IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) Dico ergo quod sicut in aliis commutationibus, etc. Haec est secunda conclusio Doctoris in hac quaestione contra praedictam sententiam, in qua dicit non medium rei in se spectari in satisfactione ut acceptatur a Deo pro aequivalenti ; sed medium rectae rationis, in quo datur secundum arbitrium prudentis aestimationis, latitudo inter summum et infimum, et secundum justitiam commutativam, ut supra determinavit dist. 16. quaest. 2. sig. Alia translatio circa finem. Unde sicut commutativa respicit pretium, et servat aequalitatem hana non in indivisibili, sed juxta latitudinem praedictam, ita etiam vindicativa inquantum in hoc imitatur commutativam, commutando satisfactionem pro poena, sufficienter adaequat poenam, si servet latitudinem juxta rectam rationem,
neque requiri ut attingat indivisibile paenae. Quem sequuntur Gabriel in hac dist 18. quaest. 1. art. 1. not. 5. conchis. 2. Major dist. 20. quaest. 1. Medina C. de confessione, quaest. de effectu paenitentiae injunctae, Sotus eadem 20. quaest. 1. art. 3. Eamdem tenent omnes nostrae scholae Doctores in praedictis locis.
His positis probat Doctor conclusionem. Primo ex auctoritate, quam habet confessarius ligandi et solvendi, seu arbitrandi inter Deum et peccatorem. Nulli committitur potestas arbitrandi in causa aliqua, cujus arbitrium nunquam erit ratum ex quacumque adhibita diligentia, sed tantum a casu, vel per miraculum, id est, praeter scientiam et intentionem judicis, sed ex mero casu, vel certe per revelationem specialem Dei, quae non conceditur ordinarie Sacerdotibus, sed ex sententia opposita id sequitur, si Deus determinavit debere correspondere puncto indivisibili paenae secundum medium rei, quod nequit attingere, nisi ex casu aut miraculo ; ergo non potest judicare seu arbitrari Sacerdos de paena temporali et satisfactione ei correspondente. Confirmatur, quia non est probabile quod in hoc dederit auctoritatem arbitrandi Ecclesiae, cujus arbitrium ratum habet in eo quod nequit attingere nisi casu vel miraculo.
Ad hanc rationem respondent praefati auctores, non esse inconveniens, ut nesciat Sacerdos attingere medium indivisibile rei, quin majorem aut minorem paenam injungat, paena injuncta tantum valebit, quantum proportionatur paenae, quam Deus peccato praescripsit secundum legem, cujus indivisibile punctum omnino nescitur: sufficit enim ut Confessarius humano modo injungat paenam considerata gravitate peccati, et statu peccatoris, et modo conversionis, et caeteris circumstantiis. Unde aliquando propter peccatura levius ratione scandali annexi pro satisfactione aliorum debet injungi poenitentia major, ut olim in Ecclesia fiebat.
Contra, haec responsio non solvit argumentum, quia clavis potestatis non potest consistere sine clavi scientiae, ut suo loco tractavimus ; sed confessario non tantum data est potestas solvendi quoad peccatum et poenam aeternam, sed etiam quoad poenam temporalem debitam, et ligandi poenitentem per satisfactionem congruam: ergo etiam poena temporalis constituta est sub arbitrio et scientia Sacerdotis, etiam quoad modum istum, quod decernere potest secundum determinationem clavis scientiae. Antecedens est certum ex Conciliis, ut Nicaeno cap. 12. de paenitent. et remissionibus, dist, 6. de paenitent. cap. Mensuram, et 26. quaest. 1. et novissime ex Trident. sess. 14. cap. 8. Debent ergo Sacerdotes Domini quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et paenilentium facultate, salutares, et convenientes satisfactiones injungere, etc. Patet idem ex Canonibus poenitentialibus, in quibus poenitentia et tempus ejus perficiendae praescriptum est; modus etiam conversionis, et gravitas peccatorum attenditur, ita ut pro gravioribus majores etiam satisfactiones exigantur, non solum respective ad aedificationem proximi et Ecclesiae , aut etiam in medicinam,sed etiam in vindictam peccatorum, quae contra Deum sunt commissa, ut patet ex locis citatis ex Tridentino ; et hoc ad effectum servandae aequalitatis, et medium justitiae inter peccatorem et Deum offensum: ergo Deus commisit hoc judicium Ecclesiae, ad quod tenentur Sacerdotes ex natura hujus fori, et divino praecepto, si status et facultas poenitentis id permittat. Ex quo patet prima consequentia.
