Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad istam quaestionem dico. Suppono unum quod hic accipitur principium pro principio productivo, et hoc pro significato tantum, sicut satis supra patet dist. 7. principium enim pro significato dicit relationem connotando subjectum. Secundo, suppono quod principium personale hic dicitur generans sive spirans ; principium notionale dicitur generatio activa et spiratio activa quae reducuntur ad genus principii, ut patet supra dist. 36. in exponendo opinionem Joannis de Ripa. Principium essentiale accipitur pro respectu ad extra dicens principiationem, sicut creatio, etc. Tertio suppono, quod principium essentiale
(quod in proposito dicitur essentiale, quia commune tribus, non quod sit de essentia alicujus, nec quod dicat essentiam nec perfectionem aliquam, sed quia tantum commune, ut patet a Doctore 1. quaest, quodlib.) est tantum relatio rationis, quia omnis relatio Dei ad creaturam est tantum rationis, ut patet infra dist. 30. quaest. 1. et 2. et supra d. 2. et 8. Principium vero notionale est relatio naturae realis, scilicet generatio activa et spiratio activa, et personale est ipsa relatio realis sumpta in concreto. Quarto sequitur ex dictis quod principium in communi tantum potest se habere uno modo, id est, non potest esse univocum ad hujusmodi prius, quia enti rationis, et enti reali non est commune univocum, ut patet hic a Doctore, et in quodlib. quaest. 3. Quinto nota, quod principium ad intra praedicatur univoce de personali et notionali. Sexto nota, quod primum argumentum factum in principio quaestionis tantum vadit de principio, ut est commune personali et notionali, non autenTessentiali, et sic Doctor respondet quod tale principium potest esse univocum notionali et personali. (b) Ad argumentum ad oppositum patet responsio. Creans, ergo principians, etc. Nam cum dico : Deus est creans ; ergo principians. Nam sicut creans dicit respectum rationis, ita et principians ; et cum dicit: Pater est generans, ergo principians. Hic generans dicit relationem realem, et similiter principians. Et sic patet ista distinctio.