IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Esse in Ecclesia clavem sententiandi publice, et examinandi publice causas, excommunicatione claudi Ecclesiam, et absolutione ab ea aperiri. Docet, et si non ita firmiter, potestatem excommunicandi a Papa in omnes alios Praelatos derivari, alioquin non possent obligare non subditos, et consequenter tenet omnem potestatem jurisdictionis Episcoporum et aliorum Praelatorum dari immediate a Papa. Quod tenent D. Thom. 2. 2. quaest. 39. art. 3. et 4. dist. 20. quaest. 1, art. 3. Sotus ibi quaest. 1. art. 2. Gajet. 1. tom. Opusc. tract. 1. c. 2. Cordub. lib. 4. quaest 14. Suar. 4. tom. dist. 25. sect. 1. Bellarm. 4. de Sum. Pont. c. 24 et. communis. Reprehendit Praelatos pronos ad excommunicandum, exemplo Pauli, qui tantum ter legitur excommunicasse, saepius tamen inculcavit malorum consortia vitanda esse. Innuit Doctor Parochos non posse excommunicare, quod verum est ; possunt tamen, si ad id habent consuetudinem praescriptam ; ita D. Bonav. dist. 18. quaest.
ult. Richard. ibi art. 4. quaest. 1. Alens. 4 p. quaest. 22. memb. 1. art 4. sig. 2. Angel. v. Excom. i. sig. 3. Navar. c. 27. n. 5. D. Thom. in add. quaest. 22. art. 1. Richard. ait Parochos consuetudine excommunicasse pro furtis et rapinis, quod frequenter practicari vidi a nostratibus Parochis; sed Trident. sess. 25. c. 2. sustulit hanc consuetudinem, rem reservans Episcopis. Henriquez 13. de excomm. c. 24. sig. 3. Sayrus de Censui. lib. 1. cap. 6. num. 32.
De (f) quinto articulo dico, quod in Ecclesia est duplex forus: Unus secretissimus, in quo idem est accusator et reus: et ad istum pertinent claves praedictae. Est autem alius forus publicus, quia et Ecclesia habet auctoritatem corrigendi delicta publica ;, et ibi requiritur duplex auctoritas correspondens duplici praedictae, sicut ad quodlibet judicium rectum requiritur cognitio in causa illa, et sententiatio. Istae auctoritates pertinentes ad forum publicum possunt dici claves. De hac potestate data Ecclesiae habetur Matth. 18. dicente Christo Petro : Si peccaverit in te frater tuus; et sequitur tandem, die Ecclesiae;si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus; et sequitur : Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelis; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelis.
Ex quo patet, quod Deus approbat solutionem et ligationem Ecclesiae, factam in foro publico, quam qui contemnit, habendus est sicut ethnicus et publicanus. In hoc foro clauditur Ecclesia, scilicet communio fidelium per excommunicationem, et aperitur per absolutionem ab excommunicatione, seu reconciliationem.
(g) Ex hoc patet, quod istae claves non sunt eaedem cum prioribus clavibus, quia istae separant ab illis, utpote in habentibus jurisdictionem secundum ordinationem Ecclesiae sine Sacerdotio, ut in Archidiacono,et quibusdam aliis habentibus jurisdictionem secundum ordinationem Ecclesiae sine ordine Sacerdotali, et e converso, ut est in quibusdam, scilicet communibus Sacerdotibus,quibus non est data haec potestas excludendi ab Ecclesia, vel reconciliandi.
Sed (h) numquid quilibet habens jurisdictionem potest excommunicare et reconciliare ? Respondeo, excommunicatio, quae simpliciter est excommunicatio, quae est sola major,est exclusio alicujus a communione fidelium, non quidem exclusio corporalis, quae fit in incarceratione vel exclusione ab aliis, sed excludendo per prohibitionem,ne communicet cum aliis nec alii cum eo. Nullus autem non subditus isti tenetur servare institutionem istius,sicut nec praecepta ejus: ergo videtur quod non subditus isti non tenetur vitare excommunicatum ab isto.
Si ergo per excommunicationem tenetur quilibet Christianus vitare excommunicatum,oportet quod hoc sit per praeceptum illius cui tenetur obedire quilibet Christianus, et tunc sequitur quod nullus inferior Papa auctoritate propria possit excommunicare,licet posset excommunicare quantum ad suos subditos, hoc est, praecipere suis ut caveant suum, et tunc sequitur quod quicumque inferior,si simpliciter excommunicat, excommunicat ex commissione illius, qui tenentur omnes alii obedire, cui tenentur istum excommunicatum vitare.
Et ex hoc sequitur, quod illud cadit sub illa regula Juris: Quod non est concessum, est prohibitum, quae vera est de his, quae non conveniunt regulariter, nisi alicui ex aliqua concessione speciali: et tunc ex ejusdem auctoritate tenentur generaliter Christiani excommunicatum vitare, cujus auctoritate incurrunt poenam excommunicationis minoris,si non vitant; illam enim incurrunt auctoritate legislatoris, non auctoritate hujus judicis particularis.
