CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De significatione relativorum, quae de Deo dicuntur ? Praeterea considerari oportet, cum tres personae coaequales sibi sint, utrum relative hoc dicatur, an secundum substantiam ; et si relative, utrum secundum relationem, an secundum essentiam consideranda sit aequalitas ; deinde, quid sit ipsa aequalitas? Ad quod dicimus, quia sicut simile nihil sibi est ; " similitudo enim, ut ait Hilarius, sibi ipsi non est ; " ita et aequale aliquid sibi non dicitur, ac per hoc, sicut simile, ita et aequale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius aequalis Patri et utrique Spiritus sanctus. Est tamen aequalis Patri Filius et utrique Spiritus sanctus. Est tamen aequalis Patri Filius et utrique Spiritus sanctus propter summam simplicitatem essentiae et unitatem. Aequalis est ergo Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem. Unde Augustinus 5. lib. de Trinit. ait: " Quaerimus, secundum quid aequalis sit Patri Filius. Non secundum hoc, quod ad Patrem dicitur, Filius aequalis est Patri ; restat ergo, ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicimur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo, ut secundum substantiam sit aequalis ; eadem est igitur " utriusque substantia. " Item 6. lib.
" Satis est videre, nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandam ejus substantiam, inaequalis invenitur. In omnibus ergo aequalis est Patri Filius et est ejusdem substantiae. Aequalis est etiam Spiritus sanctus Patri et Filio et in omnibus aequalis propter summam simplicitatem illius substantiae. " Ex his perspicuum fit, quod secundum substantiam Filius est aequalis Patri et utrique Spiritus sanctus, et appellatio tantum relativa est. Aequalitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed naturalis unitas, et identitas.
Hic quomodo dicatur similis et quid sit similitudo ?
Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Cum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur, sed similis est Patri propter unitatem essentiae. Est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero " indifferens essentia. " Unde quibusdam non indocte videtur, nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri, ut ea ratione dicatur Filius aequalis Patri, quia nec major est eo nec minor, et hoc propter unitatem essentiae. Ita et similis dicitur, quia nec diversus nec alienus nec in aliquo dissimilis,
et hoc propter essentiae simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, aequalis vel inaequalis est Patri, nec similis vel dissimilis, sed aequalis et similis secundum substantiam.
De sententia sancti Hilarii, qua in Tri nitate personarum propria ostendit ?
Non est hic praetermittendum, quod illustris vir Hilarius proprietates personarum assignans dicit : aeternitatem esse in Patre, speciem in Imagine, usum in Munere. Quae tantae difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit 6. libro de Trinitate, ita dicens : " Quidam, cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria, aeternitas est, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir extitit, (Hilarius enim hoc in libris suis posuit) horum verborum, id est, Patri et Imaginis et Muneris, aeternitatis, speciei, et usus, abditam scrutatus intelligentiam, quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit ; Filius autem de Patre est, ut sit atque ut illi coaeternus sit. Tmago enim, si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae ; in qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia et prima aequalitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identitatem respondens ei cujus imago est ; ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere, et aliud esse, sed idem ; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem, hoc est unum, tanquam verbum perfectum, cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum ; ibi novit omnia Deus, quae fecit per ipsam. "
Nota. - Hilarius in libro de Synodis : " Imago ejus, ad quem imaginatur, species indifferens est. Neque enim ipse sibi quisquam imago est ; sed eum cujus imago est, necesse est ut imago demonstret. Imago ergo est rei ad rem coaequandam et imaginata et indiscreta similitudo. Est ergo Pater, est etiam Filius, quia imago Patris est Filius;et quia imago est, ut rei imago sit, speciem necesse est et naturam et essentiam, secundum quod imago est, in se habeat auctoris. "
Hic de Spiritu sancto, quare usus dicatur ?
" Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et Imaginis, qui non est sine perfruitione, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) usus ab illo appellata est breviter, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc vel ex parte vel per speculum et in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum et gratias agat. Qui vero non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas. " Ecce habes, qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sint, licet tantae sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione, vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus, cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.
Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres ?
