CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primam quaestionem. Henricus vult quod non sit aliqua relatio in se, sed tantum nova appellatio. Nam relatio Dei ut creativi, ut potentis creare ut creantis, est simpliciter eadem, sed diversimode nominata, et sic negat in Deo omnem relationem novam, sive realem, sive rationis.
(b) Ad secundam quaestionem. Hic vult Henricus quod in Deo nulla sit relatio realis ad creaturam, etiam ab aeterno, et in hoc verum dicit. Sed probatio sua in multis deficit, ut patebit infra.
(c) Contra istam opinionem. Doctor in ista probat, quod relatio aplitudinalis in Deo,et actualis non sunt simpliciter eadem. Tum, quia sicut relationi aptitudinali in Deo, puta relationi creativi, correspondet in creatura relatio aptitudinalis ab aeterno, puta relatio creabilis ; ergo cum creatura habeat esse de novo et temporaliter, tunc dicet relationem actualem creati de novo ad Deum creantem de novo. Si ergo relatio creantis etcreativi est simpliciter eadem in Deo, sic et in creatura relatio creabilis et creati erit eadem. Et cum relatio creativi in Deo sit ab aeterno, et similiter creantis (cum sit eadem) erit ab aeterno, ergo et relatio creati actualiter et ex tempore (cum sit eadem cum relatione creabilis) erit ab aeterno, et sic nulla creatura dicit relationem ex tempore determinatum ad Deum creantem, quod est inconveniens. Tum, quia si relatio illa non est nova creatura: ergo nec ipsa creatura erit nova, patet, quia impossibile est fundamentum relationis esse posterius relatione. Tum, quia sequitur ipsam creaturam esse de necessitate ab aeterno, si relatio ipsius est ab aeterno, patet, quia secundum Henrirum totum esse creaturae sive esse ratum, est ipsa relatio creaturae exemplatae ad Deum, vel participative ad ipsum Deum, ut patuit supra dist. 5. q. 5. in positione illa de ratitudine.
(d) Specialiter etiam videtur consequens inconveniens secundum istos. Hoc consequens est illud supra, ergo pari ratione non est aliqua relatio nova creaturae ad Deum, et quod sit inconveniens probat, supponendo quod Henricus dicit, scilicet quod esse existentiae dicit tantum respectum ad causam efficientem, inquantum effectus est, id est, quod existentia creaturae non aliud est nisi respectus terminatus ad causam efficientem. Tunc ultra, aut ille respectus erit novus, et habetur propositum ; aut non erit novus, ergo nihil creatur de novo, et sic nihil simpliciter creatur, quia creari proprie est aliquid fieri de nihilo, ita quod ly nihil praecedat in aliqua duratione ipsum esse. ut patuit supra dist. 2. q. 1. et dist. 8. q. nlt. et in 2. dist. 1. et in quodlib. quaest. 1. ergo cum aliquid creetur secundum fidem, et de novo; ergo respectus ipsius creaturae erit novus, et pariformiter in Deo creante de novo erit aliquis respectus novus.
(e) Praeterea, non potest eadem relatio Ista ratione probat Doctor, quod relatio aptiludinalis in Deo, quae terminatur ad esse possibile in creatura, et relatio actualis quae terminatur ad esse existentiae creaturae non sunt simpliciter eadem relatio, quia termini earum sunt diversi, quia esse possibile et esse existens simpliciter differunt, ut notat Doctor in confirmatione. Si ergo intellectus divinus comparat eumdem actum intelligendi ad creaturam intellectam in esse possibili, derelinquitur ibi aliqua relatio rationis, quae terminatur ad creaturam ut cognitam in esse possibili. Et ultra, si comparat eumdem actum ad creaturam intellectam in esse existentiae pro tali vel tali tempore, derelinquitur una relatio rationis, quae terminatur ad creaturam intellectam in esse existentiae pro tali tempore; et sic istae duae relationes rationis inter se differunt, quia termini earum inter se differunt. Caetera patent.
(f) Contra illud, quod dicitur ad secitndam quaestionem. Istae improbationes clarae sunt, quia hic dicit, quod necessario perfecta similitudo et aequalitas est in personis divinis ; et parum infra : Et si ibi per impossibile essent duo fundamenta, esset similitudo realis ; et parum infra : Quia modo non ponitur esse rationis, nisi per intellectum comparantem illam magnitudinem unam.
Hoc videtur contra ipsum, quia expresse dist. 19. q. 1. et infra dist. 1.primi, et in quodlib. q. 6. ponit illam similitudinem in divinis et aequalitatem esse reales.
Dico quod sibi non contradicit, quia hic vult exemplum ponere, quod si, per impossibile, essent ibi duae magnitudines realiter distinctae, una non ordinaretur ad aliam realiter, et non negat quod ibi non sit similitudo realis.
Secundo dico, quod ibi potest esse similitudo rationis, comparando istam magnitudinem tantum ad seipsam, et hoc per actum intellectus negotiantis, quia omnis comparatio ejusdem ad se, sive relatio est tantum rationis. Doctor autem in locis praeallegatis, ponit extrema aequalia et similia inter se realiter distincta habentia eamdem magnitudinem, quae est fundamentum aequalitatis, et positis talibus extremis ex natura rei oritur aequalitas eorum. Vel si hoc dicit hic, quod est tantum similitudo et aequalitas relatio rationis, quia fundamentum est unum, forte loquitur secundum opinionem Henrici, qui expresse negat in Deo vel in personis divinis similitudinem et aequalitatem et identitatem esse relationes reales, ut infra patebit d. 31. et contrarium probat Doctor.
(g) Nec sequitur ad invicem ordinantur; ergo dependent ad invicem, patet,
quia cum causa dicat relationem realem ad causatum, secundum opinionem istam ordinabitur ad illud, et tamen non dependebit ab illo. Et probat quod non dependeat.