Si hoc non placeret, oporteret quaerere unde primo a principio Ecclesiae habuit quilibet talis, qui modo communiter excommunicat in Ecclesia, auctoritatem super omnes Christianos, ut tenerentur sibi obedire, cavendo istum excommunicatum ab eo, propter ejus praeceptum, ut ejus ; et tunc quomodo fuissent auctoritates inferiorum limitatiores quantum ad numerum subditorum,saltem quantum ad istius praecepti observantiam ; et quare non ita istorum, sicut et aliorum ? quaerat qui vult.
Si (i) prima sententia est vera, tunc Sacerdotes Parochiales et alii consimiles in nullo casu pos- 1 sunt excommunicare, nisi in quo invenitur expresse eis conces- .I sum: et sic excluduntur quaedam pericula, quae proveniunt ex pro-T nitate quorumdam fatuorum ad excommunicandum ; frequens siquidem est hujus gladii percussio in Ecclesia, qui tamen raro ab Apostolis invenitur extractus. In omnibus enim Epistolis Pauli non invenies quod excommunicaverit, nisi tribus vicibus. Primo, 1. ad Corinth. 5. Omnino, inquit, inter vos auditur fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui quis habeat; et sequitur: ego autem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi eum, vt praesens, qui hoc operatus est, in nomine Domini Jesu Christi congregatis vobis in unum, et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Item in 1. ad Timoth, cap. 1. Quidam circa fidem naufragaverunt, ex quibus Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. Item ad Galat. 1. Si quis vobis evangelizaverit praeter illud, quod accepistis, anathema sit.
Alicubi tamen legitur Apostolus bonis prohibuisse communicare cum malis, 1. Corinth. 5. Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, nec cum hujusmodi cibum sumere. Item 2. ad Thessal, cap. 3. Denuntiamus vobis fratres in nomine Domini, ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante; et post pauca subdit ibidem: Si quis non obedierit verbis nostris per Epistolam hHtnc, hunc notate et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et tamen qualiter liceat communicare cum illo, subdit : Nolite quasi inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem.
Idem, 2. Timoth. 3. Erunt homines
sese amantes; et post pauca: Hos devita. Ibidem c. 4. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, quem et devita. Idem ad Titum, 3. Haereticum hominem post unam et secundam monitionem devita.
Et Joannes in 2. epist. canon. cap. un. Siquis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domo, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit ei ave, communicat ejus operibus malignis.
Tantum ergo in primis duabus auctoritatibus videtur sententia excommunicationis simpliciter lata ; et patet, quod ibi fuit causa justa, quia peccatum enorme et publicum: et forma debita, quia processus legitimus: et intentio recta, quia intendebatur correctio delinquentis. Unde et primus ille per illam excommunicationem correctus est, ut patet per Epistolam secundam, ubi monet eos eum consolari ne absorbeatur profundiori tristitia. Alii non leguntur poenitentes fuisse, forte jam erant apostatae a fide, et permanserunt ibi.
In tertia auctoritate est contra praedicantem aliquid repugnans sanae fidei; fuerunt enim tunc Pseudo-Apostoli. In aliis autem, ubi praecipit vitare malos, vel simpliciter, vel quantum ad aliquos actus, non videtur ita plene esse lata sententia excommunicationis, quia non videntur illi per hoc traditi Satanae ; dicitur enim quod quos Apostolus tradidit Satanae, statim habuit Diabolus potestatem vexandi eos ; non sic autem probabile est factum de omnibus malis, quos scribit esse vitandos.
Ad argumenta. Ad primum patet, quod illa auctoritas Apocalypsis non debet intelligi de clavi ministeriali, sed de praeeminenti, quae est auctoritas sententiandi universaliter et irrevocabiliter.
Ad secundum, Magister exponit illam auctoritatem dist. ista cap. 3. quod tantum per columbam, vel ejus menbra fit digne remissio vel redemptio peccatorum ; fit tamen per alios, sed non digne vel recte, dat enim Deus benedictionem digne poscenti, etiam per ministrum indignum. Quod probatur per Hi- eronymum super illud Matth. 16 Tibi dabo claves regni caelorum; et per Augustinum in lib. quaest, novi et vet. Test, quaest. 11. Voluntas Sacerdotis obesse vel prodesse non potest, sed meritum benedictionem poscentis.
Ad tertium patet ex secundo articulo, quia clavis scientiae non est aliqua scientia, sed est auctoritas noscendi, hoc est, inquirendi et examinandi causam rei. Ad quartum, patet ex quarto articulo, quia secundum unam opinionem, clavis est de se tantum potestas remota: et ad hoc quod sibi respondeat materia, requiritur in eo alia potestas, scilicet jurisdictio vel saltem per aliam potestatem activam subjicitur sibi materia, ut fiat sibi materia capax actionis ejus. Sed juxta aliam opinionem clavis est potestas propinqua, et includit jurisdictionem privatam. Quid enim aliud est jurisdictio, quam auctoritas dictandi jus ? Et hoc quid aliud est, quam auctoritas judicandi et sententiandi ?
Ad quintum patet ex quinto articulo ; concedo enim quod non ordinatus potest habere claves alias pertinentes ad forum extrinsecum, et ordinatus non habere: tamen ad hoc quod sit Hierarcha Ecclesiae id est, in principatu eminente, oportet quod habeat illas claves exteriores, et cum hoc praesupponitur, quod habeat interiores ;unde nullus ordinatur Episcopus, nisi prius in Sacerdotem fuerit ordinatus.