Non enim secundum praemissam expositionem distinguuntur hic tres illae proprietates superius assignatae, sed ipsae hypostases distinctae ab invicem monstrantur. aeternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen ingenitus. Sed videamus quid sit quod ait: " Imago si imperfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. " Videtur enim dicere, quod Filius, qui est imago Patris, coaequatur Patri, non Pater Filio, cum et Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura, et Pater Filio ; sed Filius hoc habet a Patre, ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio, et tamen Filius plene ac perfecte aequalis est Patri, id est, imago ei cujus est imago.
Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedictis, cum ibi non sint expressae proprietates ?
Propria ergo personarum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, Imaginis et Muneris, quae relative dicuntur de personis et proprietates notant, quibus distinguuntur personae. Ita enim dicitur Spiritus sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, juxta praedictam Augustini expositionem, nisi solo nomine aeternitatis, quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem, qua dicitur ingenitus.
Quod earumdem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expressione trium personarum ?
Illud etiam sciri oportet, quod earumdem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens a sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum I. lib. de Doctrin. Christ. sic ait: " In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia ; et haec tria unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Itaque Pater et Filius et Spiritus sanctus et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus ; Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus ; Spiritus sanctus nec Pater est ner Filius, sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. " In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.
Quare Patri attribuatur unitas et Filio aequalitas ?
Sed plurimos movet, quod Patri attribuit unitatem, Filio aequalitatem. Cum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed etiam in Filio et in Spiritu sancto ; et aequalitas una est Patris et Filii et Spiritus sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas et Filio aequalitas ? Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem aeternitas secundum Hilarium ; quia videlicet Pater ita est, ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus sanctus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud, a quo sit, (non enim ab alio est) nec ab eo aliquid, vel aliquis est ab aeterno, quod unum cum eo non sit ; Filius enim et Spiritus sanctus unum sunt cum ). Patre. Unde veritas ait : Ego et Pater unum sumus.
Nota. - Hilarius in libro de Sijnodis, propos. 26. " Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium, quasi duo sine principio et duo innascibilia et duo innata dicens duos faciat Deos ; anathemasti. Caput enim quod est principium omnium. Filius: caput autem, quod est principium Christi, Deus. Sic enim ad unum ininiHabile omnium mitium per Filium universa referimus, Filium innascibilem conpleri, impiissimum est. Jam enim non erit unus Deus, quia Deum unum praedicari, natura unius innascibilis Dei exigit. Cum ergo Deus unus sit, duo innascibiles esse non possunt: cum idcirco Deus unus sit, (cum Pater Deus sit, et Filius Dei Deus sit) quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus existat. Respuit ergo innascibilem Filium praedicari fides sancta, ut per unum innascibilem Deum unum Deum praedicet, ut naturam unigenitam ex innascibili genitam essentia, in uno innascibilis Dei nomine complectatur. Caput enim omnium Filius est, sed caput Filii Deus est, et adunum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur, cum ab eo sumant universa principium, cui ipse principium sit. " Idem in eodem, propos. 24. " Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit, sed naturam dedit Filio ex innassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus esse voluit. Filius autem natus ex Deo subsistit talis, qualis Deus est, nec dissimilem sui edidit natura naturam ; sed ex substantia Dei genitus naturae secundum originem attulit essentiam, non secundum creaturam voluntatis essentiam ".