Confirmatur, potestas judiciaria commissa Ecclesiae regulatur per scientiam humanam, sive per fidem, sive per prudentiam fundatam, quia aliter nequit fundari potestas jurisdictionis in Ecclesia sine regula sufficiente et directiva, ex qua decerni posset medium debitum justitiae. Ad praedicta autem revocatur scientia hujus status ; ergo ex praedicta scientia et regula potest determinari medium sufficiens, quoad divinam acceptationem, ultra quod Deus aliud non exigit, medium, inquam, satisfactionis, quo deleatur tota.poena debita peccato. Consequentiam negant praefati auctores. Sed probatur, omne judicium fundatum in potestate plenaria, et non reservata in aliquo foro, potest terminari complete in illo foro secundum leges et regulam ipsius fori. Sed Ecclesiae commissa est potestas plenaria judicandi reum in hoc foro quoad peccata omnia, Deo sibi nihil reservante, et accessorie; recepit etiam sine ulla reservtione potestatem vindicandi peccata quoad poenam temporalem; ergo potest attingere medium justum et debitum satisfactionis per regulam et potestatem concessam hujus fori, quoad divinam acceptationem, si praescribat satisfactionem integram, quam judicat sufficientem ratione delicti, secundum medium, quod dictat regula ipsius fori, et recta ratio.
Probatur consequentia ex natura potestatis receptae et praecepti, ex qua redundat obligatio ejus exercendae, injungendo satisfactionem pro poena temporali juxta qualitatem delicti, quia si obligatio tantum respiceret vindicationem peccati ad satisfactionem Ecclesiae, aut etiam aliorum, vel etiam ad correctionem tantum peccatoris per modum medicinae, non est fundamentum, unde dicamus per eam tolli aliquid poenae debitae peccato in altera vita, et secundum divinam justitiam, quod nemo dicit aut dicere potest: De fide enim est opera satisfactoria, sive per clavem imposita, sive spontanee assumpta, remittere poenam alterius vitae temporalem, et proinde a Deo acceptari per modum satisfactionis condignae, et secundum medium justitiae ; ergo potestas judiciaria quoad satisfactionem imponendam data Ecclesiae sine ulla limitatione, ex divina institutione et acceptatione ( cum sit actus justitiae vindicativae servans medium commutativae inter delictum et satisfactionem ) respicit aliquod medium possibile attingi secundum rectam rationem et regulam hujus status, in quo est concessa, ultra quod, si statuatur, Deus aliam satisfactionem, aut poenam non exigit.
Patet consequentia ex inconveniente assumpto, quia si praecepto hujus potestatis exercendae, secluso alio impedimento, tenetur confessarius imponere satisfactionem juxta naturam et qualitatem delicti in vindicationem peccati, non pro culpa aut poena aeterna, sed pro poena temporali, ut definit Tridentinum sess. 6. cap, 14. et loco jam citato cap. 8. sequitur Deum voluisse satisfactionem imponendam esse in ea mensura, quam exigit delictum regulariter, sed hoc praeceptum nequit aliter interpretari, nisi quatenus ex natura fori datum est, ad finem servandae justitiae et ponendae aequalitatis debitae, quia alius finis illius praecepti assignari nequit, inquantum praecise respicit vindicationem debitam peccati, ex quo fine debeat interpretari natura ipsius praecepti, quod est justitiae vindicativae: ergo cum Deus voluerit ex natura fori et praecepti servari aequalitatem, sequitur in potestate Ecclesiae esse attingere illam aequalitatem et medium ejus, ultra quod Deus non exigit aliam poenam. Vel certe dicendum esset Deum ultra poenam reservatam pro altera vita, determinasse aliam poenam aequalem etiam in hac vita injungendura esse pro peccato, et ejus mensura, et sic punire bis in idipsum, quod ejus misericordiae non congruit, ut nemo ita factum esse docet. Restat ergo, et sequitur Deum praescripsisse hunc modum vindicandi peccatum suae Ecclesiae, quo etiam potestas concessa servet medium justitiae, et aequalitatem, quam solus Deus exigit. Haec aequalitas sequitur determinationem regulae, quae est recta ratio, quae dictat de medio, non secundum indivisibile Mathematicum, sed secundum latitudinem, ut in aliis commutationibus contingit, quae est conclusio Doctoris, non autem dictat casualiter, sed ex principiis cognitis, et secundum prudentiam, qua attingit medium.
