In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Opinio Magistri, non tolli culpam, nec poenam aeternam per claves, sed tantum poenam temporalem, cujus partem dimittit Sacerdos, modo ejus sententia sit conformis divino judicio, non aliter.
Ad (k) quaestionem motam d. 18. dicuntur duae conclusiones. Prima negativa, scilicet quod vis clavium non se extendit ad remotionem culpae, vel poenae aeternae quod videtur Magister sentire distinctione illa : Deus, inquit, per se tantum dimittit peccatum, quia et animam mundat ab interiori macula, et a debito aeternae mortis solvit. Quid ergo faciunt Sacerdotes Evangelici ? Respondet : Tribuit eis potestatem ligandi et solvendi, id est, ostendendi eos ligatos et solutos. Quod probat per illud de leproso prius sanato, quam ad Sacerdotem misso, Lucae 5. Similiter de Lazaro prius suscitato, quam discipulis ad solvendum tradito, Joan. 11.
Item per Hieronymum super illud Matth. 16. Tibi dabo claves. In Levitico, inquit, se ostendere Sacerdoti bus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt, qui mundi vel immundi sunt. Ex hoc dicit Magister, quod olim Sacerdotes legales habebant jurisdictionem in curandis leprosis, hoc nunc habet
Sacerdos Evangelicus in retinendis vel remittendis culpis.
Additur affirmativa, quod vis clavium se extendit ad poenam temporalem ; et in hoc Magister exponit aliter quomodo Sacerdos Evangelicus solvit et ligat, quia ligat ad poenam temporalem, quam imponit confitenti ; solvit autem, cum a poena debita aliquid dimittit, vel per eam peccatorem ad Sacramentorum communionem admittit.
Additur autem, quod haec potestas respectu poenae temporalis talis est, quod non ratificatur actus ejus, nisi sit conformis judicio divino, scilicet nisi tantam imponat, quanta secundum justitiam divinam peccatis respondet: verbi gratia, pone, iste pro peccatis suis tenetur secundum strictum rigorem ad poenam decem dierum, Sacerdos virtute clavium potest sibi remittere poenam trium dierum; et esto quod de thesauro Ecclesiae iste dispensator possit unum diem vel duos remittere, post totum hoc, remanet iste obligatus ad sex vel quinque dies, de quibus, si Sacerdos aliquid dimittat, non ratificatur ista obligatio, quia tunc clavis potestatis errat in ligando et solvendo ; facit enim eum magis solutum a poena temporali, quam Deus judicet eum solutum: et per consequens, nisi ille hos sex dies hic solvat, residuum ab eo exigetur in purgatorio.