Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis ?
Alensis 1. part. quaest. 53. metnb. 4. art. 2. D. Thom 1. part, quaest. 13. art. 7.ubi ejus expos. D. Bonavent. Me quaest. 2. et 3. Richavd. quaest. 3. et 4. Henric. quadi. 7. quaest, 1. et quodi. 9. quaest. 1. etquodl. 3. quaest. 4. Durandus hic quaest. 3. Suarez 1. part, tract. 1. lib. 1. c. 9. Vide Soot. 5. Met. quaest. 11. et 8. Phys quaest. 3. con. 3.4. ubi agit an actio novapossit advenire Deo m tempore. Mayr. hic. B acon dist. 29. quaest. 1.
Secundo quaero : Utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis? Quod sic, quia Deus ex natura rei absque consideratione intellectus est omnipotens et omnisciens ; ista enim ponuntur in Deo sicut attributa dicentia in Deo perfectionem simpliciter, et omne tale est ibi secundum naturam rei, seeundum Anselmum Monolog. cap. 15. ista autem dicunt respectum potentiae et scibilitatis ad creaturam possibilem et scibilem ; ergo, etc.
Praeterea, Deus ab aeterno voluit omne creandum esse pro eo tempore, pro quo postea creavit, et istud velle creaturam, includit relationem, et tamen non rationis. Probo, quia prius potuit velle creaturam quam intelligere se velle eam. Non enim quia scivit creaturam, ideo voluit eam, sed quia voluit eam, ideo scivit eam se velle ; igitur ista relatio aeterna voluntatis Dei ad creaturam, est realis, quia non est in voluntate per actum alicujus intellectus comparantis eam ad aliquid.
Praeterea, relationes fundatae super quantitatem sunt relationes reales, ex 5. Metaph. igitur inaequalitas Dei ad creaturam fundata super quantitatem virtutis in Deo, scilicet super infinitatem magnitudinis ejus, et super magnitudinem virtutis in creatura, scilicet magnitudinem finitam creaturae, erit relatio realis.
Confirmatur ratio, quia magnitudo in Deo est fundamentum aequalitatis, quae est realis relatio ad intra. Magnitudo etiam creaturae est fundamentum relationis realis in creatura ; ergo comparando hanc magnitudinem ad illam, videtur quod habitudo fundata super ista sit realis.
Praeterea, relationes secundi modi relativorum, quae scilicet fundantur super actionem et passionem, sunt relationes reales ; sed tales sunt relationes Dei ad creaturam inquantum causa et effectus, igitur.
Si dicas, non est verum nisi in agentibus naturalibus. Contra, igitur voluntas creata non habebit habitudinem realem ad suum effectum.
Praeterea, sicut forma est in aliquo, ita denominat illud ; ergo si non est aliqua relatio in Deo ad creaturam realiter, Deus non est realiter creator creaturae, quod videtur absurdum.
Contra, relatio realis est ad terminum secundum esse ejus reale, sed terminus necessario exigitur ad relationem realem ; ergo si Deus referatur realiter ad creaturam, creatura secundum esse reale fuisset aeterna.