Probatur secundo eadem consequentia principalis, in qua versatur controversia: probatur autem ex fine divinae institutionis, qua voluit aliter remittere peccata in Baptismo, aliter in hoc foro. Si consideremus finem ex parte divinae voluntatis, est ostensio suae justitiae et clementiae, ut decernit Tridentinum loco citato cap. 8. Motivum justitiae fuit ingratitudo peccatoris, qui post plenariam in Christo indulgentiam peccatorum quoad culpam et poenam per Baptismum receptam, denuo immemor beneficii peccat. Motivum clementiae fuit fragilitas etiam nostra, ne ex facilitate veniae contemnamus peccata, si sine satisfactione nobis dimitterentur, quia onus satisfactionis adimplendae retardat hominem a peccato, ut ibi Concilium docet. Alius etiam finis assignatur ibidem, nempe ut peccator per opera satisfactoria redimendo poenam configuretur Christo et ejus passioni.
Ex quibus sic argumentor : Concilium statuit differentiam inter modum quo Deus recipit peccatorem in gratiam mediante
Baptismo, et modum quo recipit mediante paenitentiae Sacramento, in hoc praecise quod in Baptismo sit remissio plenaria sine opere satisfactionis. In paenitentia vero exigat Deus satisfactionem pro paena temporali, quam alioquin non remittit sine satisfactione, et exhibita satisfactione par est indulgentia Baptismi et paenitentiae, et consequenter satisfit divinae justitiae, quae talem satisfactionem dandam ordinavit, et datam acceptat ; ergo non extenditur vindicatio peccati secundum divinam justitiam ultra satisfactionem debitam, quod etiam adversarii nobiscum concedunt, modo satisfactio sit competens et proportionata paenae et peccato. Sed haec satisfactio, de qua hic loquitur Concilium, est tertia pars paenitentiae, nam de satisfactione spontanea, et alia divinitus inflicta a Deo, et humiliter tolerata agit c. 9. hic autem, ut dixi, de satisfactione poenitentiali, quam imponere debent confessarii, qui receperunt clavem non solum absolvendi, sed etiam ligandi, et quam tenentur imponere juxta naturam delicti, et facultatem poenitentis, etiam in vindictam et castigationem peccatorum, ut ibi Concilium ; ergo interpretatur non solum esse potestatem injungendi hanc satisfactionem, sed posse determinare medium justum ejus, quo Deo satisfiat, et attingatur finis hujus institutionis, ex quo Deus praescripsit satisfactionem, nempe justa castigatio peccatoris, et correctio ejus ex rigore satisfactionis, ne amplius peccet.
Patet consequentia, quia institutionem satisfactionis colligit Concilium esse ad placandam divinam justitiam, eique satisfaciendum, cujus minister est Sacerdos, quantum spiritus et prudentia suggerit, pro qualitate criminum et facultate poenitentis paenitentiam convenientem injungens, ut dicit Concilium: ergo potest pro qualitate criminum convenientem decernere, prout spiritus et prudentia suggerit. Haec autem satisfactio est conveniens, quae placat divinam justitiam: ergo medium talis satisfactionis potest decernere et discernere confessarius ex regula prudentiae, et consequenter illa satisfactio sic injuncta erit sufficiens, tum ex fine divinae justitiae, quae decernit poenitentiam convenientem sic injungi in hoc foro ; tum etiam ex fine divinae clementiae, quo praescribitur talis satisfactio, qua peccator deinceps terreatur a peccato, quoniam ad utrumque finem habet sufficientem proportionem satisfactio sic injuncta ex qualitate delicti. Et hic est finis proximus tam justitiae quam clementiae,ut per talem satisfactionem convenientem terminetur complete judicium in hoc foro, et in vita praesente, cujus opera habent sufficientem proportionem ad ponendam aequalitatem, in quem finem et confessarius recipit potestatem ligandi ex Concilio, et divinum praeceptum ad injungendum regulariter satisfactionem debitam juxta qualitatem delicti.
