In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) De tertio articulo dicunt quidam, etc. Haec sententia est D. Thomae in 4. dist. 18. q. 1. Dicit D. Thomas claves esse easdem cum charactere Sacerdotali, qui unus est in se, et extenditur ad diversos actus, sicut idem ignis ad calefaciendum, rarefaciendum, et hujusmodi. Quem sequuntur in hoc alii, ut Sotus infra distinct. 20. art. 1. Petrus de Soto in lectione de clavibus, Turrecremata in Summa lib. 1. cap. 93. Contra hanc sententiam objicit, illas esse duas potestates diversas, quae seorsim datae sunt, ut potestas consecrandi in caena, Matth. 26. Hoc facile in meam commemorationem. Absolvendi vero per claves. Joan. 20. et post resurrectionem. Secundo, in ipsa ordinatione non simul, sed seorsim dantur, ut patet, et per diversa verba. Tertio, quia character nequit esse nisi relatio, quae non est primo ad plures terminos.
Deinde dicit simpliciter et absolute esse plures claves, et non unam tantum; et hoc probat in textu. Deinde, de facto claves illas conferri Sacerdoti complete ordinato. Dicit complete ordinato, respective ad controversiam de charactere ordinis Sacerdotis, si unus sit, an plures, et an prius detur ei character, quae est potestas conficiendi Eucharistiam, et postea alius character, qui est potestas absolvendi, quia hoc dato non est complete ordinatus per primum, characterem. Deinde, quaerit si simul datur utraque potestas ; non asserit, quia nempe haec quaestio spectat ad materiam de ordine, ubi infra dist. 24. q. 1. Ad secundum principale, docet esse diversos characteres. Deinde, quaerit si prius datur una quam altera, quando imprimitur character Sacerdotii, et quem ordinem habent claves ad characterem seu potestatem Ordinis. Tandem respondet ad objectiones praemissas, asserendo duos esse characteres, vel etiam unum integraliter, vel certe non esse duos characteres juxta sententiam praemissam D. Thomae, quae extenditur ad duas illas funcliones, et cum hoc essent duae claves, habentes unitatem ordinis.
Omissa ergo illa quaestione, quam in suum locum remittit ad Sacramentum Ordinis, an in Sacerdotio imprimantur duo characteres partiales? conclusio definita hujus textus est claves esse diversas, quamvis una subordinetur alteri, et potestatem jurisdictionis, ut comprehendit claves per modium unius secundum ordinem, et ad eumdem effectum ultimatum tendentis, distingui a potestate ordinis, ut praecise dicit potestatem conficiendi Eucharistiam, quae est sententia communis Theologorum in praesenti distinctione, et magis explicabitur in articulo sequenti.