IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentem non acceptantem poenitentiam etiam moderatam a Sacerdote, adhuc misericorditer absolvendum. De quo supr. dist. i5. quaest. 1. art. 3. et dist. 17. num. 22.
Sed (n) numquid poenam a clave non errante impositam tenetur poenitens adimplere? Respondeo quod sic, si velit se submittere Sacerdoti huic: et quantum ad absolutionem culpae, et quantum ad susceptionem poenae totalis correspondente, quia tunc obligatur praecepto Ecclesiae, cui se voluntarie submisit.
Si autem tantummodo se velit submittere huic quantum ad commutationem poenae aeternae in temporalem, et non quantum ad taxationem poenae totalis, sed tantum quantum ad illam, et illius taxationem, vult se subdere manui Dei, vel hic, vel in purgatorio, non expediret talem sine absolutione repellere, tunc enim recederet desperatus. Nec videtur proter istam voluntatem esse in peccato mortali, cum conteratur de peccato, et velit puniri poena condigna pro eo, et ab eo cujus est juste eam infligere licet nolit eam sibi infligi ab isto,
Sacerdote, nec ipsemet velit eamrecipere, ut sit minister ipsius infligendae.
Nec potest dici hunc inobedientem Ecclesiae esse, quia potest se submittere arbitrio Ecclesiae quantum ad judicium illud poenitentiale, ad quod necessario tenetur se submittere, licet nolit se submittere illi sequenti. Et patet quod illud non includitur necessario in primo, quia Sacerdotes, primo existente quantumcumque uniformiter, valde variant sequens. Unde et frequenter propter voluntatem confitentis ad subeundum poenam non magnam, dant aliquam modicam, praedicendo sibi, quod oportet residuum solvere in purgatorio:et cum illa parva sit manifeste improportionata culpae, et omnino extra illam latitudinem, non propter hoc non recipit talis Sacramentum Poenitentiae.
Eodem modo videtur quod potest omnino poenam nullam sibi imponere, propter resistentiam ejus ad sustinendum,praedicendo sibi quod totam illam poenam oportet solvere in purgatorio : et Augustinus hoc innuit, quod si tali vix inclinabili imponatur poenitentia aliqua displicens, timendum est ne inde accipiat occasionem recidivandi in peccatum mortale,quia projiciendi illam poenitentiam, in quo peccabit mortaliter, postquam voluit se submittere Sacerdoti in ejus susceptione.
Sed (o) dato, quod erret clavis scientiae,non tamen potestasclavis, numquid arbitrium ratificatur in caelo ? Respondeo, clavis scientiae errat,quando nec bene requiruntur nec examinantur illa, quae pertinent ad hoc judicium, utpote si circumstantiae aliquae fatuae, quae nec aggravant, nec alleviant, sed placent auribus prurientibus confessoris si etiam non requirit de attritione confitentis, sed tantummodo, ut audiat eum ac si narraret unam narrationem vel fabulam. Et in primo quidem, licet aliquid fiat, quod non esset faciendum, si tamen nihil omittatur quod esset faciendum, utpote circumstantiis non requirendis requisitis, requiruntur illae, quae essent requirendae, potest sequi rectum judicium ; sed in secundo omissa requisitione displicentiae confitentis,non potest sequi rectum judicium, nisi casualiter .
Breviter (p) ergo dico, quod si clavis scientiae erret, exequendo non necessaria ad illam causam, vel illicita, peccat confessor ; sed si nihil omittat de necessariis ad cognitionem causae, potest recte judicare. Si autem errat clavis scientiae, omittendo aliquid, quod est necessarium ad causae cognitionem, et peccat, et non potest recte judicare, nisi a casu, et potissime de attritione vel contritione confitentis.
Quod si poenitens ostendat se dolentem, cum tamen non sit, est fictus, et recedit a vera poenitentia, et cum novo peccato; nec clavis cientiae errat; sed poenitens in periculum sui errat, et tunc ratificatur judicium Sacerdotis in caelo,hoc est,quod fecit quod suum est, quia ut homo non potuit cor videre, nisi per signa exteriora: sed non ratificatur quantum ad illum suscipientem, quia non est capax istius,sicut ostendit se capacem.
Sed esto quod, non aliquo necessario omisso a casu, fecit justam sententiam? Respondeo, ratificabtur quantum ad suscipientem, si non est fictus, ita quod sibi sufficiet illam poenam implere: sed non ratificabitur ex parte confessoris, quin peccet errando; et isto modo oportet distinguere,quod aliquando ratificantur arbitrium ex utraque parte, scilicet tam Sacerdotis quam suscipientis, aliquando ex parte illius, non istius.