IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) Sed numquid poenam a clave non errante, etc. Hanc difficultatem tangit Doctor supra dist. 15. quaest. i. sig. de 2. Principali, et obiter dist. 17. quaest. 1. art. 2. sig. Continet etiam qualiter. Magisex proposito hic, et in priori loco, dist. 15 circa hoc punctum occurrit controversia : An Sacerdos possit obligare poenitentes ad satisfactionem. Communis sententia est affirmativa, quam sequitur Suarez disp. 38. sect. 1. conchis. 1. Vasquez quaest. 94. art. 2. dubio citantes tam veteres quam antiquos pro eadem sententia, quos brevitatis gratia hic transcribere non est necesse.
Secunda sententia est poenitentem non obligari acceptare poenitentiam injunctam, neque consequenter Sacerdotem posse eum ad hoc obligare. Haec tribuitur nostro Doctori in locis citatis, quam sequitur Gabriel in hac dist. quaest. 1. art. 3. dub. 1. et dist. 16. art. 3. dub. 5. Medina tract. 5. quaest. 45. Sylvester verbo Confessio quaest. 25. Armilla v. Confessio sig. 29. Navar. in summa c. 26. Hostiensi et Panormitan, in c. Significavit, etc. de paenitent. et remissionibus, et frequentius Doctores nostrae Scholae. Cajetanus etiam in Opusc. tract. 6. quaest. 2. ubi non sos lum negat acceptare teneri poenitentem, sed etiam non teneri acceptatam adimplere, in quo tam Vasquez quam Suarez, quibus accessit Soto dist. 20. quaest. 2. arf.2. dicentes eum magis consequenter loqui, quam loquatur Doctor, id negando.
In primis meo videri noster Doctor non tenet absolute hanc sententiam, quae eidem communiter imponitur a Doctoribus utriusque scholae ; multum enim interest inter hoc, quod est Sacerdotem habere potestatem obligandi seu ligandi ad opus satisfactorium, et inter hoc quod est uti hic et nunc in casu tali potestate, et an congruat non uti, quando alias in poenitente est periculum damnationis et desperationis. Doctor non docet in Sacerdote non esse potestatem ligandi et obligandi poenitentem absolute, sed contrarium docet, cum dicat teneri eum poenitentiam acceptatam adimplere sub poena peccati, quae obligatio nulla esset, nisi potestas ligandi induceret obligationem, in qua fundatur haec obligatio, non in sola acceptatione poenitentis: Tunc enim, inquit, obligatur praecepto Ecclesiae, cui se voluntarie submisit. Ponit ergo Doctor casum in primo loco disp. 15. ubi docet modum, quo confessarius se debet gerere circa quosdam peccatores, ne per satisfactionem impositam exponantur periculo peccandi eam omittendo.
Primum assignat doctrinam generalem, ut satisfactionem congruam peccato imponat. Deinde admonet utendum esse discretione, ne imponatur poenitentia nimis disconveniens, sed illa quae melius congruat poenitenti, et quam facilius adimplebit, verbi gratia, ne pauperi imponatur satisfactio per eleemosynam, quam nequit ex penuria adimplere. Unde Tridentinum docet utendum esse prudentia spectata facultate poenitentis ; deinde non esse imponendam satisfactionem per orationem prolixam, quae non congruit ejus penuriae, ut qui laborare debet pro victu necessario acquirendo. Et idem docet de jejunio ex simili ratione, quia deficerent ei vires necessariae ; in his autem tribus generibus operum, jejunii, eleemosynae et orationis in praecedentibus docet regulariter consistere et praescribi satisfactionem, ut ibidem super textu ejus dictum est. Caeterum admonet confessarium ex causa justa, et in casu posse aliam poenitentiam injungere, ut ibidem docuit de paupere ob impossibilitatem operis, vel certe magnam difficultatem, quae impossibili in re morali aequiparatur. Tandem subjungit inducendum esse pauperem ad tolerantiam laborum et penuriae propter peccata, et injungendum esse aliquam poenitentiam, quam adimplere potest, quousque saltem alia facultas satisfaciendi offeratur. Item, dicit de divite delicato et lapso in peccatum carnis, qui nequit jejunare, imponendam esse aliam poenitentiam eleemosynae et orationis.
Tandem subjungit casum, in quo poenitens nullam poenitentiam acceptare vellet. Caeterum alia requisita, ut dolorem de peccatis, et propositum firmum emendationis habet, quamvis patiatur repugnantiam adimplendae aut acceptandae satisfactionis : Absolvendus est, inquit, et non respuendus, ne cadat in desperationem, nuntiando ei poenam quam hic, vel in purgatorio subire tenetur, etc. et adducit illud Isaiae 42. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, etc. ubi Propheta loquitur de Christo, et ejus lenitate et misericordia quoad peccatores. In hoc loco non loquitur regulariter, sed in casu in quo peccatori esset nimis difficile obligari ad poenitentiam, ex particulari suo statu et tentationibus, quas patitur in adimplenda poenitentia ex obligatione et de facili casus formari potest, verbi gratia, in scrupulosis, qui sentiunt in se maximas turbationes conscientiae, et anxietates excitari in quibuscumque operibus obligationis, quibus saepius repetitis non quiescunt, neque existimant se omnino satisfecisse. Ideoque Doctor supponit casum, in quo nimis difficile esset poenitenti satisfactionem impositam adimplere aut acceptare, non vero quod ex contumacia aut impunitate peccandi velit Ecclesiae claves contemnere. Non negat etiam Doctor potestatem esse in Sacerdote injungendi penitentiam, au repellendi poenitentem, suspendendo absolutionem, sed dicit eum debere in eo casu non uti sua potestate, aut durum et difficilem se gerere ; sed ad exemplum Christi non confringere arundinem quassatam, aut extinguere linum fumigans, sed condescendere intimando obligationem et debitum, et lucrando illam animam ne caderet in desperationem. Supponit ergo periculum desperationis subesse, quod oritur ex una parte, quia subtrahitur absolutio ; ex alia, quia nequit vincere difficultatem, quam patitur ex illa tentatione, qua nequit acceptare poenitentiam cum obligatione.
