IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum paenitentia in extremis valeat ad salutem?
Alens. 4. p. quaest. 157. memb. 2. et quaest. 70. n. 23. D. Thom. hic quaest 1. art. 1. quaest 1. et 3. p. quaest. 86. art. 1. Richard. hic art. i. quaest. 1. Sotus dist. 15. quaest. 1. art. 2. et 1. de natura cap. 8. Medina C. 1 de paen. quaest. 11. Vega lib. 13. in Trident. cap. 12. 13.
Circa distinctionem vigesimam quaero, utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem? Videtur quod non. Augustinus in quodam sermone, et ponitur in littera, loquens de sic poenitente: Non praesumimus, quod bene hic exit.
Idem, et ponitur in littera, et de poen. dist. 7. Periculosum est, et interitui vicinum, usque ad mortem procrastinare paenitentiae remedium. Ex hac auctoritate sic arguitur: Peccat mortaliter, qui se exponit periculo mortis suae ; sed talis est protrahens poenitentiam usque ad ultimum: ergo, etc. Confirmatur per illud Augustini in sermone Innocentum: Hac animadversione percutitur peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret, oblitus est Dei.
Item, Ecclesiast. 17. Vivus et sanus confiteberis, adducit illud Augustini : Age paenitentiam dum sanus es; si sic egisti, egisti quo tempore peccare potuisti. Si vis paenitere quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Ex hoc sic arguitur: nulla poenitentia sufficit ad salutem. nisi sit voluntaria: sed poenitens in extremis non dimittit peccata sua, sed illa eum, secundum Augustinum; ergo, etc.
Item, nihil ordinandum est a legislatore, quod est occasio transgrediendi legem, et praecipue multis. Hoc patet, quia tunc legislator aliquid faceret per se, quod esset in destructionem legis suae; sed poenitentiam serotinam valere est occasio continuandi peccatum pro tota vita; quis enim non continue peccaret per totam vitam, si brevis poenitentia in fine salvaret? ergo, etc,
Item, nulli dimittitur peccatum mortale, nisi per aliquam poenam temporalem correspondentem peccato ; sed talis poenitens in extremis nullam poenam solvit, vel saltem non sufficientem, nec peccato correspondentem.
Si dicatur quod poenam temporalem debitam peccato in purgatorio solvet; contra, moriens in peccato mortali damnatur statim: ergo moriens in gratia statim salvabitur, et per consequens nulla poena solvetur post hanc vitam.
Contra, Augustinus de vera et falsa paenitentia dist. 7. et ponitur in littera: Paenitentia, si in extremo vitae hiatu advenerit, salvat et liberat. Quod probat subdens : Multum fuit sera latronis paenitentia, sed non fuit sera ejus indulgentia. De quo habetur Luc. 23. Probatur etiam per illud Ezech. 18. et 23. Quacumque hora ingemuerit peccator, etc.