CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De his quae proprie dicuntur de Deo secundum rationem non personalem, quae est communis spiratio, signata per hoc nomen principium.
Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem, scilicet principium. Dicitur enim principium semper ad aliquid, et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, sed differenter. Nam Pater dicitur principium ad Filium et ad Spiritum sanctum. Unde Augustinus 4. lib. de Trinit, ait : " Pater est principium totius divinitatis, vel si melius dicitur, Deitatis, quia ipse est a nullo. Non enim habet de quo sit vel de quo procedat ", sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus sanctus procedit. Non igitur dicitur principium totius Deitatis, quod vel sui vel divinae essentiae principium sit, sed quia principium est Filii et Spiritus sancti, in quibus singulis tota divinitas est. Filius ad Spiritum sanctum dicitur principium. Spiritus vero sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas etiam Pater dicitur principium et Filius et Trinitas ipsa simul, et singula persona principium dicitur creaturarum. " Pater ergo principium est sine principio, Filius principium de principio, Spiritus sanctus principium de utroque, id est, de Patre et Filio ".
Quod ab aeterno Pater est principium et Filius, sed non Spiritus sanctus.
Et Pater ab aeterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, quia Filius est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque. Spiritus vero sanctus non ab aeterno principium est, sed esse coepit, quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Cum ergo creaturae esse coeperunt, et Spiritus sanctus esse coepit principium earum. Ita etiam Pater et Filius esse coepit cum : Spiritu sancto unum principium creaturarum, quia creaturae coeperunt esse a Patre et Filio et Spiritu sancto ; et. dicuntur hi tres non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre et aliter a Filio, sed penitus eodem modo. Ideo Apostolus intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum ait: Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. " Cum vero audimus, omnia esse ex Deo, ut ait Augustinus, de Natura boni, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt. Non enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur. " Omnium ergo, quae naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu sancto, et hoc esse coepit. Ab aeterno autem Pater principium est Filii generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus sancti. Unde Augustinus o. libr. de Trinit. ita ait : " Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium. Sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Cum enim diceretur ei : Tu qui es ? respondit : Principium, qui et loquor vobis. Sed numquid Patris principium est ? Imo creatorem se voluit ostendere, cum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae, quia ab illo sunt omnia. Cum vero dicimus et Patrem principium et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator. Si autem quidquid in se manet et gignit vel operatur aliquid, principium est ejus rei, quam gignit, vel ejus, quam operatur ; non possumus negare, etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione creatoris, quia scriptum est de illo, quod operetur, , et utique in se manens operatur. Non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur. Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus sanctus, non duo vel tria principia. " Ecce aperte ostendit Augustinus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse unum principium rerum creatarum,
id est, uno eodemque modo esse principium ; et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia, et quia similiter operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.
Quomodo Pater principium Filii, et ipse cum Filio Spiritus sancti.
Deinde in eodem libro continue ostendit, quomodo Pater dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum sanctum ipse et Filius, dicens, ideo Patrem esse principium Filii, quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque. Ait enim ita : " Si gignens ad id quod gignitur principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum auterni et ad Spiritum sanctum principium. sit Pater, quia dictum est: de Patre. procedit, non parva quaestio est. Quod si ita est, non jam principium: ei tantum erit rei, quam gignit vel facit, sed et ei, quam dat et quae procedit ab ipso. Si ergo quod datur vel quod procedit principium habet, a quo datur vel procedit, fatendum est, Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia. Sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus creator et unus dominus dicitur, sic relative ad Spiritum sanctum unum princip pium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium sunt, sicut unus creator et unus dominus. " Ecce habes, quod Pater principium Filii dicitur, quia genuit eum. Qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est, generatione, secundum quam etiam dicitur auctor Filii. Unde Hilarius 4. lib. de Trinitate ait : " Ipso quo Pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur, id nomen habens, quod neque ex alia profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est, substitisse doceatur. Novit Ecclesia unum innascibilem Deum, novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum, confitetur et Filii originem ab initio, non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili, non per seipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab aeterno, nativitatem scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est ; " et ideo quaerenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab ininitiabili. Hoc utique subdens determinavit, quomodo acceperit initium, inquiens, originem Filii esse ab initio, ac si diceret : Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab ininitiabili, id est, a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum, quod Filius habeat principium. Cumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater ; neque duo tamen principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.
Cum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, quaeritur an eadem notione ?
Unum autem principium sunt Pater et Filius non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus sancti ; ideo quaeri solet, utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus sancti et Filius, an sit alia notio, qua Pater dicatur principium Spiritus sancti, et alia, qua Filius. Ad quod dicimus, cum Pater dicatur principium Spiritus sancti et Filius, quia Spiritus sanctus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur Patre quam a Filio, sane intelligi potest, Patrem, et Filium eadem relatione vel notione principium dici Spiritus sancti. Si vero quaeritur, quae sit illa notio, quam ibi notat principium, nomen ejus non habemus, sed non est ipsa paternitas vel filiatio, imo notio quaedam, quae Patris est et Filii, quia ab aeterno Pater et Filius unum principium sunt Spiritus sancti. Donator autem, ut praedictum est Distinct. 14. 15. 18. dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus sanctus datum vel donatum.
(Finis textus Magistri.)