CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit relationes principiorum, personalis, notionalis et essentialis, esse diversas, quia relatio essentialis principii est tantum rationis, ex dist. 27. quaest. 3. et dist. seq. quaest. 1. aliae autem sunt reales. Principium essentiale dicitur in ordine ad creaturas, diciturque essentiale, quia commune tribus. Notionale est productio ad intra in abstracto, personale, eadem in concreto.
Ad istam (a) quaestionem dico, quod principium non dicitur univoce de principio essentialiter, et notionaliter sive personaliter sumpto ; et hoc loquendo de relatione, quae per se significatur hoc nomine principium, et accipiendo principium principiative, non pro eo quod principiat, sive pro principio quod, sed quo. Et ratio est, quia principium essentialiter sumptum, non dicit nisi relationem rationis, non realem, quia non est realis relatio Dei ad creaturam, ut ex distinctione sequenti patebit ; ut autem accipitur ad intra notionaliter vel personaliter, dicit relationem realem. Relationi autem reali et rationis non est commune aliquid idem, quod est in uno rei, et in alio rationis, quia ei quod est secundum quid tale, et ei quod est simpliciter tale inquantum tale, non est commune univocum illud quod accipitur in eis secundum quid et simpliciter. Relatio autem realis est simpliciter relatio, et relatio rationis est secundum quid relatio, quia sicut esse in ratione est esse secundum quid, ita referri secundum rationem, sive comparari a ratione, est referri vel comparari secundum quid; ergo non est principium univocum istis. Si autem loquamur de principio ad intra, ut est personale et notionale, videtur quod eis possit esse ratio principii: communis univoce, sicut paternitati et filiationi potest hoc, quod est relatio originis, esse commune univoce, sicut tactum est sup. dist. 23. de communi univoco personis inquantum personae.
Ad argumenta, primum probat quod non est principium unius rationis ibi notionale et personale.
Respondeo, quod in creaturis aliqua duo distincta specie dicuntur, esse alterius rationis, et tamen potest abstrahi ab eis unum commune unius rationis, sicut genus. Ita in proposito, istae productiones generatio et spiratio sunt alterius rationis, loquendo de propriis rationibus earum, tamen potest aliquod unum commune abstrahi ab eis, et eodem modo de hoc communi quod est principium, ipsum potest esse commune unius rationis, licet illa de quibus dicitur, sint alterius rationis, loquendo de propriis rationibus eorum. Et si objiciatur contra hoc, quod tunc est universale in divinis, de hoc tactum est supra dist. 23.
Argumentum (b) ad oppositum probat communitatem hujus, quod est principium ad tale et tale principium, sicut probat univocationem ad principium intra et extra ; ideo potest responderi, quod non sequitur, creans, ergo principians, et generans, ergo principians, accipiendo principians, pro aliquo conceptu univoco simpliciter, quia principians, quod infertur ad hoc quod est creans, ut dicitur de Deo, dicit tantum relationem rationis; principians autem, quod infertur ex generante, dicit relationem realem.