CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quando plura inter se ordinem habentia respiciuntur ab aliquo illimitato, omnia respicit primo primitate adaequationis, sed unum tantum illorum primo primitate immediationis, ut constat ex duobus exemplis de Sole respectu partium medii, et de anima respectu membrorum, quae adducit Doctor. Sic se habet essentia ad tres personas, quas respicit aeque primo primitate adaequationis, sed unam tantum earum primo primitate immediationis ad quam ex seipsa determinatur, nisi admittas processum, quia tamen non determinat ad primam adaequate, potest esse in secunda et tertia.
Sed tunc est (h) aliud dubium, quod tactum est contra istas opiniones, scilicet quomodo essentia determinatur ad primam subsistentiam? Ad hoc dico, quod quando aliquid est illimilalum in aliquo ratione causae, ita quod correspondent sibi plura in altero extremo, vel aliquod unum continens plura: si inter illa plura est aliquis ordo, vel absolute vel in se habendo ad illud illimilalum, tunc non est idem primum respectu talis illimitati, et hoc loquendo de primitate adaequationis, et primum primitate immediationis.
Exemplum hujus primo in causa efficiente, ubi est manifestius. Si Sol ut causa illuminet medium totum, et tamen est quasi agens illimitatum, cui correspondent plures partes medii illuminatae, et inter istas partes est ordo aliquis, quia prius illuminatur pars propinquior quam remotior. Primum correspondens Soli ut illuminant est totum medium, ut includit omnes partes, primum, inquam, quasi adaequatum, tamen non est primum ut immediatum, sed pars propinquior Soli immediatius illuminatur quam pars remotior. Ita etiam in forma, accipiendo animam intellectivam, quae est forma aliquo modo illimitata, correspondet sibi pro primo perfectibili corpus organicum, secundum se totum includens in se multas partes perfectibiles ; primum igitur perfectibile animae intellectivae, id est, adaequatum, est totum corpus organicum. Sed quia in partibus hujus totius est ordo originis, vel in se vel in habendo animam, quia primum est cor, deinde aliae partes, 16. de animalibus, ideo ista . forma non primo, id est, aeque immediate perficit totum, sed sic primo perficit cor immediate, et mediante ipso alias partes. Si igitur anima esset tota essentia cordis et manus per identitatem, et tamen daret eis esse distinctum, quale modo dat eis, licet in toto, et cum hoc cor et manus non essent partes ejusdem totius, quia hoc esset imperfectionis, sed haec essent supposita distincta, esset adhuc anima propter sui illimitationem habens corpus organicum pro adaequato perfectibili, sive habens omnia illa supposita, quae modo sunt partes corporis pro uno adaequato, et tamen haberet unum illorum, quod scilicet est primum origine pro primo et immediato perfectibili. Ita potest dici universaliter in omni illimitato, cui correspondent plura, inter quae est aliquis ordo, propter quem unum illorum immediatius respiciatur ab illo illimitato, quam alterum.
Ita in proposito, essentia divina non habet aliquam subsistentiam unam primam, id est, adaequatam sibi, quia tunc non posset esse in alia ; sed sic adaequantur tres subsistentiae illi naturae, quod tamen in istis tribus est ordo in habendo na-Iuram ; et ideo essentia una plimitate, scilicet immediationis, respicite primum illorum ordinatorum, ita quod sicut essentia ex se primo esset in tribus, si esset in eis sine ordine, et hoc tam primitate adaequationis quam primitate immediationis, ita nunc ex se est in tribus primitate adaequationis, sed non primitate ordinis immediationis, sed prius in primo illorum, et virtute illius in aliis, quibus communicatur ab illo primo.
Cum igitur quaeris, (i) per quid est essentia in prima persona? dico quod ex se. Et si adhuc velis dicere quod non, sed per proprietatem determinantem, eadem quaestio esset per quid determinaretur ad proprietatem determinantem, sive per quid primo pullulat in essentia illa proprietas ; et tunc vel oportet procedere in infinitum, vel oportet stare, quod essentia, quae de se esset primo, id est, adaequate in tribus, et esset de se immediate in tribus, si non haberet ordinem, quod ipsa est de se immediate in primo istorum trium habentium ordinem.
Et si quaeras (k), unde determinatur essentia ad primam personam ? et si ex se determinatur, ergo non potest esse in alia?
Respondeo, determinatio duplex est, opposita duplici indeterminationi. Una indeterminatio est ad opposita contradictorie, sicut materia est indeterminata ad formam et ad privationem ; alia est ad diversa positiva, quae tamen stat cum determinatione ad alteram partem utriusque contradictionis. Exemplum hujus secundi, sicut sol est indeterminatus ad producendum vermem et plantam tanquam ad diversa positiva, cum tamen ex se sit determinatus ad alteram partem contradictionis tam hujus quam illius, sicut si esset agens particulare tantum, natum producere unicum illorum tantum ; dico tunc in proposito, quod essentia de se determinatur ad primam personam determinatione opposita indeterminationi primae, quae est ad contradictoria, non tamen determinatione opposita secundae indeterminationi, quia illa non staret cumillimitatione ad plura.
Et per hoc patet ad argumentum, si ex se determinatur ad istam, igitur non potest esse in alia. Consequentia tenet, loquendo de determinatione secunda, quae opponitur illimitationi ad plura ; et hoc modo non determinatur essentia ad unam, sed ad tres subsistentias, quia illa determinatio est ad primum adaequatum. Non tamen tenet consequentia, loquendo de determinatione primo modo, quia illa est ad primum immediatum non adaequatum, et stat cum inmutatione indeterminati ad plura.