In dist. 17quaest. I. loco cit. idem dicit, nempe talem esse magis absolvendum quam repellendum, modo habeat propositum recipiendi poenam a Deo infligendam in hac vita, vel in purgatorio, si tamen acceptant ponitentiam, debet habere propositum ejus adimplendae, aliud nihil dicit.
In praesenti vero littera dicit non expedire talem repellere sine absolutione, tunc enim recederet desperatus ;supponit ergo semper casum particularem, in quo ob difficultatem specialem, quae in tali persona contingit, ex peculiari dispositione, ut ipse sibi sit minister infligendae poenae, aut inducatur nova obligatio per praeceptum confessoris, et ad haec repugnantiam, sicut et ad impletionem ponitentiae injunctae, et periculum peccati novi, et si subtrahitur absolutio, incidat in laqueum desperationis. In his circumstantiis censet Doctor non esse eum repellendum, sed utendum esse indulgentia, adducens rationem, ex qua ostendatur id tute fieri posse sine contemptu Sacramenti aut clavis, et magis expedire tali personae, quia ex parte ponitentis ponuntur omnia per se necessaria ;neque est inobediens Ecclesiae, quia ex rationabili causa nonse submittit quoad poenam satisfactoriam, non vero ex contemptu aut desiderio impunitatis.
Item, ex parte confessam ostendit, sicut potest ex causa legitima temperare satisfactionem, ut omnino modicam imponat, sic etiam ex simili causa, quia status hujus ponitentis, et periculum id postulat, potest confessarius licite absolvere, non imponendo ullam. Ex his ergo apparet Doctorem neque negare potestatem ligandi ad satisfactionem esse in confessam, neque dicere eum teneri talem absolvere, sed magis expedire ut absolvat, non utendo potestate, quam habet in hoc casu particulari, neque dare regulam generalem, quia sic esset cum omnibus et quibuscumque agendum, sed praescribere tantum, quid fieri debeat in casu hoc particulari, ubi salus poenitentis periclitatur ex desperatione, et alienetur ex toto a Sacramento, ob desperationem incursam ex causis praemissis. Nescio ergo quo fundamento trahatur in sententiam illam, quia neque assertio ejus, neque etiam discursus eam continet, licet rationes quas insinuat, alii posteriores extendunt extra casum et circumstantias ad absolutam assertionem, quae ei adscribitur.
His positis probatur sententia Doctoris, ut jam explicata est, supponendo hic agi de ponitentia non curativa, aut praeservativa a peccato, sed de illa, quae est mere vindicativa peccati commissi, et sic argumentor : neque ex parte confessarii, aut Ecclesiae, aut Sacramenti,aut ipsius ponitentis aliquid obstat, quin in casu expresso, et talibus crcumstantiis valeat absolutio ponitenti, et eam non solum licite, sed etiam ex debito teneatur confessarius impertiri, ergo talis absolvendus est.
Antecedens probatur quoad primam partem ;haec obligatio, qua tenetur confessarius injungere ponitentiam, vel attenditur ex praecepto, quo tenetur servare aequalitatem inter partes, nempe Deum et peccatorem, vindicando peccata, vel ex natura Sacramenti, ejusque integritate et reverentia, vel denique ex obligatione, qua tenetur ponitenti ad ejus profectum. De his duobus ultimis titulis fundandae obligationis agetur probando reliqua membra illius antecedentis. Nunc probatur hic non intervenire obligationem ex illo titulo vindicandi peccatum ;obligatio ex praecepto servandi aequalitatem inter peccatum et poenam injunctam regulatur per prudentiam, et etiam mensuratur secundum facultatem ponitentis, ut docet Tridentinura ;ex natura etiam fori respicit qualitatem delicti, ut sit ipsi proportionata juxta latitudinem rectae rationis saltem, sed in his circumstantiis ponitens est inhabilis ad ponitentiam subeundam, ex qua constituitur in periculo proximo relapsus eam non adimplendo ;ergo non habet facultatem eam adimplendi, ultra autem facultatem nequit obligari ex justitia, aut medio ejus ;ergo neque confessarius tenetur, aut potest eum obligare, quia potestas confessoris non excedit materiam subjectam, nempe opus, quod est in potestate ponitentis, cum ponitens sit executor mandati confessarii in se ipsum exequens,tanquam minister opus praescriptum, ideoque supponitur esse in facultate ejus.
Dices, supponi opus esse in facultate poniis.
Contra: Illud non est in facultate ponitentis secundum legem, quod vel ex natura operis, aut ex dispositione particulari ipsius ponitentis ita est difficile, ut censeatur moraliter ei impossibile, et spectatis circumstantiis, aut operis, aut personae praesumitur non adimpleturus, sed per omissionem ejus de novo peccaturus ;ergo neque in potestate confessarii est eum ad tale opus in periculum salutis moraliter certum et proximum obligare.
