IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rejicit Magister, et probat per claves tolli culpam et poenam aeternam, et rationes sunt clarae. Vide alias dist. 14. quaest. 4. Decidit ergo tunc per claves tolli peccata, et dari primam gratiam, quando praevia dispositio ex se hoc non potest, nisi ei adjungatur absolutio. Refutat etiam quatuor rationibus num. 25. quod dicit Mag. non ratificari judicium Sacerdotis, nisi sit conformis judicio Dei quoad quantitatem poenae remittendae. Refutatio est clara.
Contra primum, (i) quia tunc Sacramentum Paenitentiae non esset Sacramentum novae legis, nec aliquam causalitatem vel dispositionem haberet causalem ad primam gratiam , quia nunquam digne susciperetur nisi ab habente jam primam gratiam ; nullus enim digne ostenditur solutus a Deo, nisi prius sit solutus.
Item susceptio istius Sacramenti est instrumentum ad gratiam, hoc est, dispositio efficax necessaria ex statuto divino ad gratiae susceptionem ; instrumentum autem vel dispositio praevia non est signum rememorativum, sive ostensivum alicujus, ut jam praeteriti, sed futuri ; ergo collatio Sacramenti Poenitentiae, ad hoc ut fiat digne, non oportet ut sit signum absolutionis divinae praecedentis.
Concedo ista, ut diffuse declaratum est dist. 14. quaest, 4. quod Sacramentum Poenitentiae potest digne recipi ab attrito, et hoc tanta attritione, quae non sufficeret per modum meriti ad justificationem suscipiendam in termino attritionis ; et si non ficte recipiatur, in termino recipitur gratia prima, quia a Deo confertur: et absolutio Sacramentalis est signum efficax illius absolutionis sequentis in ultimo instanti ipsius, sicut prolatio verborum est signum confectionis corporis Christi. Et secundum hoc patet quomodo Sacramentum hoc est instrumentum ad gratiam primam, sicut dispositio praevia, eo modo quo alteratio potest dici instrumentum respectu generationis substantiae, quia dispositio praevia.
Non igitur est simile de Sacerdote legali respectu leprae, et de Evangelico respectu culpae, quia ille tantum exercuit aliquid, quod erat signum rememorativum mundationis leprae, et nihil quod esset signum prognosticum efficax respectu mundationis sequentis; sed iste exercet actum, qui est signum prognosticum efficax mundationis sequentis in ultimo instanti, nec tamen mentitur iste, quia intelligitur absolutio ejus pro illo instanti, pro quo iste a Deo et ab Ecclesia est absolutus.
Si dicas, ergo Sacerdos delet maculam et poenam mortis aeternae, quod est proprium Deo, dico, quod utrumque facit, si tamen duo sunt ibi, de quibus dictum est alias: sed non facit nisi intrumentaliter, non quidem attingendo illum effectum, nec virtute propria, nec alterius, sed attingendo aliquid prius, quod est dispositio necessitans ad illum effectum, necessitans, inquam, ex divina pactione: et tale agens causans dispositionem necessariam ad terminum, dicitur agens instrumentale, ut est de alterante et generante: proprium autem est Deo principaliter mundare et remittere illnd debitum, etiam attingendo illum effectum ; horum autem neutrum convenit Sacerdoti.
Auctoritates ergo, quas Magister adducit pro se, affirmative loquuntur, quod hoc facit, et verum est quod Sacerdos Evangelicus ostendit illum mundatum et solutum pro instanti, pro quo intelligitur sua absolutio; sed non hoc solum, imo sic ostendit, quod illa ostensio est dispositio praevia et necessaria ad illud quod ostenditur. Haec est enim excellentia Sacramentorum novae legis, quod eorum susceptio est dispositio sufficiens ad gratiam: illorum autem legalium, nec susceptio erat dispositio efficax ad mundationem corporalem leprae, vel hujusmodi foeditatis. Esset autem simile, si loqueremur de Sacerdote legali purificante aliquem per aquas aspersionis ab aliqua irregularitate contracta in lege ex contactu leprae, vel hujusmodi: tunc enim Sacerdos ille exerceret quemdam actum, qui esset signum efficax reconciliationis hujus irregularitatis et mundationis illius polluti, in cujus mundationis actu vel termino, sequeretur effectus signatus, scilicet quod iste esset dignus communicare cum caeteris Synagogae.
Contra illud, quod dictum est de secunda conclusione, potest argui: Nulli committitur potestas arbitrandi in causa aliqua, cujus arbitrium nunquam erit ratum propter quamcumque diligentiam possibilem adhiberi ab ipso, sed tantum a casu, vel per miraculum speciale; sed per quamcumque diligentiam possibilem adhiberi a Sacerdote, non potest pertingere ad illud indivisibile poenae, quo Deus judicat peccatorem esse dignum. Si ergo attingat, hoc erit a casu, vel per miraculum speciale, nec erit ratum, per te, nisi ad illud attingat: ergo non habet auctoritatem aliquam arbitrandi.
Confirmatur, quia nec est verisimile quod Deus dederit potestatem Ecclesiae arbitrandi, sic quod ipse voluerit arbitrium Ecclesiae ratificare; et tamen quod impossibile sit eam recte arbitrari, sic nihil ratificatur, nisi a casu vel per miraculum speciale.
Item, nullus constituitur arbiter inter partes sub hac conditione, quod praecise arbitretur ad voluntatem unius partis: et hoc maxime quando non potest nosse determinate voluntatem illius partis ; sed in judicio poenitentiae partes sunt Deus et peccator, inter quos est Sacerdos arbiter: ergo non obligatur praecise ad arbitrandum ilam poenam, quam sibi Deus infligeret, maxime cum non possit sibi constare de voluntate Dei, quoad hoc praecise, ut est membrum Ecclesiae.
Item, si Sacerdos imponat poenitentiam aliquantulum majorem, quam respondeat peccatis, non est probabile quin poenitens teneatur eam implere; ergo si aliquantulum minus poena condigna, illa videtur sufficere: nam si non sufficeret aliqua citra illam punctalem, quam dictat divina justitia, ergo non oporteret explere aliam ultra illud punctale divinae justitiae.