IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum).
De his qui in fine paenitent. Sciendum est etiam, quod tempus paenitentiae est usque in extremum articulum vitae. Unde Leo Papa : " Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. " Augustinus tamen de paenitentiam differentibus ita scribit: " Si quis positus in ultima necessitate voluerit . accipere paenitentiam, et accipit, . et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus, quia bene hinc exit: si securus hinc exierit, ego nescio. Paenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico : damnabitur? Sed nec dico : liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Age paenitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quod securus es, quia paenitentiam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si vis agere paenitentiam, quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. " Item : " duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi sit futurum, nescio ; ergo tene certum et dimitte incertum." Sed quare hoc dixitAugustinus, cum paenitentia, quae in fine agitur, in Psalmo appelletur sacrificium vespertinum, " quod erat acceptabilius in lege, " et cum, in quacumque die invocetur Deus, adsit, et quacumque hora ingemuerit et conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur. Sed illa dixit Augustinus propter illos qui paenitentiam usque in finem vitae protrahunt, et tunc non ex Dei amore videntur paenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate. Unde idem, quasi aperiens, quare superiora dixerit, ait: " Nullus expectet, quando pecccare non potest. Arbitrii enim libertatem quaerat ut deleri possit commissa, non necessitatem: charitatem, non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero paenitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere, quia sine charitate nemo potest salvus esse. Non ergo tantum timeatur pro poena, sed ametur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de paenitente sero, maxime cum filii, quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocent. Multos solet serotina paenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam in morte juvare valet quibus placet. Cum igitur opus sit non hominis, sed Dei, fructifera paenitentia ; inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt, quae impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum ad mortem protrahere paenitentiae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat, si quis est, veram paenitentiam. Sed si etiam sic conversus vita vivat et non moriatur, non pro mittimus, quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est: excellit enim omnem poenam, quam unquam passus sit aliquis in hac vita. Numquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia Martyres passi sint tormenta: et multi nequiter iniqui quanta saepe sustinuerunt supplicia. " Ex his satis ostenditur, quam periculosum sit differre paenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur paenitentia, hominem liberat et vitam mortuo impetrat, non sic tamen, ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. " Licet ergo sit difficile, ut tunc sit vera paenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat: melior est tamen sera quam nulla. Paenitentia enim si in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat. Multum sera fuit Latronis paenitentia: sed non fuit sera indulgentia. Sed licet Latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem. "
De his, qui hic paenitentiam non complent.
Si vero quaeritur de illis qui in hac vita paenitentiam non complent, utrum transituri sint per ignem purgatorii, ut ibi compleant, quod hic minus fecerunt: idem dicimus et de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis paenitent. Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum: liberi ab aliis paenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerit paenitentia, quia perfecte paenituerunt et ingemuerunt corde. Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato: si ante expletionem paenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentient et gravius punientur, quam si hic implessent paenitentiam: horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Deus enim, cum sit misericors et justus ex misericordia) paenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam, ex justitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim punit homo, aut Deus. Homo autem punit paenitendo, Deus autem poenam exigendo. Et est paenitentia interior et exterior. Si ergo interior paenitudo tanta fuerit, ut sit sufficiens ultio peccati: Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter paenitet, ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur: Deus qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, adddit poenam sufficientem. " Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam enim peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia, non tamen mox sanantur. Saepe enim infirmus moreretur, si non medicaretur; non tamen statim medicatus sanatur; languet victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impaenitens moritur, omnino moritur et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.
De illo cui Sacerdos indiscretus injungit parvam paenitentiam.
Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia Sacerdotis peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni poena liber sit ? Idem respondeo, quod supra de illo qui poenitentiam non complevit, dixi, quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est ; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena injuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdu m sufficiat dolor interior ad vindictam peccati: certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione statim, ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Sed quia dispensatores Ecclesiae contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium; omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc praecipue tendere debet, ut cordis dolorem quantum fas est, cognoscant et secundum ipsius modum satisfactionem injungant. Unde Augustinus : " in actione poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit, a Christi etiam corpore separetur; non tam consideranda est mensura tempo ris quam doloris : Cor enim contritum et humilatum Deus non despicit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecumque signa procedit, cum sit coram illo cui dici tur : Gemitus meus a te non est abscon ditus, recte constituuntur ab his qui in Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut satisfaciat etiam Ecclesiae, in qua peccata ipsa remittuntur ; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata. " Item Hieronymus : " Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit; sed magis in arbitrio Sacerdotis intelligentis relinquendum statuerunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora poenitet tise pro fide et conversatione poenitendum abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protelanda: pro quibusdam tamen culpis modi poenitentiae sunt impositi."
Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.
Solet etiam quaeri, utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda ? De quo Tlieodorus Cantuariensis Episcopus in Poenitentiali suo sic ait : " Ab infirmis in periculo mortis positis, pura inquirenda est confessio peccatorum, non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et eleemosynarum largitionibus pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a Sacerdote impositum diligenter observent. " Aliis vero pro qualitate peccati, praesidentium arbitrio poenitentia decernenda est. Unde Leo Papa: Tempora poenitudinis, habita moderatione, constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes aetatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque vel aegritudinum necessitates. "
In necessitate non est neganda paenitentia vel reconciliatio.
Sciendum est etiam, quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliatio poenitentibus.Unde Leo Papa: "His quitempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. Quod si ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant sub praesenti significare non valeant: testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque poenitentiae et reconciliationis consequantur beneficium. "Item Julius Papa: " Si Presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus ait: Cum conver sus fuerit, tunc salvus erit. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse, quia non modo temporis, sed etiam cordis Deus inspector est, sicut latro probat. "
Quod Presbyter non reconciliet aliquem inconsulto Episcopo, nisi in necessitate.
Non debet tamen Presbyter poenitentem reconciliare,inconsulto Episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginensi Concilio: " Presbyter, inconsulto Episcopo, non reconciliet poenitentem, nisi, absente Episcopo, ultima necessitas cogat. Cujuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet introitum Ecclesiae, manus ei imponatur ."Item:"Aurelius episcopus dixit:" Si quis in periculo fuerit constitutus et se reconciliari divinis altaribus.petierit ; si Episcopus absens fuerit, debet Presbyter consulere Episcopum et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare ." Inconsulto vero Episcopo, non potest excommunicatos vel publice poenitentes Presbyter reconciliare. Unde in Carthaginensi Concilio secundo statutum est, " ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium et puellarum consecratio a Presbyteris non fiat ." Item : "Reconciliare quemquam in publica Missa Presbytero non liceat." Puellarum tamen consecratio, consulto Episcopo, per Presbyterum fieri valet. Unde in Carthaginensi Concilio II. Presbyter, inconsulto Episcopo, virgines non consecret, chrisma vero nunquam conficiat." Sicut praecepto Episcopi potest Presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.
An oblatio ejus sit recipienda, qui currens ad paenitentiam praevenitur morte ?
Si autem quaeritur de illo qui . ad poenitentiam festinans Sacerdotem invenire non potuit, et ita decessit, utrum oblatio ejus sit recipienda: dicimus, quia est. Unde in Eponensi Concilio :" Si aliquis fuerit mortuus, qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad Sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo vel in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare et dent redemptionem pro captivis ."
( Finis textas Magistri.)