Secundo, tenetur confessarius sequi regulam prudentiae, quae desumitur ex fine et institutione hujus fori ;sed finis est salus poenitentis, et reconciliatio peccatoris, ad quae non est medium proportionatum satisfactio, quae injicit periculum proximum peccandi ; ergo neque ex regula prudentiae, quae desumitur a fine Sacramenti obligatur imponere satisfactionem in casu.
Confirmatur primo: Voluntas ministri seu judicis inferioris debet sequi et conformari voluntati Principis in judicando ; sed ex nullo fundamento colligitur Deum obligare poenitentem in eo casu ad subeundam satisfactionem , ergo neque Sacerdos ad eam imponendam. Major patet, quia potestas data inferiori est regulanda secundum legem, non contra aut praeter legem. Minor probatur, quia voluntas Dei et legis colligitur ex fine Sacramenti, et institutione satisfactionis, quatenus ex motivo justitiae praescribitur in vindictam peccati, et quatenus ex motivo clementiae ab absterrendum a peccato novo poenitentia, seu a relapsu; ergo haec duo motiva, quae proponit Tridentinum supra tanquam satisfactionis imponendae, debent compati in opere satisfactorio. Sed satisfactio, quae injicit periculum proximum peccandi de novo, non compatitur cum fine et motivo clementiae, quo respicitur abstractio a peccato novo ; ergo talis satisfactio non est praescribenda etiam ex motivo justitiae et vindicationis peccati, neque Deus eam praescribit.
Secundo, Deus licet dederit potestatem ligandi Sacerdotibus, quoad satisfactionem limitatur illa potestas, ut dicit Tridentinum, ad facultatem poenitentis, quae in praesenti casu non suppetit, ut dictum est, neque ideo violatur justitia divina, etiamsi poenitens non satisfaciat in hac vita, quia manet ei praescripta poena temporalis a Deo infligenda, vel hic vel in altera vita, quamvis ipse voluntarie non assumat opera poenitentiae, aut non imperantur congrua a Sacerdote, sed modica, vel nulla, ideoque neque Ecclesia, ut patet ex Canonibus poenitentialibus alias citatis, imponit satisfactionem in articulo, neque confessarii, quia deest facultas eam adimplendi, sed remittunt peccata punienda a Deo in altera vita per poenam condignam ; neque ullum inconveniens sequitur, si Ecclesia remittat aliqua delicta punienda ipsi Deo ex peculiari ratione et dispositione prenitentis, quando ita congruit ejus saluti, quam magis procurare debet ex institutione et fine primario Sacramenti, quam vindicare peccatum, quod misericorditer, et ex meritis Christi applicatis remittitur in Sacramento ; satisfactio autem ordinatur ob poenam temporalem, quae remanet, et cujus debitum non excludit peccatorem a gratia et justificatione recepta. In mediis autem salutis illa primario spectantur et intenduntur, quae ad salutem conservandam faciunt, nihilque alias accessorium praescribitur, nisi ex fine salutis conservandae aut inducendae, ideoque poenitentia satisfactio medicinalis et curativa magis requiritur quam vindicativa, et magis conducit ad finem salutis; ergo in casu, quo satisfactio induceret majus periculum salutis, quam adjutorium, non debet praescribi; imo quod magis est, nequit Sacerdos eam praescribere poenitenti, quin peccaret contra religionem, praescribendo contra finem et reverentiam debitam Sacramenti suscepti ; et peccaret contra charitatem, ut de se patet, onera importabilia tali poe- , nitenti imponendo, spectando ejus statum, et ex quibus moraliter est certus ejus lapsus. Imo amplius peccaret contra justitiam, quia poenitens ipsi non subjicitur simpliciter in iis quae praejudicant eis saluti ; neque Deus commisit ei potestatem arbitrariam in poenitentem, ut gravetur in sententia ferenda in praejudicium salutis poenitentis, quam Deus primario intendit.
Tertio, nulla potest esse potestas obligans ad satisfactionem, nisi inquantum est pars integralis poenitentiae, et ut cohaeret aliis partibus ejusdem, quae sunt magis essentiales, qualis est contritio seu dolor de peccato ; sed in eo casu repugnaret satisfactio injuncta contritioni circumstantionatae, ut eam esse debere declarat Trid. sess. 14. cap. 4. et sess. 6. cap. 15 Una ex circumstantiis requisitis est. ut ibi declarat Concilium, propositum emendationis, quod maxime spectare debet confessarius. Sed huic proposito repugnat satisfactio modo dicto praescripta, ob dispositionem particularem poenitentis, quia propositum emendationis nequit consistere cum acceptatione satisfactionis, quam moraliter novit poenitens sibi non esse possibilem, si injungatur ex praecepto, ut per se constat, quia propositum emendationis involvit potestatem absolutam adimplendas legis. Acceptatio autem poenitentiae et satisfactionis ex praecepto supponens judicium morale certum de contrario destruit voluntatem emendationis ; ergo talis satisfactio non est congrua, neque integrat respective ad subjectum tale, partem cohaerentem cum ejus conversione.