Confirmatur, non requiritur proportio quoad punctum Mathematicum inter opera satisfactoria vitae praesentis, et poenam purgatorii secundum intensionem et extensionem, sed tantum inter peccatum, et poenam proportionatam et solvendam hic; et ille est finis institutae satisfactionis poenitentialis, et ut Concilia decernunt, haec satisfactio injungenda est secundum qualitatem criminum commissorum; ergo regula injungendae satisfactionis est qualitas criminum, gravitas aut levitas secundum speciem et circumstantias. Sed potest Ecclesia et Sacerdos attingere regulam certam judicandi de criminibus, et praescribere secundum hanc mensuram satisfactionis quoad intensionem et extensionem, ita ut opera satisfactoria in aestimatione morali adaequent crimina quoad gravitatem poenae praesentis injunctae, et diuturnitatem ejus, considerato etiam modo conversionis, quae aliquando talis est, ut ipsa sola sufficiat ex perfectione sua delere totam poenam in divina acceptatione. Defectum etiam conversionis potest supplere perfectio satisfactionis injunctae, modo expleatur ut oportet.
Deus autem non ita reservavit poenam peccato, ut adversarii putant, sub illa determinatione, quasi voluerit solvendam in purgatorio ex primario fine, sed potius voluit solvendam hic, servata mensura delicti, per castigationem voluntariam, et ex sententia Ecclesiae vindicantis delictum hoc modo, ideoque suadet ut faciamus dignos fructus poenitentiae, redimamus peccata nostra; ergo magis principaliter intendit peccatum castigari poena proportionata statui praesenti, quam in purgatorio, neque decrevit poenam purgatorii nisi ex omissione poenae proportionatae in statu vitae ; haec autem est secundum mensuram delicti cognoscibilis et subjecta Ecclesiae ; ergo, etc. Ex his patet secunda ratio Doctoris, quae in hoc consistit, quod arbiter non teneatur arbitrari inter partes secundum voluntatem ignotam alterius partis ; sed in hoc foro Sacerdos est arbiter inter Deum et peccatorem voluntas autem Dei est ipsi ignota quoad punctum, scilicet indivisibile poenae juxta modum quo Magister statuit determinationem poenae factam a Deo, quoad aliquod indivisibile reservatum, et omnino ignotum ; ergo cum hoc non recte cohaereret potestas arbitraria data Sacerdoti, cum nequeat de causa sic cognoscere ex regula potestatis traditae, quae debet convenientem satisfactionem et proportionatam mensurae delicti praescribere, ut superius in primo argumento, et in probatione consequentiae principalis ex natura fori et praecepti, et ex fine divinae justitiae et clementiae est deductum.
Tertia ratio est, quia tenetur paenitens 3, adimplere paenitentiam injunctam, etiamsi major sit, quam illa poena, quae peccato debetur ; ergo si etiam adimpleat poenam convenientem injunctam, licet in aliquo non attingat rigorem indivisibilem poenae determinatae a Deo, et solvendae in purgatorio sufficienter satisfaciet, alias non oporteret explere aliam ultra illud punctum indivisibile divinae justitiae, id est, si ratum est judicium Sacerdotis imponentis poenitentiam, quae excedit debitum et poenam ei debitam, ita ut poenitens tali poena sit ligatus coram Deo ; ita videtur dicendum in altero casu, in quo deficiat in modico, poenitentia ab illa poena quam Deus decernit, ut remittatur etiam poena per talem poenitentiam, et ratificetur judicium coram Deo.
