IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(q) Ad argumenta. Ad primum, etc.
L In responsione ad primum movet contro versiam: An scilicet iterata absolutio a poenitentis remittat aliquid poenae temporalis debitae peccato. Doctor non quaerit an sit iterabilis poenitentia de eodem peccato remisso, et quantum ad fructum gratiae, quia id supponit in probatione secundae sententiae, quam putat probabiliorem : Non dico, inquit, quod illicitum sit iterari, sed tamen cum fructu isto, quem nunc habet, non est iterabile, etc. supple judicium poenitentiale, nempe quantum ad effectum remissionis poenae. Si ergo sit iterabile, et licite per ipsum iteratur judicium, nequat autem iterari judicium sacramentale sine fructu et effectu, sequitur per poenitentiam iteratam dari gratiam et effectum hunc Sacramenti, licet non remissionem culpae, quae alias deleta est, aut etiam poenae. Hoc idem patet quantum ad effectum praemissum gratiae ex responsione ad secundum inferius in littera. Unde et hoc omnes concedunt, et patet ex Extravaganti Benedicti XI. de privilegiis, ubi docet reiterationem eorumdem peccatorum in confessione esse salutarem. Patet ex praxi Ecclesiae et piorum. Patet etiam ex iis, quae superius praemisimus dist. 14. quaest. 1. de significatione formae hujus Sacramenti, ad cujus veritatem sufficit peccatum fuisse commissum, sive alias fuerit remissum, sive non, ut patet etiam in casu perfectissimae contritionis, per quam non solum peccatum, sed etiam omnis poena temporalis remittitur. Caeterum necessario confitendum est illud peccatum, licet clavis nihil tum remittat, sed dat gratiam remissivam de se peccati. De qua et hac quaestione fusius actum est in parte commenti in 4. dist. 4. quaest. 6. fine, ubi egimus de veritate formae Baptismi et poenitentiae respectu justificatorum.
His suppositis ad intelligendum praemissam difficultatem, supponendum quod poenitentia injuncta a confessario possit esse aequalis poenae temporali debitae peccato, quacumque via illa aequalitas pensanda sit, sive secundum medium rectae rationis, ut cum Doctore disseruimus contra secundam conclusionem Magistri in hac quaestione, sive Mathematice, ut alii volunt. Aliquando poenitentia injuncta a Sacerdote non est aequalis, sed intra latitudinem medii, et tunc non remittitur integra poena debita peccato, nisi secundum ratam satisfactionis injunctae a confessario, vel si confessarius nullam poenitentiam injunxit, manet integra poena temporalis remittenda hic, vel in purgatorio. Doctor disserit tantum in casu, quo poenitentia aequalis sit injuncta a confessario, non autem in secundo aut tertio casu, quia judicium confessarii non est ratum in caelo in secundo casu, quantum ad totam remissionem poenae. Ex eo autem quod judicium Sacerdotis sit ratum in caelo, sententia qua ligat ad poenam aequalem, fit irrevocabilis; inde docet secundam sententiam esse probabiliorem, quia nempe causa est terminata per justam sententiam, tam ex parte Dei quam judicis inferioris. Unde concludit poenam debitam peccato esse illam, quam injunxit Sacerdos, clave non errante, et ad illam teneri poenitentem, eamque sufficere, et sig. Sed dices, etc. supponit in casu, quo poena debita peccato non sit aequalis, tutius esse poenitenti, ut se denuo subjiciat alteri confessori magis instructo et prudenti, qui satisfactionem aequalem et debitam peccato imponat. In tertio autem casu clarum est poenitentem se posse subjicere, quia ei tota poena debita peccato adhuc manet remittenda, quae etiam remitti potest per claves.
Obscuram facit resolutionem Doctoris in hoc casu interpretatio aliorum adhibita, quae non discernit casum, ut proponitur a Doctore, aut ejus suppositionem necessariam, a qua dependet. Itaque supponit prima sententia, quam probabiliorem censet, remanere aliquid poenae temporalis debitae peccato ad effectum absolutionis seu remissionis ejus per claves, quae remissio non subsisteret in effectu, nisi poenitens esset ligatus ad aliquam poenam, quae remitteretur, sicut neque per secundam absolutionem remittitur ei peccatum, quod remissum est per primam, licet detur gratia, quae nata esset remittere peccatum, non solum ex ratione generali, qua opponitur gratia peccato, sed etiam ex ratione speciali gratiae hujus Sacramenti, quae confertur ad effectum remissionis, si aliquid sit remittendum ex hac suppositione, quam probabilem censet Doctor. Censet etiam probabilem hanc sententiam, quam tuetur D. Thomas et alii, quos citat Scholiastes in Scholio praemisso, et proculdubio vera est sine controversia, modo suppositio subsistat, quam, ut dixi, probabilem censet Doctor, quia poena temporalis debita peccato remisso potest tolli per alia opera satisfactoria et libera assumpta, de quo nulla est controversia inter Catholicos ; ergo a fortiori per Sacramentum, in quo applicatur satisfactio, et meritum Christi subjecto poenitenti, virtute clavium, sub quibus directe cadit dicta poena, et ejus remissio, neque hoc negat Doctor, ut ex praemissis constat.