Quarto, obligatio ccnfessarii maxime in eo versatur, ut satisfactionem injungat congruam peccatis, etiam ad vindicationem, et ne alioquin ex indulgentia communicaret peccatis poenitentis, ut dicit Concilium ; sed neque poenitentiam rigorosam et congruentem peccatis imponere potest, si non congruat fragilitati et statui poenitentis, ut omnes concedunt, sed modicam. Neque in eo statu communicat peccatis eorum, quia usus hujus potestatis, ut insinuat Concilium, et alias dictum est, debet esse in favorem poenitentis et salutis ejus, et secundum prudentiam et facultatem ejus ; neque Deus aliam obligationem induxit confessariis, cum ipse sibi reservaverit ordinationem poenae condignae in defectu satisfactionis poenitentialis, aut voluntarie exhibitae ; alias non possint Sacerdotes se conformare facultati et dispositioni poenitentum, sed tenerentur satisfactionem metiri et injungere secundum qualitatem delicti, et non modicam.
Ergo supposita hac sententia communi in casu, quem explicamus, ut bene infert Doctor, potest confessarius nullam imponere satisfactionem, sed conformare se poenitenti, et ejus statui praesenti. Probatur consequentia, quia imponere poenitentiam vindicativam et improportionatam peccatorum gravitati et multitudini magis derogat vindicativae justitiae, quam intimare divinam ultionem, et committere poenitentem divinae providentiae aggravando peccata, et informando debitum satisfactionis, et ejus rigorem ; modica enim poenitentia pro nulla aestimatur, intimatio autem divinae justitiae magis reducit peccatorem in sui considerationem, quam perfunctoria satisfactio, et modica injuncta. Si ergo haec imponi potest, ita etiam et nulla, quia perinde est quantum ad vindictam peccatorum.
Confirmatur, potest imponi poenitentia opus consilii, et citra obligationem injuncta valent ad satisfactionem ex opere operato, ut docet D.Thomas quaest.3. art. 28. Paludan. dist. 20. quaest. 2. art. 2. Petrus de Soto lect. 2. de satisfactione, Victoria in Summ n. 210. Navarr. in cap. 1 .de paenit. dist. 6. quando nempe additur clausula generalis : Quidquid benefeceris, et mali sustinueris, etc. et illa opera habent vim a clavibus, ut admittit etiam Suarez sect. 6. loco. cit. ergo quando ita congruit poenitenti, potest illa opera Sacerdos injungere citra obligationem, nam quodcumque opus, quod cadere potest sub virtute clavium, erit proportionatum satisfactioni. Item, opera praecepti possunt imponi, ut plures Doctores affirmant, quos supra dist. 15. quaest. 1. de satisfactione stricte sumpta citavimus ; et sic etiam illa opera imponi possunt citra novam obligationem, quando ita congruit poenitenti.
Confirmatur secundo, modica satisfactio imponi potest juxta adversarios, et tam modica quam congruit statui poenitentis, ne sit periculum lapsus: ideoque affirmant illam poenitentiam, si levis sit, non obligare ad mortale, ut recte Suarez sect. 1. ubi etiam admittit imponi posse poenitentiam per modum consilii tantum. Sed quod injungitur per modum consilii, vel certe sub levi obligatione, omitti potest a confessario; ergo id verum est maxime in casu nostro, quando poenitenti non congruit subire obligationem novam poenitentiae sine gravi perturbatione suae pacis et conscientiae, quam experitur in persolvendis poenitentiis, ut aliquando contingit in aliquibus, qui in hac materia particulari vexationem intolerabilem patiuntur ex propria dispositione. Item, potest imponi poenitentia ob peccata unius alteri, si hic acceptet, prout gravissimi Theologi loco praefato citati affirmant ; ergo si id congruat statui poenitentis, potest nulla poenitentia eidem imponi. Patet consequentia, quia id quod Scriptura, Patres, aut etiam Concilia definiunt de poenitentia satisfactoria ejusque necessitate aut obligatione confessam, ut eam praescribat, intelligitur de personali, cujus Minister est ipse poenitens ; ergo si non repugnant, ut satisfactio valeat per alterum facta, quando status poenitentis id postulat, sic etiam non repugnant, si omittatur poenitentia injungi, quando ex statu poenitentis suppetit motivum sufficiens ejus omittendae.
Item, quod tollit omnem obligationem operis praecepti, videtur aequivalere operi praecepto ; sed opus supererogationis, cui annexa est indulgentia plenaria peccatorum, tollit obligationem poenitentiae praescriptae a confessario, qua est mere vindicativa ; ergo etiam confessor potest imponere illud satisfactorium ex consilio, et citra obligationem, ita ut vere satisfiat etiam clavi Ecclesiae per tale opus ; ergo etiam poenitens potest non acceptare poenitentiam injunctam a confessario, dicendo se velle satisfacere per opus indulgentiarum. Probatur ultima consequentia, quia opus indulgentiae plenariae tollit obligationem impositam a confessario, et acceptatam a poenitente ; ergo etiam poenitens eam acceptans citra obligationem satisfacit suae obligationi, ac proinde ad aliud nequit cogi per modum satisfactionis vindicativae. Haec ratio facit etiam pro sententia, quae Doctori imponitur.
