IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) De quinto articulo dico, etc. In hoc articulo agit Doctor breviter de potestate jurisdictionis, quam recepit Ecclesia in foro externo, in quo accepit claves ligandi et solvendi. Haeretici hujus temporis post Lutherum nihil magis enervare contendunt, quam potestatem Ecclesiae in foro publico. Lutherus in epistola ad Senatum contra Ballam Pontificis in assertionibus art. 23. et 24. Ante eum Witclefus, ut patet ex art. 11. damnato in Concilio Conslantiensi. Contrarium hujus, et veram potestatem spiritualem fori externi esse in Ecclesia est articulus fidei, quem probat Doctor ex Matthaei 18. ut patet ex textu, et exercitium hujus potestatis factum ab Apostolis infra probat ex 1. ad Corinth. 15. et 1. ad Timoth. 1. Hic est communis sensus Ecclesiae a principio ex Conciliis et Patribus. Ea usus est Paulus juxta communem interpretum locis citatis, eamque comminatus. 1. ad Cor. 4. Quid vultis ? in virga veniam ad vos, etc. 13. Quoniam si redero iterum, non parcam, etc. Eadem usus est Petrus juxta epistolam Tharasii ad Adrianum primum, et insinuat Gan. 30. Apostolorum.
Praeterea eamdem potestatem in Ecclesia esse docent alii Canones Apostolorum, ut 10. 11. 12. 20. 30. 31. et reliqui Canones poenitentiales sanctorum Patrum et Conciliorum, in quibus passim haec potestas exercetur contra contumaces et scelerosos. Patet etiam ex sanctis Patribus, quorum haec, nemine excepto, sententia est: Origene hom. 7. in Josue, ubi citat consuetudinem et potestatem Ecclesiae datam, et tract. 35. in Matthaeum: In Ecclesiis Christi, inquit, consuetudo tenuit talis, ut qui manifesti sitit in magnis dilectis ejiciantur ab oratione, Vie modicum fermenti, ex non corde mundo orantium, lolam unitatis conspersionem et consensum corrumpant, etc. et homil. 11. in Jeremiam; Tertull. in Apolog. cap. 39. appellat censuram divinam excommunicationem ; Cyprianus epistola 28. et 55. et 62. ubi hanc potestatem comparat morti, quam Synagoga ex lege inferebat peccatoribus contumacibus contra Sacerdotes. Interfici, inquit, Deus jussit Sacerdotibus suis non obedientes, et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis manebat ; nunc autem quia circumcisio spiritualis esse ad fideles servos Dei coepit, spirituali gladio superbi et contumaces necantur, de Ecclesia ejiciuntur; neque enim vincere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit, etc.
Hieronymus epist 1. ad Heliodorum cap. 1. eadem habet: In veteri quidem lege quicumque Sacerdotibus non obtemperasset , aut extra castra positus a populo lapidabatur,aut gladio cervice subjecta, contemptum expiabat cruore; nunc vero inobediens spirituali mucrone truncatur, aut ejectus de Ecclesia rabido Daemonum ore discerpitur, etc. Videatur Epistola. 9. ad Demetriadem, cap 10. in cap 18. Matthaei.
Chrysostomus lib. 3. de Sacerdotio : Habent quidem et terrestres Principes
vinculi potestatem, verum corporum solum. Id autem quod dico Sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit, atque ad caelos usque pervadit, usque adeo ut quaecumque inferne Sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac servorum sententiam confirmet, etc. Videatur in Paulum et Matthaeum.
Augustinus tractatu 50. in Joannem : Cum excommunicat Ecclesia, in caelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in caelo solvitur reconciliatus, etc. contra adversarium leg. et Prophet. cap 17 et alias saepe.
Ambrosius lib. 1.de paenitentia cap. 14. lib. 2. offic. cap. 27. Gregorius homilia 26. in Evangelia, Prosper de vita contemplativa lib. 2. cap. 2. et alii Patres, quos citare longum esset.
