CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo igitur ad primam quaestionem. Hic Doctor intendit probare, quod non est necesse relationem alicujus relativi habere de necessitate relationem oppositam correspondentem sibi, quia potest terminari ad aliquod absolutum, et quod in tali absoluto sit relatio correspondens magis accidit sibi, et probat singularibus rationibus. Prima ratio est clara.
(b) Et istud etiam probatur ex intentione Philosophi. Vult ibi Aristoteles, quod potentia definiatur per actum, ut patet, quia visibile definitur per hoc, quod est aptum natum videri, et similiter aedificativum per hunc actum, quod potest aedificare ; et sic si potentia definitur per actum, quia terminaretur ad ipsum, actus erit prior potentia. Si ergo actus esset correlativa potentiae, definiretur per potentiam, et sic potentia esset prior actu ; ergo circulus quia idem esset prius et posterius essentialiter respectu ejusdem, quod est impossibile et contra Aristotelem in pluribus locis.
(c) Hoc etiam probatur generalius per omnia relativa. Hic dicit in sententia, quod ex quo relativum non refertur primo ad correlativum, sicut Pater ad Filium, et sic non terminatur primo ad Filium. quia si paternitas terminaretur ad Filium, inquantum Filius, definiretur per ipsum, et omne definiens sive essentialiter sive per additamentum, est prius definito. Et quod definiens per additamentum sit prius, patet per Aristotelem in 7. Met. comparando accidens ad substantiam, nam substantia est prior accidente definitione, etc. Relativum autem definitur per fundamentum et terminum, ad quem primo refertur, sive primo terminatur, et sic terminus erit prior, et sic paternitas definitur per fundamentum Patris, et per absolutum Fi-Iii ad quod terminatur. Si ergo relatio terminatur primo ad absolutum, non requiritur in tali absoluto, quod terminet inquantum habet relationem oppositam, imo accidit sibi econverso referri relatione sibi inhaerente ; ergo non est impossibile creaturam referri realiter et terminari ad Deum sub ratione absoluta, et sic in Deo non erit relatio opposita relationi creaturae.
(d) Praeterea, licet intellectus possit negotiari. Dicet Doctor, quod etiam posito quod intellectus causaret aliquam relationem rationis in essentia divina, puta relationem rationis creantis ad creaturam, non tamen sequitur quod ipse Deus terminet ipsam relationem creaturae sub ratione illius relationis rationis, quia si illa non esset, adhuc posset terminare relationi nem creaturae, terminat ergo sub ratione absoluta ; et sic non est necesse ponere in Deo aliquam relationem sis ve realem sive rationis, ex hoc quod creatura realiter et ex tempore refertur ad ipsum, et hoc est quod dicit.
(e) Absolute igitur dico. Doctor hic tangit duo. Primum quod in Deo potest poni aliqua relatio rationis et de novo, et hoc causata per intellectum creatum, puta si intellectus Angeli comparat essentiam divinam cognitam ad creaturam cognitam, puta in ratione creantis, vel in ratione gubernantis, vel in ratione amantis et hujusmodi, causat in Deo relationem rationis novam, et talis relatio non facit compositionem, nec novitatem, nec mutationem in Deo, ut patet. Secundum, quod omnis relatio rationis causata ab intellectu divino in essentia divina est ab aeterno causata. Tertium, quod intellectus divinus non potest causare relationem novam rationis in essentia divina, et hoc probaret patet probatio ipsius. Quia tamen dicit, quod si intellectus divinus causaret relationem rationis novam in essentia divina, de necessitate esset ibi aliqua mutatio, quia causare novam relationem fit ex nova comparatione. Exemplum, intellectus divinus ab aeterno comparavit voluntatem divinam cognitam et volentem Antichristum pro instanti A, esse album ad ipsum Antichristum cognitum in tali esse albo, tunc derelinquitur relatio rationis in voluntate divina sic cognita, terminata ad Antichristum sic cognitum. Si ergo intellectus divinus posset causare relationem novam, hoc esset, quia de novo conpararet ipsam voluntatem sub alio modo cognitam, ut puta volentem Antichristum fore tantum nigrum, et sic aliter cognosceretur voluntas divina, et aliter Antichristus, quia prima cognita fuit sub illa ratione qua voluit Antichristum fore album, et post sub illa ratione qua voluit ipsum fore nigrum ; ergo aliter et aliter intellecta ; ergo mutatio non in Antichristo, quia non est ; ergo in intellectu divino aliter et aliter cognoscente ; et sic esset transitus a contradictorio in contradictorium, et per consequens mutatio.
Dico tamen (salvo semper meliori judicio) non intendendo adquo modo contradicere dictis Doctoris, imo in omnibus ei inhaerendo, quod non haberem pro impossibili relationem rationis causari de novo ab intellectu divino. Et si ponitur aliqua mutatio, erit tantum rationis, quia esse cognitum ut sic, et non esse cognitum ut sic, sunt tantum respectus rationis.
Si dicatur, intellectus divinus si cognoscit Antichristum fore album, et post non, cognoscit fore album ; ergo mutatur. Nego consequentiam, quia simpliciter eadem cognitione cognoscit utrumque. Illa ergo cognitio non dicitur variari in se, sed variari secundum diversos respectus, qui non faciunt mutationem aliquam, ut patet a Doctore supra d. 2. et infra d. 39. et in quodl. q. 14.
Dico secundo, quod si intellectus divinus nunc causat aliquam relationem rationis, ergo de novo. Non sequitur, quia semper illam causat in instanti aeternitatis, quod non transit in praeteritum neque in futurum. Hic multa essent dicenda, sed reservo ad materiam de praedestinatione. Caetera patent.