Ex his patet antecedens principale quoad reliqua in eo assumpta, nempe neque ex natura Sacramenti, neque ex obligatione, qua tenetur poenitenti obligar confessarium in casu praescripto injungere poenitentiam satisfactoriam poenitenti. Sequitur etiam reliquum principalis argumenti, nempe hanc obligationem non oriri ex natura Sacramenti, quod subsistere potest sine fatisfactione, quae est pars integralis, non semper in casu necessaria, sicut neque ipsa confessio integra peccatorum, et expressa, quae magis requiritur ex natura Sacramenti ; neque talis obligatio resultat ex parte poenitentis, quia non tenetur ad poenitentiam, quae non est in sua facultate, aut praejudicat suae saluti; neque resultat eadem obligatio respective ad Ecclesiam, quia Ecclesiae non acquiritur jus in poenitentem nisi illud quod est ratione hujus fori, cui praesidet confessarius tanquam judex ; si ergo non tenetur confessario in praejudicium suae salutis, minus tenetur Ecclesiae, quia confessarius ut minister Christi absolvit poenitentem, quae absolutio intantum dependet ab Ecclesia, in quantum ipsi subdit poenitentem (ut suo loco dictum est) in quem possit exercere potestatem, quam recepit a Christo in sua ordinatione. Itaque neque confessario, neque Ecclesiae in eo casu est contumax poenitens, sed providet suae saluti in necessariis, quantum ad requisita lege; in alio vero ex rationabili motivo et periculo suae salutis subterfugit judicium in accessorio satisfactionis alia via, vel per poenam, vel per opera supererogationis aut indulgentiarum satisfacturus.
Contra hanc conclusionem Doctoris argumenta adversariorum non urgent,
quia tantum probant regulariter obligari poenitentem ad acceptandam satisfactionem, non vero in casu, quando ipse confessarius ex statu poenilentis cognito eamdem non imponere tenetur; in quocumque autem casu, quo absolvitur confessarius ab obligatione imponendae poenitentiae, in eodem etiam absolvitur poenitens universaliter ab acceptanda poenitentia, quia pars est hinc, inde obligatio: nam poenitentiam imponere non est liberum confessario, nisi ex parte poenitentis offeratur dispositio, aut impedimentum excusans a poenitentia proportionata culpis: quod impedimentum si tale sit, ut excuset ab omni poenitentia, ita etiam nulla imponenda est.
Quod si dixeris hunc casum esse impossibilem.
Respondetur id non referre, quia in doctrina morali fingendus est aliquando casus, ut veritas regulae et legis appareat. Unde in proposita materia, in qua examinatur modus quo se debet Confessarius gerere respectu poenitentis praescribendo satisfactionem secundum facultatem ejus, et congruam hic et nunc, procedit gradatim ab extremo ad extremum secundum latitudinem et statum poenitendum, et obligationem legis, seu necessitatem satisfactionis ; et proponit hunc casum, ut ex ipso cognoscatur veritas rei, et gradus obligationis tam in confessario quam in poenitente, neque alioquin casus est impossibilis practice, ut constat ex dictis.
Dices, quomodo constat confessario poenitentem esse dispositum, si renuat omnem satisfactionem?
Respondetur confessarium teneri credere poenitenti circa propriums tatum ; unde sicut veritas accusationis innititur dictis poenitentis, qui nullo modo praesumendus est fraudulenter agere in propriam perniciem, ita etiam allegans suam impossibilitatem ad persolvendam poenitentiam, quam imponit confessarius, debet ei credere, et haec impossibilitas saepissime in melancholicis occurrit, qui sibi ipsis laqueos innectunt, et putant in omnibus se peccare, et potissimum nunquam recte persolvere poenitentias, etiam leves iojunctas, et toties a se repetitas, neque. confessarius, neque ipsi sibi persuadere possunt, non esse grave periculum illas omittere. Unde in eo casu consultissimum erit ipsis alleviare jugum, quantum fieri potest, et nullam injungere poenitentiam, vel omnino citra obligationem, ut deceptio ex prava dispositione orta magis evacuetur, et anxietates ad desperationem vergentes submoveantur.
Secunda conclusio est poenitentem obligari posse ad poenitentiam acceptandam regulariter, quando rationabile motivum et periculum proximum eum non excusat, aut grave aliquod incommodum. Haec est communis, contra quam nihil disserit Doctor, qui agit tantum in casu quo omnis poenitentia, aut certe proportionata culpis, et quam deberet confessarius injungere secundum justitiam hujus fori, esset ei ita difficilis, ut moraliter judicaret se eam non adimpleturum. Unde haec sunt extrema, ad quae reducit Doctor suam resolutionem, nempe vel relapsus, si acceptat poenitentiam, vel certe desperationis, si rejiciatur a confessario, supponunt eum nihil disserere nisi in his circumstantiis ex una parte desperationis, quae non esset fundata, si poenitens posset in effectu adimplere poenitentiam, quia sic finis esset in potestate ejus, sicut et medium, nempe receptio Sacramenti, qui est finis et persolutio poenitentiae, quam alias judicat sibi possibilem sine periculo omittendae, et sic non recederet desperatus. Alterum vero extremum est lapsus, si acceptet poenitentiam, quam non est adimpleturus, ut ipse etiam propriam fragilitatem expertus de se judicat, vel timet probabilius; hae autem circumstantiae, neque regulariter, neque in omnibus, vel ut plurimum occurrunt, ideoque ut ad initium commenti adnotavimus, sententia et discursus Doctoris non transfertur ultra casum ab eo formatum ex intentione propria aut resolutione asserta ipsius.