Confirmatur haec ratio, quia alioquin non datur certum fundamentum obligationis poenitentiae ad satisfactionem explendam, si ratificatio sententiae sit suspensa et incerta, nisi attingatur determinatum punctum praefixum a divina voluntate, neque ex alia parte Ecclesia, aut Sacerdos habet potestatem obligandi ad dictam satisfactionem exhibendam in opere, et sic esset tantum opus consilii, et non praecepti ; ergo satisfactio non regulatur per illud indivisibile poenae, neque consequenter divina acceptatio aut ratificatio illi ligatur. Antecedens probatur, quia potestas praecipiendi, sicut et ipsum praeceptum, et lex supponit determinatam et certam regulam, ex qua decernatur, vel secundum quam judex aut legislator humanus, et inferior decernat; et haec regula debet esse nota, sed judex in hoc foro debet sententiare ad satisfactionem tanquam minister et inferior, conformiter ad primam regulam seu voluntatem Dei, per quam ratificari debet ejus sententia,
ut teneat, quia agit ut minister Dei, et judex institutus in hoc foro ; ergo si voluntas Dei est ipsi ignota et incerta, potestas ejus in quantum praecipit, non procedit ex regula certa et nota, et consequenter non valide praecipit, neque potens valide obligatur. Patet consequentia a simili in foro externo, non valide judex inferior fert censuram sine causa sufficiente et nota ipsi, neque est alia ratio, nisi praedicta ; ergo similiter ita hic dicendum erit, quod est inconveniens.
Dices notum esse Sacerdoti et Ecclesiae remanere regulariter poenam temporalem post remissum peccatum virtute clavium, nisi excessus conversionis et doloris compenset poenam, et hanc regulam sufficere ut injungatur aliqua satisfactio.
Contra, regula superior ordinat, ut secundum mensuram delicti sit et plagarum modus, et ut satisfactio injungatur juxta qualitatem delicti, et facultatem poenitentia. Demus ergo poenitentem posse satisfacere sicut spontanee, ita etiam ex praecepto per opus impositum, tunc autem attendi debet mensura delicti, et proportio debita satisfactionis, quia, ut probatum est, ideo haec potestas data est Sacerdoti, ut vindicet condigne peccatum commissum. Sed hujus vindicationis nequit esse regula sufficiens Dei voluntas secreta, et omnino ignota ; ergo alia regula ignota debet assignari, vel certe sententia non ligabit, ut procedit a regula ignota et incerta, imo nulla respectu delegati judicis. Haec autem regula nota est qualitas delicti, omnibus pensatis, et proportio poenae satisfactoriae sufficiens, quam proinde praescribens confessarius nec errat, et Deus acceptando talem satisfactionem ratificat sententiam ejus.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae, quae in hoc solo versantur, ut proportio satisfactionis poenitentialis, ut judicetur sufficiens et condigna, debeat sumi in ordine ad paenam alterius vitae, quae. cum sit determinata per divinam justitiam et ad certam mensuram, quam nequit Sacerdos aut tota Ecclesia cognoscere , ideo nequit attingere inter illam et satisfactionem, debitam aequalitatem, ac proinde tantum valebit satisfactio injuncta a confessario, inquantum commensuratur illi poenae, et non aliter, quia illa paena non tollitur, nisi per condignam satisfactionem et aequalem.
Respondetur negando suppositum hoc, quia divina justitia, ut dictum est, non ita determinavit paenam temporalem debitam peccato, et determinate obligando ad paenam alterius vitae, sed vel paenam condignam in hac vita per satisfactionem convenientem exhibendam, vel certe in altera vita. Quin etiam paenam hujus vitae per condignam satisfactionem magis intendit, seu primario, ut patet ex institutione Sacramenti ;et potestate data Sacerdotibus ut arbitris, et praecepto etiam ex natura fori, quo tenentur metiri satisfactiones imponendas juxta qualitatem delicti, ad quam respicere debent praescribendo opus satisfactorium, non vero ad paenam alterius vitae, quae non spectat ad forum ipsorum, et de qua non habent jus aut potestatem cognoscendi ;estque alterius rationis a paena satisfactoria hujus vitae, quae spectat ad clavem potestatis et scientiae Sacerdotalis, et aequivalens in divina acceptatione. Unde si Sacerdos sequens regulam Canonum et prudentiae ex quibus percipere potest qualitatem delicti, imponat satisfactionem dignam et aequalem in prudenti aestimatione secundum medium rectae rationis, ratificatur judicium ejus, quia perfecte applicat merita passionis Christi, per opus tale injunctum, et vindicat peccatum secundum regulam praescriptam, neque aliud ultra Deus exigit.