Ad primum argumentum (1) principale patet ex dictis, quia primum suppositum praecedit secundum origine, et tamen sunt simul natura, sicut requiritur ad relativa.
Et cum arguis, quod primum suppositum praecedit generationem, igitur et secundum.
Respondeo, quod in antecedente potest intelligi generatio activa et passiva. Si generatio activa, nego; imo primum suppositum est generatione activa subsistens, quia quomodocuinque intelligatur illa relatio, non est differentia in re, dicendo Patrem subsistere, vel generationem subsistere, vel generantem subsistere. Si autem intelligatur in antecedente de generatione passiva, concedo, quod prima persona sicut origine praecedit Filium, ita praecedit origine generationem passivam. Et cum arguitur sic: Filius praecedit eamdem generationem passivam, quia est simul cum Patre ; ista consequentia non valet, quia non est isto modo simul cum Patre, quomodo Pater est prior generatione passiva ; Filius enim est simul cum Patre natura, sicut pertinet ad correlativa ; Pater autem praecedit generationem passivam, non sic, sed origine. Nunc autem ista propositio : Quandocumque aliqua sunt simul, quocumque est unum prius, et reliquum, falsa est, nisi intelligatur de simultate ejusdem rationis cum illa prioritate et posterioritate, sicut ista est falsa : Si aliqua sunt simul tempore, quidquid est prius natura uno,et reliquo. Sed ista est vera : Si ista sunt simul
tempore, quidquid est prius tempore uno, et altero.
Ad secundum argumentum dico, quod vera est illa major in ordine essentiarum, quia ibi intelligitur in perfectionibus quidditativis, et status est ad perfectionem quidditativam infinitam, quae est absoluta. Sed in personis habentibus eamdem naturam distinctam tantum per originem, sicut oportet intelligere in proposito secundum communem opinionem, propositio major est falsa, quia ibi primum praecise est illud quod est formaliter per esse ad secundum.
Quamvis in divinis negatur omnis prioritas secundum naturam, et tamen concedatur prioritas originis communiter, vel prioritas secundum naturalem intelligentiam, tamen omni modo oportet aliquam prioritatem dare essentiae respectu relationis. Tum quia est fundamentum secundum omnes;tum quia est formaliter infinita, relatio non; tum quia qualitercumque distinguatur, non sunt ex aequo omnino prima nec relatio prior. Merito igitur quaeritur, unde essentia determinat sibi proprietatem primam ? Et cum non inveniatur aliquid determinans, quia semper est eadem quaestio unde essentia habeat illud, nisi procedatur in infinitum, standum est quod essentia ex se praecise determinat in se ut in fundamento, primam relationem. Falsa est igitur illa radix, nullum indeterminatum ex se ad aliqua determinatur ex se ad aliquod illorum, sicut bene habetur hic de duplici indeterminato et de duplici prioritate adaequationis et immediationis.
Sed restat dubium, quam circumstantiam principii notat ex vel de, cum dicitur essentia de se vel ex se determinat
sibi proprietatem primam;et si fingas, quod ibi non dicit rationem principii alicujus, sed excludit comparticeps prin, cipium, non obstat. Quaero enim quomodo essentia determinat, et in ratione cujus principii est respectu proprietatis ; et dicit una solutio hic, quod producentis, quia sine illa non est ratio principii formalis nec materialis, et quia forma activa est per se ens, per se agit, de qua propositione quaere dist. 7. extra. Et propter congruentiam de tertio principio productivo, ex qua congruentia fit una instantia dist. secunda, quaestione de duabus productionibus ;sed corrigetur, quod hic Deus producit Patrem, non autem essentia proprie loquendo. Sed contra istam viam fiunt tres rationes, et tres auctoritates adducuntur, quae videntur omnes evadi aliqualiter. Sed. quia male sonat primam personam esse productam, potest dici quod essentia determinat proprietatem sibi primam in ratione principii formalis, non quidem informantis, sed sicut quidditas dicitur forma suppositi, et quod quidditas non causaliter necessario, nec sic formaliter determinat aliquod suppositum, sicut Pagani ponerent de supposito absoluto, nos autem de primo relato ; et ratio est, quia talis quidditas se ipsa sistit se, et se ipsa est alicujus quidditas.
Tunc ad illa pro via alia. Ad primum dico, quod omnem formam informantem praecedit causa efficiens, ideo primum efficiens non sic habet formam. Sed non omnem formam quiddilativairu dantem esse supposito praecedit efficieris, vel producens, quia hic non est causa, et causa intrinseca compositi, quas oporteat uniri per agens, sed est perfecta entitas quae seipsa est entis in ipsa. Quod si objicitur, vel essentiam informare proprietatem, vel e converso, responsum est dist. 5. Neutrum est, sed est perfecta identitas, quae identitas non habet principium efficiens, sed habet quidditatem in ratione principii formalis illius cui seipsa primo est eadem.
Ad secundum quaere responsionem dist. 7.
Ad tertium, ista via bene salvat congruentiam, quia essentia ut essentia et ut prior omni ratione potentiae, est dare esse formaliter, et sic determinat se ;ut autem est talis et talis, potentia ejus est principiare. Itaque duo principia productiva sunt, unicum non productivum ex se solo, sed dat tantum esse formaliter primo supposito.