Conclusionem praemissam tenet communis praeter jam ad initium quaestionis citatos pro negativa, quorum auctoritas, et sigravis sit, tamen non videtur in praxi sequenda. Supponendo autem rationes aliorum communes, sic argumentor: imponere poenitentias leves ob gravia delicta facit confessarium participem peccatorum alienorum, ut bene Tridentinum, quia sic dissimulando, tribueret occasionem liberius peccandi, neque sequeretur regulam hujus fori, sed magis communicat peccatis poenitentum, si nullam omnino poenitentiam injungeret, quando non est impedimentum excusans in poenitente, quam si levem injungeret, quia injungendo levem, servat formam judicii, ad quam ex officio tenetur, si absit casus impedimenti ; ergo magis sic communicat peccatis, omittendo omnem poenitentiam. Secundo, poenitentia medicinalis nequit omitti a confessario, neque respui a po nitente, salvo vero proposito suae emendationis, per quod debet fugere occasiones peccatorum, et causas, ex quibus ut in plurimum relabitur, sed etiam ponitentia vindicativa, retrahit a peccato, ex Tridentino sess. 14. cap. 8. ergo etiam eam recipere tenetur ponitens, et confessarius praescribere. Unde Tridentinum : Et divinam clementiam decet, inquit ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut occasione accepta peccata
leviora putantes, velut injurii et contumeliosi Spiritui sancto in graviora labamur, etc. procul dubio enim magnopere a peccatore vocant, etc.
Tertio, tenetur tam confessarius quam reus ad formam judicii servandam, quando non est impedimentum excusans, sed ut patet, forma hujus judicii est solvere et ligare, quod potissimum intelligitur quoad satisfactionem congruam ergo, etc.
Quarto, satisfactio est pars materialis Sacramenti, ad quam extenditur clavis jurisdictionis et scientiae ; ergo non est liberum confessario, aut poenitenti eam omittere secluso impedimento. Probatur consequentia, quia haec pars nullibi declaratur ab Ecclesia esse libera, quamvis poenitentiam praescribendain doceat juxta qualitatem criminis, spectata tamen facultate poenitentis, in materiis autem liberis extat declaratio Ecclesiae, ut in confessione venialium, in mixtione aquae in calice. Imo eo ipso quod Canones declarent in articu lo mortis dandam absolutionem sine satisfactione, quia tempus satisfaciendi non praesumitur superesse, et ratione periculi poenitentis quoad salutem omittitur satisfactio, quae adimpleri nequit, supponit Ecclesia hanc non esse materiam liberam. Accedit quod Tridentinum et sess. 6. cap. 14. et sess. 14. cap. 8. dicat satisfactionem hanc exigi a Deo, et esse de integritate poenitentiae Christianae, sed non est in potestate Sacerdotis aut poenitentis reddere Sacramentum mancum quoad ea quae sunt de integritate ejus ex divina institutione, nisi in causu quo ipsa institutio id permittit, ut in casu necessitatis, quando satisfactio nequit aut simpliciter impleri aut imponi, aut certe sine periculo salutis poenitentis,. prout in praecedentibus est declaratum.
Confirmari potest, judex inferior in judicando tenetur conformare se regulae legislatoris et legis in judicando, seu ferendo sententiam ut haec sit justa ; sed Deus instituit hoc judicium etiam ad vindicandum peccatum per confessarium ; ergo hic tenetur, et consequenter poenitens se subdens huic judicio tenetur acceptare vindictam. Minor probatur : Sane, inquit Tridentinum cap. 8. et divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerint, aliter vero qui semel a peccatis, et dantonis servitute libeiati, etc. scienter templum Dei violare, et Spiritum sanctum contristare non formidaverunt, etc. Mox subjicit illum modum diversum recipiendi in gratiam esse per satisfactionem poenitentialem, ut ex verbis ejus in tertio argumento citatis patet. Sed confessarius non exercet potestatem ligandi et vindicandi, nisi injungendo satisfactionem. Hanc praescripsit Deus tanquam modum recipiendi hominem in gratiam ; ergo ut judicet conformiter ad legem et voluntatem Dei in hoc foro tenetur injungere satisfactionem, et poenitens eam acceptare regulariter.
Quinto, sequeretur ex opposito non posse Ecclesiam, aut Praelatos taxare certas poenitentias imponendas, pro quibusdam peccatis, si in libertate poenitentis esset non acceptare poenitentiam a confessario. Antecedens est contra omnes et praxim. Consequentia probatur, quia haec praescriptio poenitentiae supponit non esse in libertate poenitentis non eam acceptare, ut imponitur a confessario, alias nihil conduceret ad disciplinam ejus taxatio, si liberum esset poenitenti eam non acceptare, aut confessario eam non injungere.
Dices forte ex praescripto Ecclesiae teneri poenitentem eam acceptare, non vero ex natura fori.
Contra, Ecclesia eam praescribit imponendam per modum poenitentiae Sacramentalis, et modum tantum praescribit, quo confessarius potestate ligandi utatur ; ergo supponit poenitentem quoad substantiam et modum satisfactionis subesse confessario.
Sexto, obligatio confessionis peccatorum, de quibus peccator est contritus, in eo praecise est, ut subjiciantur clavibus Ecclesiae, (ut bene Doctor dist. 19. hujus quaest, unic. ut ibidem visum est) et Ecclesiae satisfaciat ; sed si nequeat obligare reum ad satisfactionem poenitentialem, nihil videtur in quo satisfieri possit Ecclesiae.
Dices subjicere peccatum per confessionem Ecclesiae, et hoc sufficere, quia ipsa confessio est quaedam satisfactio pro peccato, ut patet ex alias dictis.
