IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Est si peccata jam confessa sint materia sufficiens, non necessaria, absolutionis, secundum communem, et habetur Extravag. de privil. tamen putat Doctor probabilius quod non habet absolutio secunda effectum remissionis poenae. Quod etiam tenent Gabriel, quaest. 1. art. 3. dub. 2. Tartaret. hio et D. Bonav. dist. 18. art. 2. quaest. 2. fin. Alia pars est satis probabilis, et communior, D. Thom. dist. 18. quaest. 1. art. 3. dub. 2. Durand. quaest. 2. Soto quaest. 4. Palud. hio quaest. 1. Henr. quodl. 7. quaest. 20.
Ad argumenta (q). Ad primum concedo utrumque membrum distinctionis ; et cum dicitur contra primum, quod tunc posset totam poenam remittere, nego, quia aliquod est medium determinatum secundum rectam rationem, in quo stando remittit recte, sed non ultra.
Et cum dicitur, quod saltem per plures absolutiones remitteret, hoc tangit bonam difficultatem, an iterata confessio eorumdem peccatorum vi clavium, plus et plus de poena remittat. Videtur probabile quod sic, quia ejusdem rationis est absolutio secunda cum prima ; ergo potest eamdem virtutem habere respectu alicujus partis poenae remittendae: et per consequens per aliquot absolutiones finitas, cum culpa illa habeat partitionem in partes finitas, posset totaliter remitti ; siquidem omne finitum per ablationem partium finitarum aliquoties sumptarum, totaliter consumitur.
Quid ergo melius, quam semper confiteri, quousque post centesimam vel millesimam confessionem, esset tota poena remissa, debita quibuscumque peccatis commissis ?
Videtur probabilius, quod secunda absolutio virtute clavium nullam partem poenae remittat; nam hic fugere ad partes ejusdem quantitatis, vel ejusdem proportionis, nihil est, quia non est ratio, quare secunda absolutio non potest auferre partem ejusdem quantitatis, si quam posset nec mirum si nullam potest, quia illud judicium semel latum sine errore Deus ratificat in coelis, quod est irrevocabile: ergo rationabile est quod sic ratificetur quod sit initerabile: non dico, quod illicitum, vel impossibile sit iterari, sed tamen cum fructu isto, quem nunc habet, non est iterabile. Hoc videmus in sententiis definitivis in foro litigioso, quibus absolvuntur accusati, quando inveniuntur innocentes, nec postea replicatur inquisitio, ut sit processus in eadem causa, nec si replicaretur, per illam secundam sententiam iste absolveretur, sed per primam ; qui enim solutus est, amplius non absolvitur, quia nullus solvitur nisi ligatus.
Ad secundam partem distinctionis, concedo quod paenam inflictam a Sacerdote, quae non excedit totam illam latitudinem justitiae, tenetur confitens solvere, et sufficit.
Sed dices, unde sciet iste confitens si excedat latitudinem, an non ? Respondeo, vel a lege divina, si peritus est in ea per se ; vel si non, potest requirere ab alio confessore, de cujus prudentia magis confidit ; vel si nolit se submittere confessori alii, nec per industriam suam sufficit ad hoc quod judicet de paena hac, si sit condigna culpae, an non, servet paenam sibi impositam, maxime si sibi videtur excedere paenam condignam ,-si autem videatur sibi deficere, tutius est adire alium confessorem prudentem, quam exponere se purgatorio.
Secundum argumentum concedo, quod usus clavium extendit se ad culpam remittendam, et ad debitum paenae aeternae, sed instrumentaliter, et per hoc patet ad primum in oppositum.
Ad secundum dico, quod sicut Baptismus fluminis non habenti prius, gratiam confert, et habenti auget, et frequenter in adultis praecedit Baptismus flaminis Baptismum fluminis, si tamen non praecederet, ut in parvulis, conferretur per Baptismum prima gratia, ita frequenter hic adulti per attritionem, tanquam per meritum de congruo, justificantur antequam confiteantur, secundum illas auctoritates Augustini et Cassiodori, et tunc in susceptione Sacramenti augetur eis gratia. Sed esto, quod non habuerint sufficientem attritionem per modum meriti ad justificationem, et per consequens in peccato existentes, et tamen aliqualiter attriti confitentur in ultimo instanti, recipiunt gratiam virtute Sacramenti: loquuntur ergo illae auctoritates de justificatis primo modo, sed non per hoc excludunt justificationem secundo modo, ut satis patet de Baptismo secundo modo.