In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(I) Contra primum,quia tunc Sacramentum, etc. Hic impugnat primam sententiam Magistri, remittens se ad dicta dist. 14. quaest. 4. ubi etiam hanc controversiam tractavimus de remissione culpae, et poenae aeternae. Patet etiam veritas ex iis, quae dicta sunt dist. 17. de potestate clavium in foro interno.
Quoad secundam conclusionem seu sententiam Magistri de remissione poenae temporalis, non desunt qui eam sequuntur: non est tamen intelligenda quasi sententia confessarii ex toto sit nulla, si non attingat medium indivisibile rei, quia pro rata, et secundum proportionem remittitur poena debita peccato, ita ut si poena illa secundum praescriptum divinae justitiae non attingatur adaequate per opus satisfactorium impositum a Sacerdote, tamen remittitur in parte, et secundum gradum in quo proportionatur poena satisfactoria, seu opus impositum a Sacerdote, pensatis omnibus ad poenam praescriptam peccato ex divina ordinatione, vel hic vel in altera vita solvendam. Quoad reliquum vero,
quod superest infra debitam proportionem poena peccato debita, vel his per alia opera aequivalentia debeant redimi, vel certe in purgatorio solvantur. Non debet autem haec proportio ita attendi, ut satisfactio viae injuncta a confessario servet eamdem mensuram diuturnitatis et acerbitatis, quantum ad intensionem et extensionem, cum poena purgatorii; sed debet attendi medium, prout opera viatoris omnibus pensatis aequivalent poenis purgatorii redimendis per modum satisfactionis.
Hanc sententiam sic explicatam sequitur Suarez disp. 38. sect. 5. citans Petrum a Soto sect. 1. de satisfactione, Vasquez in 3. part. quaest. 94. art. 2. dub. 6. Eamdem sententiam impugnat Doctor in hoc sig. versu : Contra illud, quod dictum est de secunda conclusione, etc. cujus rationes adducemus in sequenti.