Contra, haec satisfactio non inducitur poenitenti ex aliqua potestate judiciaria clavis, sed ex natura ipsius actus ex parte poenitentis oritur. Deinde, confessio fit per modum accusationis in ordine ad sententiam, qua vindicetur peccatum, alias non stabit vera forma judicii, per quam ordinatur accusatio rei per sententiam vindicativam peccati ; ergo si non est potestas vindicandi in judice illud peccatum alias remissum per contritionem, potestas, inquam, vindicandi per satisfactionem injunctam, ad quam tenetur reus, non videtur obligatio ad confessionem subsistere, quia finis intrinsecus hujus obligationis est ipsa vindicatio peccati, cum clavis nihil aliud judicare possit de peccato jam remisso per modum sententiae, nisi ut absolvit ligando, si id expedire videtur. Nam si conversio poenitentis sit perfectissima, et praeter contritionem perfectam de peccato alia opera satisfactoria addidit proportionata qualitati peccati, tunc moraliter potest confessarius judicare eum non indigere poenitentia satisfactoria, sed absolvere eumdem, etiam sine satisfactione nova, vel certe cum modica satisfactione, quia in Canonibus poenitentialibus opera satisfactoria praescribebantur ante manus impositionem perficienda.
Tertia conclusio : Poenitens acceptans poenitentiam, a fortiori tenetur eam adimplere; est contra Cajetanum. Eam tradit Doctor in littera praemissa, et locis citatis, et consequenter, unde censura Soti, Vasquez et Suarez non subsistit, qui asserunt Cajetanum magis consequenter docere quam Doctorem, aut alios supra citatos. Demus etiam casum, quo poenitens non teneatur acceptare satisfactionem injunctam, ut supponit sententia, quam tenet Cajetanus. Hoc ideo esset, quia non teneretur subjicere se confessario quoad opus satisfactorium, sed tantum quoad remissinem peccati, quia nempe arbiter intantum ligat, inquantum subjicit se ei pars; sed dato quod poenitens acceptet onus talis satisfactionis, jam se submittit arbitro quoad utrumque ergo tenetur ejus sententiae. Accedit quod potestatem arbitrandi non recepit confessarius a reo, sed a Deo et Ecclesia, a quibus instituitur judex hujus fori. Et vere habet clavem ligandi, quod negari nequit, quamvis dependeret a voluntate poenitentis quantum ad sui subjectionem plenariam in causa, nihil ejus reservando ; unde consensus poenitentis non confert potestatem, sed dat materiam, in qua excerceri potest: ergo nequit resilire a sententia data, et acceptata, cui se subjecit: neque ratio aliorum aut Cajetani habet vim, quia, inquiunt, ista acceptatio non est votum, aut promissio, sed tantum simplex propositum.
Respondetur nihil referre, quia est subjectio poenitentis quoad vindicationem peccati, judici habenti facultatem ligandi supposita subjectione et consensu rei, ergo deinceps non est ipsi liberum resilire a sententia lata.
Accedit quod ipsa absolutio data cum onere satisfactionis acceptatae implicet obligationem ejus adimplendae; conclusionem probant rationes pro secunda conclusione factae.
Quarta conclusio: Haec obligatio juxta naturam operis et reverentiam Sacramenti est pensanda, ita ut si sit materia, quae alias, si ex voto aut praecepto imponeretur, induceret obligationem gravem peccati mortalis, si non adimpleretur ; sic etiam judicandum est in proposito, dato casu quo imponatur cum obligatione, et non solum ex consilio. Haec est sententia Doctoris, quam hic supponit, insinuans poenitentem peccare mortaliter, si non adimpleat poenitentiam injunctam et acceptatara intra latitudinem medii, quod est secundum rectam rationem, quamvis autem ex subjecta materia loquatur de poenitentia injuncta pro peccato gravi, secundum qualitatem delicti, proportionata. Idem dico de poenitentia injuncta pro peccato alias confesso, aut etiam venialibus, nam licet in imponenda poenitentia debeat confessarius attendere ad qualitatem delicti, tamen quando imponit poenitentiam absolute et cum obligatione, mensura obligationis intrinsece expendenda est ex natura operis injuncti et acceptati, et ex natura praecepti in tali opere. Quod si spectemus etiam satisfactionem in ratione commutationis pro poena temporali debita ex peccato, non est tanta improportio inter poenam debitam peccatis venialibus, et opus satisfactorium, quin satisfactio etiam gravis ex materia aliquando praescribi posset, hoc est, adeo gravis, ut ejus omissio esset gravis, licet si comparetur ad poenam alterius vitae, non sit excedens. Ponamus exemplum in eo, qui esset negligens in persolvendis satisfactionibus levibus, et saepius injunctis, licet non esset negligens ex contemptu; si Sacerdos ei injungeret septem Psalmos paenitentiales,vel quid similepro poenitentiis omissis, non inordinate praescriberet, et ille teneretur sub obligatione peccati gravis ad illam poenitentiam ; pro peccatis enim venialibus Patres etiam satisfactiones graves,et lamenta praescribunt. Non invenio ergo regulam magis commodam, ex qua discernatur bligoatio satisfactionis quantum ad gravitatem aut levitatem ejus, quam eam pensare ex gravitate aut levitate materiae injunctae ex praecepto. Cui hoc durum videtur, recogitet divinae justitiae rigorem et acerbitatem poenae alterius vitae.