Faventinus noster plurimum haesitat hac dist. disp. 35. in fine, si possit Ecclesia aut confessarius invenire aliquam regulam determinatam, ex qua possit praescribi aequalitas satisfactionis pro peccato mortali, aut poena temporali ei debita, et videtur rem in incerto statuere. Caeterum haec perinde inconveniens est, sicut et sententia, quam impugnavimus; neque res adeo obscura est, ut medium rectae rationis, quod sufficit, attingi non possit, quia poena praescripta a Deo ordinatur per satisfactionem humano modo possibilem attingi a viatore, et praescribi ab Ecclesia secundum regulam rectae rationis, quae desumitur ex qualitate peccati, sicut autem judicium Ecclesiae de natura et qualitate peccati non vacillat, sed ex lege cui opponitur, habetur pensatis omnibus ejus circumstantiis, quae in confessionem cadunt, idque in ordine ad absolutionem et sententiam ;ita similiter ad eadem scientiam, et aequali certitudine spectat discernere opera satisfactoria, congrua in ratione poenae et valoris, quae peccatum ipsum, sufficienter ordinant secundum aequalitatem justitiae, ultra quam Deus aliud non exigit, alias impossibilis esset hominis satisfactio, cujus nullam haberet certam regulam, neque judicium Ecclesiae esset firmum. Si ergo qualitatem peccati recte judicat Ecclesia, et gradum oppositionis ejus ad virtutem et legem, potest etiam discernere illa opera, quae aequivalent in ratione boni, et poenae ipsi peccato, quae si praescribuntur, erunt sufficiens et aequalis satisfactio, ut innititur meritis Christi, et efficaciae clavium ;verbi gratia, ponamus aliquem violasse jejunium in vigilia, sufficiens satisfactio erit, si praescribatur ei jejunium unius aut plurium dierum, cum oratione et eleemosyna, et hujusmodi. Quod si jejunare non possit, compensetur jejunium per alia opera mortificationis et aliarum virtutum vel frequentationem Sacramentorum, opera indulgentiarum, quae aequivalent satisfactioni poitentiali ;neque enim ita in hoc puncto Spiritus sanctus assistens Ecclesiae et Doctoribus ejus, ipsos deseruit, ut regulae eorum receptae, praxi et rationi innitentes, sint omnino frivolae aut humanae inventionis, nec certo fundamento adhaerentes. Scimus enim satisfactionem esse ex genere suo redditionem aequivalent pro aequivalente alias indebiti. Scimus ulterius praescriptum esse Sacerdotibus ex regula hujus fori, ut servent aequalitatem inter satisfactionem et peccatum commissum spectata facultate ponitentis. Scimus tertio Deum non exigere ultra satisfactionem aequalem delicto, judicium autem Ecclesiae et Doctorum de oppositione peccati ad legem Dei, ejusque specie et gravitate est fundatum ex cognitione legis ;et idem dicendum est de judicio eorum, quantum ad naturam et valorem boni operis, per quod ordinari debet peccatum, tanquam per satisfactionem aequalem, qua Deo restituitur debitum. Ex quibus omnibus potest stare sufficiens regula determinandi satisfactionem aequalem secundum medium prudentiae seu rectae rationis, et assistentiam specialem quam habent arbitri ex suo munere (si agant quod in se est) ad profectum ponitentum.
Ex his sequitur altera conclusio Doctoris, nempe si Sacerdos non servet latitudinem debitam satisfactionis ab eo deficiendo, vel notabiliter excedendo judicium, illud non esse ratum in coelo, tenetur quidem poenitens ex praecepto Ecclesiae, cui se subjecit ad implere poenitentiam acceptatam, ut in tertio argumento si docet: sed exhibitio actus compensabitur a Deo per remissionem alterius poenae debitae, vel ad meritum gratiae et gloriae,
quia liberalia est in donis suis, nec opera justi relinquit sine praemio; quod si satisfactio erit deficiens, acceptabitur pro rata et valore suo. Addit praeterea quod si satisfactio aequalis imposita non adimpleatur, exigi poenam ipsi correspondentem in altera vita, quod est consequens ad dicta, quia poena alias temporalis debita pro delicto fuit virtute clavium commutata in illam satisfactionem, deinceps ratio exigitur, si omittatur.