, quod simpliciter sunt duae claves, ita quod absolute verum est illud verbum Christi: Tibi dabo claves, etc. et possent de potentia Dei absoluta separari ab invicem. Sicut enim aliquis nunc praesidens potest committere alteri auctoritate n cognoscendi in causa, non committendo sibi auctoritatem sententiandi in ea, ut si diceret : Committo tibi auctoritatem examinandi causam istam, et referas mihi ut sententiam. Posset etiam conferre auctoritatem sententiandi sine auctoritate cognoscendi, ut si diceret : Committo tibi, quod sine omni cognitione causae sententies, sicut placet: talis autem commissio non esset ordinata alicui, cui voluntas esset obliquabilis. Ita etiam posset Deus committere auctoritatem cognoscendi sine auctoritate sententiandi ; et esset ista commissio ordinata simpliciter, si esset etiam in humanis. Posset etiam Deus de potentia absoluta alicui habenti voluntatem obliquabilem, committere auctoritatem sententiandi sine cognitione in causa. De potentia autem ordinata, sive de facto committitur utrumque cuilibet Sacerdoti Ecclesiastico ad minus complete ordinato. Quod pro tanto dico, quia si prius tempore datur sibi auctoritas celebrandi quam absolvendi, non est perfecte ordinatus, quantum ad utramque auctoritatem, si primo facto, omitteretur secundum.
Sed an praecise simul tempore utraque potestas detur, non assero. Quod si prius detur una quam alia, quando ergo imprimitur character Sacerdotii ? et quomodo se habebit, ista duplex clavis ad characterem?
Ad primum posset dici, quod sicut sunt duae potestates, ita duo characteres; et uterque imprimitur in signo proprio sensibili significante illud invisibile, utpote primus in datione calicis cum illis verbis : Accipe potestatem celebrandi, etc. Secundus in impositione manuum, cum illis verbis : Accipe Spiritum sanctum, etc.
Et secundum hoc pateret quid esset dicendum ad secundum, quia utraque potestas est quidam character, sed illi duo integrant totum ordinem Sacerdotii; sed secundum hoc etiam viderentur esse duo characteres correspondentes duabus clavibus, vel non essent duae claves.
Si ergo non placet tot characteres ponere correspondentes uni ordini Sacerdotali, potest dici quod per unum characterem Sacerdotalem, habet quis potestatem conficiendi corpus Christi, ubicumque ille imprimatur: et: per illum adscribitur iste familiae Christi in tali gradu excellenti, utpote in gradu cibantis populum Christi in Ecclesia. Sicut autem in istis curiis magnorum promotus ad gradum excellentem in familia domini, per hoc disponitur, ut habeat auctoritatem aliquam respectu aliorum servorum, ita per hoc quod iste in familia Christi in gradu excellentiori constituitur per characterem Sacerdotalem, disponitur de congruo ad habendum potestatem super corpus Christi mysticum, ligandi et solvendi, et tunc character Sacerdotalis est dispositio ad istas claves, saltem collatio unius non separatur a collatione alterius, quia (sicut dictum est) quod Christus in eodem verbo Joan. 20. contulit ambas Ecclesiae, ita et Episcopus in eodem signo sensibili et verbo confert ambas; unam quasi excellentem et explicite, et aliam quasi implicite, cujus usus est antecedens ad usum istius.
Et ex hoc patet quod aliqualiter possunt dici una clavis unitate ordinis, quia ad actum unum ultimum, scilicet apertionis, ordinantur: et ad illum una subordinatur alteri, quia remotior ab illo effectu.