(g) Ex hoc patet, quod istae claves non sunt, etc. Hic recte discernit claves fori externi a clavibus fori interni, de quibus egit in praecedentibus ; et ratio subjecta id probat, qua haec potestas non comitatur ordinem, sed jurisdictionem in subditos ; quae committitur aliquando iis qui non sunt Episcopi, aut Sacerdotes, ut Archidiacono, ut patet ex cap. Veniens, cum glossa, de eo qui ordinem furtive suscepit, et glossa in Extravag. execrabilis inter communes, de praebendis et dignitatibus. Videatur titulus de Archidiacono. Praelati religionum approbatarum a Sede Apostolica, etiam non presbyteri, eamdem potestatem habent secundum indulta Apostolica, leges seu statuta specialia et approbata, electi Episcopi nondum ordinati. Caeterum ad quos se extendat in specie haec potestas, sive ordinaria, sive delegata, requirit longiorem tractatum, qui apud auctores legi potest, qui in hac materia fusius versantur, quia liberum non est mihi eidem nunc vacare, neque integrum tractatam de censuris hic exhibere, quamvis locus proprius ejus sit, materia nempe pervia est, et longum mihi restat iter ; ideoque in hoc articulo perstringam breviter ea solum, quae Doctor attingit.
(h) Sed numquid quilibet habens jurisdictionem etc. Movet dubium : An quilibet habens jurisdictionem fori externi possit excommunicare excommunicatione majori, quae inducit illum effectum, ut simpliciter excludatur a communione fidelium, tam subditorum excommunicantis quam etiam non subditorum, ita ut hi etiam teneantur eum evitare. Ratio dubitandi est, quia sicut jurisdictio limitata ejus, qui fert censuram, non extenditur ad non subditum, ita etiam neque praeceptum ab eo latum ligat non subditum.
Respondet hunc effectum obligationis,
ex quo incurritur excommunicatio minor a communicante etiam non subdito, non esse ex vi praecepti particularis, sed ex lege universali illius,qui habet potestatem in universos Christianos, qui est Vicarius Christi. Si hoc, inquit, non placet, oporteret quaerere unde conveniat illa extensio praecepti particularis jurisdictionis ad universos, et unde ipsa ejus jurisdictio non sit limitata quoadhoc praeceptum, sic, ut est limitata quoad reliqua praeceptarespiciens solos subditos, et remittit inquisitionem hujus aliis.
Respondetur hic duo considerari posse, nempe poenam ipsam, ut respicit subditum, qua fit incapax communionis cum Ecclesia, et segregatur ipso facto propter causam justam. Aliud vero est considerandum,nempe obligatio aliorum fidelium, qui intra Ecclesiam sunt, eidem non communicandi, et ulterius poena legis inducta, nempe excommunicationis minoris ipsis communicantibus.
Quantum ad primum effectum potest dici, quod originaliter est ab ipso jure divino, ut patet Matthaei 18. Quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in caelo. Unde sententia justa praelati confirmatur a Deo, ita ut ille, qui segregatur, non solum maneat segregatus in propria Ecclesia, sed etiam universim ab Ecclesia universali, cujus illa est membrum ; nequit enim communicare corpori universali Reipublicae Ecclesiasticae, nisi mediante Ecclesia particulari, cujus est membrum, et cui debet primum uniri sub suo praelato.
Hinc nascitur etiam originaliter obligatio aliorum fidelium eidem non communicandi, quia qui Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et publicanus, etc. quantum, scilicet ad effectum communionis, ut patet etiam ex locis, quos infra citat Doctor, in quibus tam Paulus quam Joannes prohibent communionem cum perversis 1. ad Cor. 5. et 2. ad Thessalon. 3. et 2. ad Tim. ad Titum. 3. et 2. Joannis 1. Ex quibus constare videtur hoc praeceptum accessorie extendi per concessionem factam ad reliquos fideles, etiam divina lege, ex vi potestatis concessae et effectus specialis, quem inducit sententia lata, et segregans universaliter a consortio fidelium, quae confirmatur in caelo. Et videntur ita intelligere Patres hunc effectum, nempe simpliciter ab universa Ecclesia segregatum esse, qui ab Ecclesia particulari per sententiam segregatur, quae in caelo absolute confirmatur.
