CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(g) Ad quaestionem istam. Concludit jam Doctor ex suppositione, quod non teneatur sententia jam praemissa, de constitutione personarum per absolutas proprietates, necessario fatendum esse quod constituantur per relationes realiter a parte rei quatenus relationes sunt, quomodocumque demum considerantur istae relationes ; nam diversitas considerationis non facit ullam variationem in re, et non possunt considerari relationes secundum ullam rationem, quae ratio a parte rei formaliter non sit relativa si non sit absoluta. Hanc conclusionem praeter Scotistas omnes tenent, Durandus 1. dist. 26. q. 1. n. 18. et Gabriel 16. et Suarez. lib. 7. de Trin. c. 7. n. 9. Aversa. q. 28. sed. 11 . dicto primo, et alii. Quia vero contra hanc sententiam principalis difficultas est, quomodo possit prima persona, constituta per se primo relatione paternitatis esse prior Filio, prout esse debet cum ipsum producat, quandoquidem ex alio capite sequatur quod sit simul natura cum illo, quia correlativa, formaliter loquendo, sunt simul natura quoad esse et cognosci. Respondet Doctor breviter et clare, simultatem naturae, quae debet esse inter correlativa mutua actualia, qualia sunt Pater et Filius, et consistit in hoc quod repugnet unum ex ipsis ex natura sua intrinceca esse, vel intelligi sine altero, hanc, inquam, simultatem compati posse cum prioritate originis, quae consistit, non in hoc quod prius possit esse vel concipi sine posteriori, sed quod sit illud per quod posterius producitur. Hoc declarat primo exemplo communi creaturarum, quarum una producit alteram, nam si Petrus producat Paulum, certum est quod Petrus quatenus producens, et Paulus quatenus productus ab illo, sint simul natura, nec possint ut sic formaliter esse aut concipi sine se invicem, cum quo tamen stat quod Petrus ut producens formaliter sit prius origine, quia ut sic, formaliter est illud quod dat esse Paulo, et non est prius origine Paulo -sub ulla alia ratione ; tum quia sub quacumque alia ratione posset produci a Paulo de potentia saltem absoluta; tum quia posita quacumque alia ratione in Paulo considerabili, et non posita productione non produceret Paulum, nec esset ulla ratio ob quam diceretur prior origine Paulo, potius quam Paulus diceretur prius origine ipso, ex quo sequi videtur quod eodem formaliter quo aliquid alio est prius origine, sit simul cum ipso natura.
Confirmat hanc doctrinam, quia aliqua prioritas naturae potest esse inter illa, quae sunt simul natura ; ergo multo magis aliqua prioritas originis.potest esse inter ea quae sunt simul natura. Probatur antecedens, quia illud quod est perfectius alio, est prius illo natura, aliqua prioritate ; nam secundum Philosophum 5. Metaphysic. cap. 7. quae sunt perfectiora essentialiter aliis, sunt illis priora, non tempore necessario, ut patet, nec etiam origine necessario: ergo natura. Sed quae sunt sic priora aliis, possunt esse correlativa respectu illorum, atque adeo simul natura cum illis ; ergo aliqua prioritas naturae est compatibilis cum simultate aliqua naturae, licet non cum simultate opposita isti prioritati. Probat minorem, quia relationes disquiparantiae seu dissimilis denominationis, ut, verbi gratia, paternitas et filiatio, saltem in creatis, sunt diversae speciei et consequenter diversae perfectionis ; species enim sunt sicut numeri et consequenter inaequalis perfectionis secundum Philosophum 8. Metaph. et secundum communem sententiam. Sed istiusmodi relationes sunt correlationes et per consequens simul natura: ergo aliqua, quorum unum est perfectius altero, sunt simul natura.
Confirmat secundo eamdem doctrinam auctoritate Avicennae 6. Metaph. dicentis quod causa inquantum causa, sit prior natura quam causatum. Et tamen causa inquantum causa, hoc est, inquantum causans actu, est simul natura cum causato inquantum actu causatum est: ergo cum simultate naturae optime potest stare prioritas originis, quae minus videtur cum illa simultate naturae incompatibilis quam prioritas naturae, aut saltem quod nobis sufficit, non magis.
Objicies contra resolutionem principalem hujus quaestionis, qua resolvitur personam primam constitui per relationem ut relatio est, quia concipimus personam non concipiendo ipsam ut actu relatam ad aliam personam ; ergo non constituitur in esse personae per relationem qua relatio est, quia impossibile est constitutum intelligi, nisi intelligatur constitutivum secundum quod constitutivum ipsius. Confirmatur, quia ex eo quod Pater constituatur per paternitatem, optime potestdiciquod sit Pater filii ad quem refertur per relationem paternitatis ; ergo si persona Patris constituitur per eamdem relationem paternitatis, sequitur quod possit dici persona Filii. Confirmatur secundo, quia nemo dicit nomen personae esse nomen relativum ; ergo non constituitur in esse tali per relationem, ut talis est.