Illud ergo quod vertitur in dubium, non est ipsum consequens, sed antecedens quod supponitur, nempe remanere aliquid poenae temporalis, supposito quod judicium sit completum et terminatum per sententiam congruam, imponendi poenitenti satisfactionem aequalem secundum medium justum et proportionatum poenae temporali debitae: hoc ergo dato nihil aliud superest poenitenti, nisi ut impleat satisfactionem impositam, ad quam solam tenetur, et non ad aliam poenam temporalem. Ita censet Doctor esse probabilius, ut superius cum eo tractatum est contra secundam conclusionem Magistri, ac proinde hic tenet secundam sententiam probabiliorem ; quam probat ex eo quod judicium sit jam ratum a Deo, et terminatus processus per justam sententiam latam, qua absolutus est poenitens a poena temporali: qui enim solutus est, inquit,
jam non absolvitur, quia nullus solvitur, nisi ligatus, etc. et in responsione ad secundam partem distinctionis dicit paenitentem esse obligatum ad paenitentiam injunctam, et si aequalis est, sufficit. Deinde, urget quomodo sciet esse aequalem ? ac tandem resolvit, si paenitentia non sit aequalis, satius esse, ut subjiciat denuo alteri Sacerdoti, qui praescribat aequalem, quam quod se committat poenae purgatorii ; supponit ergo quando aliquid poenae temporalis maneat, eam posse absolvi virtute clavium, quamvis alias peccatum sit remissum per priorem absolutionem. Quantum ergo ad consequentiam, hinc inde nulla est controversia inter Doctores ; veritas autem antecedentis examinata est supra.
Vasquez 3. part, quaest. 91. art. 3. dub. 7 . ubi hoc punctum tangit, urget contra Doctorem, quod si clavis non sit efficax quoad poenam temporalem remittendam et debitam peccato praeterito remisso per confessionem priorem, non fore etiam efficacem quoad collationem gratiae, et sic nullo modo posse iterari Sacramentum quoad peccata confessa.
Respondetur argumentum recte concludere, sed non contra Doctorem, quia sine dubio clavis est efficax ad solvendum reum, si sit ligatus ; ideo autem negat Doctor clavem in eventu absolvere, quia reus non est ligatus poena temporali, si paenitentia aequalis per clavem prius applicatam, et non errantem fuerit imposita. Quod si autem non servabatur aequalitas in paenitentia injuncta, admittit Doctor eum posse absolvi a poena ab alio cui se submittit, et virtute clavium per impositionem paenitentiae aequalis : Vel si nolit, inquit, se submittere confessori alii (supple ad effectum absolutionis a poena temporali) nec per industriam suam sufficit ad hoc quod judicet de poena hac, si sit indigna culpae, vel non, servet poenam sibi impositam, maxime si sibi videtur excedere poenam condignam. Si autem videatur sibi deficere, tutius est adire alium confessorem prudentem, quam se exponere purgatorio, etc.
Supponit ergo in casu, quo non injungeretur paenitentia sufficiens, eum posse absolvi a poena debita per alium confessorem, ex quo patet etiam ad aliud, quod vertit in dubium Vasquez : An, scilicet Doctor senserit peccata alias confessa esse sufficientem materiam confessionis, quia ex praecitatis verbis ejus manifeste constat sufficere, idque eum supponere, quia non de confessione aliorum, sed de confesione ejus, quod alias remissum est, loquitur.
Hinc sequitur quod censeat circa potestatem mutandi paenitentiam injunctam, 1 quia hanc esse in alio confessario supponit resolutio data.
Respondet tamen Sotus quod vel idem confessarius solus mutare potest, vel ejus superior, non autem aequalis, quia par in parem non habet potestatem. Alii, ut Victoria et Vivaldus docent etiam inferiorem posse commutare paenitentiam.
Respondetur, si paenitentia injuncta sit pro peccatis non reservatis, nihil facit aliquem esse superiorem aut inferiorem in hoc foro, quantum est ad ministerium clavium, quia Sacerdos absolvit ex vi Ordinis, supposita competenti jurisdictione in reum, et vi potestatis receptae a Christo, ut docet Tridentinum sess. 4. cap. 6. Docet quoque etiam Sacerdotes qui peccato mortali tenentur, per virtutem Spiritus sancti in ordinatione collatam, tanquam Christi ministros functionem remittendi peccata exercere, etc. Quod si peccata, ob quae imposita sit paenitentia, fuerint reservata, tunc inferior, qui non habet potestatem in reservata, nequit mutare paenitentiam injunctam a superiore, quia sicut principale excedit ejus potestatem, nempe judicium de peccatis, ita et accessorium.
Dicendum tamen hanc mutationem ab alio fieri debere audita confessione ex ratione praedicta, quia absolutio debet perfici, ut satisfactio imponatur, quae ex virtute clavium vim habet ex cognitione causae, et servata forma hujus fori. Quod si superior habeat clavem, per quam dare possit indulgentias, sic etiam potest mutare paenitentiam injunctam, vel in parte vel in toto ; sed nunc non agit praecise ut judex hujus fori, sed ut dispensator thesauri Ecclesiae in foro externo, ac proinde non exigitur, ut cognoscat de causa in foro interno per confessionem. Alius modus assignatus a quibusdam mutandi paenitentiam est, interpretando eam esse excessivam et injustam vel perniciosam ex natura operis, aut certe ex statu paenitentis. Haec interpretatio non recte dicitur mutatio, quia non fundatur in aliqua potestate, sed in scientia et prudentia, quae etiam extra confessionem fieri potest, qua supposita, obligatio cessat ex natura rei. Ad secundum et tertium patet tam ex littera, quam alias saepe dictis.