Quantum ad poenam, quam incurrit praeterea communicans cum excommunicato, etiam non subditus, dicendum est hanc poenam inductam esse a Canone et legislatore universali, a quibus praecipitur non esse communicandum cum excommunicatis, ut praecipit Canon. 10. Apostolorum sub majori poena, etiam segregationis : Si quis cum excommunicato in domo una precatus fuerit segregetur. Item Canon 11. Can. 12. Gan. 31. Concilium Nicaenum primum Can. 5. Antiochenum Can. 6. Sardiense Can. 13. Chalcedonense act. 3. Epistola ad Valentinianum, et Marcianum Imperatores ; Arelatense primum cap. 16. et Arelatense 2. cap. 8. Carthaginense 4. cap. 73. Toletanum 1. cap. 16. Altisiodorense cap. 39. Turonense 2. cap. 21. Lugdunense 1. cap. 4. Bracharense 1. cap. 33.
Praeterea, idem statuerunt Pontifices, ut Calixtus epistola, 2. Excommunicatos, inquit a Sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis justam examinationem, nec cum eis in oratione, aut cibo et polu, aut osculo communicet; nec ave ei dicat, quia quicumque in his vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta Apostolorum institutionem, et ipse simili excomunicationi subjacebit, etc.
Eadem habet Fabianus epistola 1. Quoniam, inquit, si Apostoli statuerunt dicentes : Cum excommunicatis non est communicandum ; et si quis cum excommunicatis avertendo regulas, scienter psallat in domo, aut simul locutus fuerit, aut oraverit, ille communione privetur, etc.
Ex his sequitur, ut caetera omittamus, hanc poenam emanasse a Pontifice mediate vel immediate: nam Canones Apostolorum, ex quibus origo ejus habetur, retenti semper deinceps in Ecclesia, praesidente Petro facti sunt, et posteriora Concilia generalia a Romanis Pontificibus convocata, et praesentibus eorum Legatis celebrata sunt, et mox ab ipso confirmata, ipsi etiam Pontifices suis constitutionibus secuti sunt Canonum Apostolorum praescriptum, ut patet ex Fabiano et Calixto. Origo etiam horum, ut dictum est, in divinam legem, et praescriptum modum correctionis a Christo Domino, Matth. 18. emersit ; recte ergo Doctor in potestatem universalem vim Canonis refundit.
(i) Si prima sententia est vera, etc. Superius dixit hanc potestatem sequi jurisdictionem fori externi ; hic autem ex effectu illo universali Canonis et excommunicationis, quae inducit separationem absolute, et universaliter quoad omnes fideles limitat potestatem excommunicandi, ita ut Parochis non conveniat, nisi in iis casibus, qui Jure concessi sunt ; Episcoporum enim proprie id munus est ex Canonibus, ut patet 23. q. 3. cap. Corripiantur, et 16. quaest. 2. in cap. Visis, dicitur mucro Episcopi. Parochos D. Thomas hic, et Richardus asserunt ex consuetudine habuisse potestatem excommunicandi pro furtis et rapinis. Hanc potestatem abstulit Tridentin. sess. 25. cap. 3. et merito, ut patet ibidem, ex Concilio ; et affirmat hic Doctor, quia nihil aeque damnatur, quam prompta et praeceps hujus potestatis in obviis et levibus causis executio. Unde Leo Papa epistola ad Episcopos Viennensis Provinciae, cap. 6. Nulli, inquit, Christianorum facile communio denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium Sacerdotis, quod in magni reatus ultionem invitus, ac dolens quodammodo debet inferre animus vindicantis. Cognovimus enim pro commissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos, et anima, pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii, sauciatam et inermem quodammodo, exulamque omni munimine diabolicis incursibus, ut facile caperetur, objectam, etc. Hoc ipsum confirmat Doctor exemplo Pauli, qui ter tantum legitur sententiam hanc tulisse; videantur expositores in loca subjecta. Caetera patent ex littera ; et responsio ad argumenta in distinctione quaestionis per suos articulos. In responsione ad 4. insinuat duas opiniones circa clavem Sacerdotalem et ejus potestatem, an sit proxima, an remota potentia, supra in articulo 4. hujus quaestionis, ipse sequitur primam sententiam, quam ibidem explicuimus.