CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De his quae temporaliter de Deo dicuntur de Deo,et relative secundum accidens, quod non Deo, sed creaturis accidit. Sunt enim quaedam, quae ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt sine sui mutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidat Deo, sed quod accidit creaturis, ut creator, dominus, refugium, datum vel donatum et hujusmodi. De his Augustinus 5. lib. de Trinitate ait; " Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum, ". Item. " Non moveat, quod Spiritus sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne Spiritus est donum, temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est ; ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. "
Oppositio, quod non ex tempore sit Dominus, quia est Dominus temporis, quod non est ex tempore.
Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo haec appellatio, qua dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum, quae: ex tempore coeperunt, sed etiam illius rei, quae non coepit ex tempore, id est, ipsius temporis, quod non coepit ex tempore, quia non erat tempus ante quam inciperet ; et ideo non coepit esse dominus ex tempore. Ad quod dici potest, quia licet non coeperit ex tempore esse dominus temporis, coepit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit tempus, et ipsius hominis ex tempore coepit esse dominus. De hoc Augustinus in eodem libro capite eodem, continue ita ait: " Quisquis extiterit, qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutar. bilitatem, sed tamen ipsa tempora non in tempore esse coepisse, quia non erat tempus, antequam tempora inciperent, et ideo non in tempore accidere Deo, ut Dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt ; quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cujus utique dominus non erat, antequam esset? Certe, ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo, et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset vel meus, qui modo esse coepimus, ex tempore habuit. Quomodo igitur obtinebimus, nihil secundum accidens dici de Deo? Nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutetur ; ut ea sint accidentia relativa, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt, sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi cum amare coeperit ; fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus vero, cum dicitur pretium, relative dicitur: nec tamen mutatus est, cum esse coeperit pretium, nec cum dicitur pignus et hujusmodi. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque cum incipit dici, neque cum desinit, aliquid in ejus natura vel forma, qua nummus est, mutationis fiat; quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut, quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae Dei accidisse aliqua intelligatur, sed illi creaturae ad quam dicitur. Qualiter etiam refugium nostrum dicitur: refugium enim nostrum dicitur Deus relative; ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod, antequam refugeremus ad eum, non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores ; in illo autem nulla. Sic et Pater noster esse incipit, cum per ejus gratiam regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia igitur nostra mutatur in melius, cum filii ejus efficicimur. Similiter et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus, quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus, ad quod dici aliquid Deus incipit relative. " Ex his aperte ostenditur, quod quaedam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione Deitatis, sed non sine mutatione creaturae ; et ita accidens est in creatura, non in creatore, et appellatio qua creatura relative dicitur ad creatorem, relativa est et relationem notat, quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa, qua creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae sit in creatore.
Hic solvitur quaestio, qua quaerebatur, utrum Spiritus sanctus dicatur datum vel donatum relative ad se, cum a se detur.
Hic potest solvi quaestio superius proposita, ubi quaerebatur, cum Spiritus sanctus dicatur datum vel donatum, (quod autem datur refertur et ad eum qui dat, et ad illum cui datur) et cum Spiritus sanctus det seipsum, utrum ad se ipsum relative dicatur, cum dicitur dari vel donari? Cui quaestioni respondentes dicimus, Spiritum sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem,
et ad illum cui datur. Dans autem sive donator est Pater cum Filio et Spiritu sancto. Nec tamen dicimus, Spiritum sanctum referri ad se, sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem, quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Cum autem Spiritus sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur ; et est appellatio relativa, et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.
(Finis textus Magistri.)