IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Potestatem aDsolvendi non esse propinquam et inimpedibilem, sicut est potestas conficiendi, quia nisi dentur Sacerdoti subditi, non absolvet. Intelligit subditum debere dari a superiore, quia non sufficit aliquem se submittere, ut putat Gajet. tom. 1. opuc. tract. 7. quia hoc non daret jurisdictionem ordinariam, nec delegatam, quarum alteram petunt Trident. et Flor. Item si dentur subditi, potest potestas suspendi. Falluntur ergo Armach. lib. 11. de quaest. Armen. c. 1. et Durand. hic, q. 2. tenentes in ipsa consecratione Sacerdotis dari potestatem clavium, quibus favet Navar. cap. 4. num. 20. et cap. 7. num. 259. p itans eam potestatem tunc dari Jure divino, nisi Ecclesia prohibeat postea ejus actum, quod falsum est ; nec Ecclesia posset prohibere valorem actus, .sicut nec consecrare valide, si esset Jure divino immediate data potestas. Vide Suarez 4. tom. disput. 16. sect. 3. In ordinatione tamen datum incompleta et inchoata potestas absolvendi. Ita Angel. v. Confessio. 3. Major hic, q. 1. Panorm, clem. i. de privileg, n. 16. Anton. 3. part tit. 17. cap. 4. Hostiens. Summa tit. de pcen. et remiss. sig. Cui. Completur autem, quando datur jurisdictio jam ordinato, cujus non ordinatus est incapax.
De (e) quarto articulo, potentia activa cui statim correspondet passiva, et non est impedibilis, ipsa est semper potentia propinqua ad agendum: sed si est aliqua, cui non correspondet passivum in natura statim, vel habito passivo ipsa est impedibilis, dum est actu impedita, non est potentia propinqua, sed remota, ut habetur a Philosopho 9. Metaph. cap. 4. ubi vult, quod activum et passivum habentia complete potentiam activam et passivam, statim agunt. Nec oportet addere, nullo exteriori prohibente, quia hoc includitur in ratione potentiae quod non est verum, nisi de potentia, ut dicit potentiam propinquam actui.
Ad propositum, potestas conficiendi statim habet materiam in natura, quia omnem panem triticeum, et est potestas non impedibilis, quia quandocumque aliquis attentat per eam facere in materia determinata et debita, facit. Sed si hoc modo esset de clave, utpote quod statim corresponderet sibi pro materia peccator poenitens, et non posset per actum alicujus alterius impediri, quin intendens uti ea, faceret quod facere intendit, tunc clavis esset potestas propinqua ad absolvendum ; et tunc sequeretur quod Sacerdos ex hoc quod ordinatus, posset quemcumque peccatorem sibi confitentem absolvere (non quidem quod posset licite, sed peccaret mortaliter, si hoc attentaret contra prohibitionem superioris), faceret tamen, sicut Sacerdos prohibitus quantumcumque, si attentat consecrare, consecrat.
Sed haec duo supposita communiter non tenentur; non enim tenetur saltem primum, scilicet quod ex ordine habeat materiam, sed oportet aliquem subditum sibi dari, in quem habeat jurisdictionem, non solum ad hoc quod rite absolvat, sed ad hoc, ut simpliciter absolvat, quia sententia a non suo judice lata est nulla: et ita videretur etiam dicendum de secundo, quod posset superior ad tempus subtrahere subditum per suspensionem istius, et tunc postetas istius impediretur simpliciter, ita quod si attentaret absolvere, non absolveret de facto.
Est ergo secundum sententiam istam potestas conficiendi potestas propinqua, sed clavis est potentia remota: tum quia ex hoc quod est clavis in aliquo, non correspondet sibi passivum aliquod, nisi aliunde fiat sibi passivum: tum quia si est in aliquo, potest impediri per aliquem superiorem prohibentem. Et ratio dissimilitudinis forte poneretur, quia a principio nulli nocuit nec ordinationi Ecclesiae, quod quicumque Sacerdos quamcumque materiam consecraret: nocuisset autem, si per collationem clavium in ordine quilibet Sacerdos fuisset judex cujuscumque poenitentis, et potuisset quantumcumque prohibitus exequi actum clavis, quia in hoc iste posset facere praejudicium alii, cujus iste est subditus.
Quomodo ergo secundum istam viam communem salvabitur ista propositio : Omnis potentiae activae correspondet passiva? In natura enim, si aliqua esset potentia activa, cui non posset correspondere passivum, nisi per aliquam potentiam activam, illa prima non esset potentia activa; ergo a simili hic cum per clavem non possit isti correspondere materia nisi per aliam potentiam activam, scilicet jurisdictionem, sequitur quod clavis non sit potentia activa.
Et hoc posset confirmari de ista potestate judiciaria: nullus enim videtur posse habere potentiam judicandi, cui nullus subest, ut judicabilis ab eo ; ergo clavis, unde clavis, non est potestas judicandi.
Si dicas, quod potentia activa, quantumcumque sit perfecta, tamen requirit materiam, verum est: et potestas conficiendi requirit materiam, scilicet panem, sed tamen statim quando habetur potestas conficiendi, non oportet requirere aliam potentiam activam, ad hoc quod panis sit consecrabilis: si enim oporteret ad hoc quod esset consecrabilis, quod esset dominus illius panis, jam potestas Sacerdotalis non esset potestas conficiendi nisi remota. Ita in proposito bene oportet, quod aliquis sit poenitens offerens se isti, ut absolvat, sed si non potest esse materia absolubilis, nisi fiat talis per aliam potentiam concurrentem, ista non videtur esse potentia activa absolvendi.
Consimiliter ista propositio est universaliter vera in naturalibus, quod quando potentiae activae unius rationis correspondet primo potentia passiva linius rationis, cuilibet sub ista, correspondet quodlibet sub illa, si non sit defectus virtutis activae; sed non est sic in proposito, quia uni clavi correspondet iste, ut absolubilis, et alteri non, nisi dicatur quod clavi correspondet, non peccator ut poenitens, sed peccator subditus paenitens.