Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(h) Aliter dicitur. Ad primam quaestionem. Ista opinio concordat cum praecedente. Sed modus ponendi est diversus ; vult enim quod si Deus dicatur creator de novo, non denominatur creator per aliquam relationem de novo existentem in illo, sed per relationem existentem in creatura, qua refertur ad Deum, creantem, etc.
(i) Adsecundam quaestionem. Ista opinio concordat cum praecedente. Sed modus ponendi est alius, ut patet in littera.
(j) Contra primum, etc. Quia illa opinio dicit, quod actio est in patiente, et sic creatio activa est in creatura. Contra hoc arguit: quia impossibile est aliquam relationem esse in aliquo subjecto, ubi non est fundamentum illius relationis. Sed voluntas Dei, sive velle Dei est fundamentum creationis activae, et tale fundamentum non est in creatura: ergo falsum est dicere, quod creatio actio sit formaliter in creatura.
(k) Praeterea oppositae relationes, etc. quomodo istae relationes repugnant patet supra d. 2. Sed per istam opinionem in creaturaestcreatio passio, etestcreatio actio, quae magis repugnant quam relatio producentis et producti, patet quia istae possunt esse in eadem natura,quia in essentia divina, ut patet supra d. 2. Istae autem non possunt esse in eadem natura, ut patet supra. Ergo multo minus, nec in eodem supposito; ergo falsum est dicere, quod creatio actio sit in supposito creato, quia ibi etiam est creatio passio ; et hoc est quod dicit.
(1) Ratio quae ponitur ad secundam quaestionem, primo petit principium, cum dicit quod relatio realis non est sine ordine. Hoc deberet probare.
(m) Et Deus... non habeat ordinem, hoc deberet probare. Secundo, committit fallaciam consequentis arguendo a negatione inferioris ad negationem superioris ; nam bene sequitur: Omnis ordo est relatio, et non e contra: non tamen sequitur in aliquo, quoniam in Deo non est ordo ad creaturam, ergo non est relatio, non sequitur, sicut si argueretur, in Francisco non est albedo, ergo non est color. Et sic patet improbatio harum opinionum, etc.