(o ) Sed dato quod erret clavis scientiae, etc. Hactenus egit de errore, qui potest esse ex usu potestatis injungendi satisfactionem ; hic deinceps usque in finem agit de errore clavis scientiae. Dicit primo errare hanc clavem ex defectu debiti examinis in iis quae spectant ad hunc forum ; et de hoc satis dictum est, agendo supra de clavi necessaria scientiae. Sive enim confessarius careat scientia necessaria ad discernendum in hoc foro, sive etiam eadem non utatur in substantialibus, sed vel non attendat, vel negligat inquirere statum poenitentis in his, ea negligentia, ex qua defectus substantialis sequatur in judicio, perinde se habet, quia judicium et sententia valida supponit cognitionem causae quoad substantialia. Deinde damnat inquisitionem aut confessionem superfluam in iis, quae non spectant ad materiam Sacramenti, et merito, quia et illa sunt contra reverentiam Sacramenti, et distrahunt tam attentionem confessoris, quam etiam spiritum poenitentis, et devotionem, et de facili inducunt ad inordinata, ut murmuratinem de aliis, ac detractionem, et hujusmodi numerus, species peccatorum, et circumstantiae spectant ad materiam, ut alias dictum est dist. 17.
Praeterea, docet spectare ad examen debitum cognoscere de contritione et dispositione debita confitentis, et hoc necessitate praecepti, quod et supra dictum est in eadem dist. Quod si contingat confessarium in hoc examine esse negligentem, peccat, ut bene Doctor, et sententia ejus quidem valida est, licet casu. Hic advertendum est aliter requiri cognitionem de specie et numero peccatorum, aliter de dispositione poenitentis: nam illa per se requiritur tanquam materia circa quam exercetur potestas clavis directe et necessitate Sacramenti, quia sententia supponit cognitionem causae ex parte judicis, sicut et informationem ex parte rei. Unde sicut extra casum necessitatis non valide absolveret poenitentem, nisi supposita confessione, ita etiam neque valide absolveret ex defectu scientiae et cognitionis requisitae, ad quam exigitur confessio. Cognitio vero de dispositione rei, licet necessitate praecepti ex parte confessarii sit adhibenda, ut licite ferat sententiam, quia tamen sufficit ut poenitens in re ipsa sit bene dispositus, sufficit etiam ad valorem actus, quia dispositio ex parte poenitentis praecise requiritur ad substantiam Sacramenti.
(p) Breviter ergo dico, etc. Juxta praemissa statuit sequentes conclusiones. Prima, peccare confessorem exequendo non necessaria ad illam causam, vel illicita, quamvis nihil omittens ad cognitionem causae possit recte judicare. Illae particulae : Non necessaria et illicita, synonyme intelliguntur, quia referuntur ad circumstantias fatuas, et fabulas curiosas,
quae confessarius non debet examinare, ut superius dixit ; et idem patet ex sequenti clausula, qua dicit eum recte judicare, si nihil omittat requisitum ad cognitionem causae, nam si illicita sunt talia, ut ex iis sequatur peccatum aliquod grave in poenitente, verbi gratia, infamando aliquem graviter in confessione, vel hujusmodi alia, non esset judicium rectum, nisi in casu quo ipse alias de novo doleret de peccato commisso, et se accusaret simul ac de reliquis ante absolutionem. Quod si praeterea sollicitaretur ad illicita, ut si sit mulier, ad turpia, non solum tenetur ad denuntiandum confessarium ex constitutione Gregorii XV. etiam ex natura rei deberet non recipere, aut acceptare ab eo absolutionem, si potest alium adire, cui possit confiteri licite.
Secunda conclusio, si omittat aliquid quod sit necessarium ad cognitionem causae, et peccat, et non potest recte judicare nisi a casu, et potissimum non inquirendo de attritione et contritione poenitentis, etc. Haec conclusio patet ex dictis. Supponit eum quandoque valide judicare a casu, quod verum est, non solum omittendo cognitionem de poenitentis dispositione, sed etiam quando omitteret aliquam circumstantiam particularem hujus aut illius peccati attendere, quia tum videtur confessio, quando non est defectus in poenitente, et absolutio valere, si de reliqua materia et substantia peccati rite cognoscatur. Idem etiam dicendum videtur, si sit negligens circa unum aut alterum peccatum, aut distractus, aut certe ex ignorantia nequeat perfecte judicare de natura ejus hic et nunc in iis circumstantiis, nam si ignorantia haec non tollit valorem Sacramenti, ut omnes concedunt, sic etiam distractio aut negligentia, quae illi ignorantiae aequivalet, non tollit valorem Sacramenti, modo adhibeatur scientia et inquisitio cum judicio circa reliquam materiam in specie, quae etiam in confuso extenditur ad hoc et illud, ut in eadem confessione exponitur. Ex his patet male quosdam citare Doctorem, quasi asseruerit non requiri contritionem aut attritionem in poenitente ad confessionem, et remissionem peccatorum. Unde subdit, quod si poenitens sit fictus, et sine dolore debito, quamvis exterius simulet se dolere, peccare peccato sacrilegii, et recedere a vera poenitentia, quia erravit in proprium damnum, quamvis Sacerdos recte judicet, hoc est, faciendo quod debuit facere, quia dolor poenitentis ipsi non aliter innotescit, quam per signa et propriam confessionem.
Tertia conclusio est, quod ratificatur sententia confessoris aliquando ex parte poenitentis tantum, aliquando ex parte confessam tantum, aliquando ex parte utriusque. Intelligitur de ratificatione, non quantum ad valorem tantum, sed quantum ad licitum, ita ut peccatum sit ex parte unius, et non ex parte alterius, sive Sacramentum valide fiat, sive non.