Respondeo distinguendo antecedens, conceptu imperfecto est confuso, quo concipitur tantum, ut aliquid quod sit incommunicabile non concipiendo naturam illius formalitatis a qua habet esse incommunicabile, concedo antecedens. Conceptu perfecto quo concipitur esse incommunicabile et quo concipitur natura istius formalitatis, quo redditur incommunicabile, nego antecedens et nego consequentiam. Cujus probationem similiter distinguo, conceptu imperfecto, nego ; perfecto, concedo. Confirmatur haec responsio, quia concipimus personam creatam sine eo quod concipiamus ipsam ut constitutam per positivum aut negativum. Prius enim concipimus personam per modum incommunicabilis, et postea indagamus naturam ipsius formalitatis per quam constituitur incommunicabilis, in quo etiam non convenitur inter auctores, aliquibus probabiliter dicentibus, quod consistat in positivo; aliquibus in negativo. Et tamen hoc non obstante, qui dicunt constitui personam per positivam, tenent eam constitui per positivum qua positivum est: et qui dicunt eam constitui per negativum, dicunt eam constitui per negativum, qua negativum est, licet in illo conceptu primo qui habetur de persona, non concipiatur primum constitutivum ejus esse aut positivum aut negativum, quia scilicet ille conceptus est imperfectus. Ergo similiter licet concipiatur persona divina sub ratione personae divinae, conceptu aliquo imperfecto, sine eo quod concipiatur constitutivum ejus esse relatio, non tamen propterea negari debet, quin relatio constituat ipsum qua relatio est.
Ad primam confirmationem objectionis respondeo distinguendo sequelam, persona Filii, id est, persona illa quae est Filius, nego consequentiam persona Filii, id est, persona illa quae ut sic refertur ad Filium aut quae constituitur per relationem terminatam ad Filium, concedo consequentiam. Neque in hoc potest esse difficultas alia, quam de modo loquendi, propter quem modum absolute et simpliciter negari debet personam Patris esse personam Filii, quia communiter per hunc modum loquendi intelligitur, quod persona Patris esset illa persona quae est Filius.
Ad secundam confirmationem respondeo, distinguendo antecedens, nomen personae ut sic, commune personae creatae et increatae (si detur aliquod nomen tale univocum) aut etiam nomen personae divinae prout dicit naturam divinam incommunicabilem, secundum quod a nobis concipitur imperfecto modo, non considerando naturam particularem istius proprietatis aut formalitatis, a qua per se primo habet esse incommunicabilis, transeat antecedens. Nomen personae divinae, quatenus dicit naturam incommunicabilem, prout concipitur a nobis perfecte considerando naturam istius formalitatis a qua habet esse incommunicabilis, nego antecedens et consequentiam. Ulterius contra hanc conclusionem possent objici raliones pro sententia Joannis de Ripa, sed cum Doctore remittenda est solutio ad dicta dist. 26.
His omnibus pro majori complemento addendum est, quod si placeat examinare secundum quam rationem aut conceptum formalem rationis ratiocinantis, ex pluribus conceptibus secundum quos nos possimus concipere relationem, et in quibus omnibus intrinsece involvitur conceptus ipsius relationis, ipsa relatio constituat personam, quo sensu a Vasquez videtur examinari haec res, et forte etiam aThomistis. Respondeo, quod ut sic etiam non bene dicitur constituere personam ut personam, quatenus proprietas hypostatica, ut dicit S. Thomas, quia haec esset nugatoria responsio ; idem enim esset, ac dicere quod constituit personam secundum quod concipitur constitutiva personae ; nec etiam ut origo, tum quia spiratio activa est origo, et tamen non est constitutiva personae; tum quia quamvis esset origo prima, si tamen praesupponeret aliud per quod constitueretur prima persona incommunicabilis, prout non repugnat ex vi originis primae praecise, adhuc non esset constitutiva personae, nec quatenus constituit Patrem fecundum propter eamdem rationem, sed quatenus consideratur esse talis entitas, ad quam per se primo sequitur negatio communicabilitatis, et negatio producibilitatis, quas dicit necessario prima persona ; nam per hoc praecise quod habeat principiare negationem illam communicabilitatis, habet sufficientem rationem constitutivam personae, et ea non positanon habemus sufficientem rationem ; et per hoc praecise quod habeat fundare negationem producibilitatis simul cum illa altera negatione, habet rationem sufficientem primae personae ; ergo secundum quod concipitur fundare istas negationes, seu secundum quod est entitas, ad quam sequuntur necessario, est constitutiva primae personae.