Quare Pater et Filius dicantur esse unum vel unus Deus, sed non unus, quia res ejusdem naturae recte possunt dici unum simpliciter esse et cum adjectione, res vero diversae naturae
non possunt dici unum nisi dicatur quid unum ? Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non unus. Res enim duae vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiae, et earum una sit natura. Unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur, quid unus vel una, quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversae substantiae. Unde Augustinus 6. libro de Trinitate, sic ait: " Nescio, utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa naturas Si autem et aliqua plura sunt ejusdem naturae, et diversa sentiant, non sunt unum, inquantum diversa sentiunt. Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur, quid unum, et plura unum dicuntur ; eadem natura atque essentia, non dissidens neque dissentiens significatur. Unde Paulus et Apollo, qui et ambo bomines erant et idem sentiebant unum esse dicuntur, cum dicitur : Qui plantat et qui rigat unum sunt. Cum vero additur, quid unum, potest significari aliquid ex pluribus unum factum, quamvis diversis natura, sicut anima et corpus non possunt utique dici unum : quid enim tam diversum ? nisi addatur vel subintelligatur, quid unum, id est, unus homo. Unde Apostolus : Qui adhaeret, inquit, Domino, unus Spiritus est. Non dixit: unus est, vel unum sunt, sed addit, spiritus. Diversi sunt enim natura spirilus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo, " quia particeps fit veritatis et beatitudinis illius. Si ergo de his quae diversae substantiae sunt, recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis qui unius substantiae sunt recte dicuntur unus Deus esse ? " Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem substantiae, et unus Deus. " In quo et Ariana haeresis damnatur, quae Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut ait Augustinus lib. de Haeresibus, non vult esse unius ejusdemque substantiae atque naturae, vel, ut expressius dicatur, essentiae, quae Graece dicitur usia, sed Filium esse creaturam. Nec non et Sabelliana, quae, ut ait Augustinus, eodem libro, dicebat, Christum eumdem ipsum et Patrem et Spiritum sanctum esse, ut esset Trinitas nominum sine subsistenlia personarum. Utramque pestem, ut ait Augustinus super Joannem, elidit Veritas dicens: Ego et Pater unum sumus. Utrumque audi et adverte et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario ; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum ; ergo non diversum ; sisumus, ergo Pater et Filius. Sumus enim non diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt, ipsum esse Patrem, qui est Filius, confundentes personas, qui et dicti sunt Patripassiani, qui dicunt, Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt, aliud Patrem esse, aliud Filium, non unam substantiam, sed duas ; Patrem majorem, Filium minorem. Noli hoc dicere tu Catholice ! In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita et die : Pater pater est, et Filius filius est ; alius Pater, alius Filius, sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus. " Ecce ostensum est, quare unitas in Patre esse dicatur, cum tres illi unum sint.
Nota.
Hilarius in libro de Synodis: " minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, cum de Patre et Filio et Spiritu sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscujusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens igitur congregata Sanctorum synodus impietatem eam perimere, quae unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti nominum numero eluderet, ut, non subsistente causa uniuscujusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus sancti nomen et Filii. Idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes. Quod autem dictum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam;quia connominato Spiritu, id est, Paracleto, consonantiae potius quam essentiae per similitudinem substantiae praedicari convenit unitatem. " Item in eodem: " Cum Deum Patrem confitemur, et Christum Dei Filium praedicamus, et inter haec duum Deorum sit irreligiosa confessio; non possunt secundum naturae indifferentiam et nomen indifferens non unum esse in essentiae genere, quorum essentiae nomen non licet esse nisi unum. Non enim religiosa unitas nominis ex indifferentis naturae essentia constituta personam genitae ademit essentiae, ut unica ac singularis Dei substantia per unionem nominis intelligatur, cum utriusque essentiae nomen unum, id est, unus Deus, ob indiscretae in utroque naturae indissimilem substantiam praedicetur. "
Quare dicatur esse aequalitas in Filio, cum sit una aequalitas trium ?
Nunc videamus, quare aequalitas dicatur esse in Filio, cum una et summa aequalitas sit trium. Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre aequalis Gignenti et Dono quod ab utroque procedit, et ideo illa tria dicuntur esse aequalia propter Filium. Filius enim habet a Patre, ut sit ei aequalis et Spiritui sancto ; et Spiritus sanctus ab utroque habet, ut sit aequalis utrique. Hoc autem sine assertionis supercilio et majoris intelligentiae praejudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire quam aliquid aliis influere.
Quare in Spiritu sancto dicitur esse virtus, concordia vel connexio ?
Quod autem in Spiritu sancto dicitur esse utriusque concordia et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis praemissa ad mentem revocantibus. Supra enim secundum auctoritates Sanctorum dictum est, quod Spiritus sanctus amor est, quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Recte igitur Spiritus sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa. Unde Augustinus 6. libro de Trinit. " Communio quaedam consubstantialis Patris et Filii est amborum Spiritus sanctus. " Idem 7. lib. de Trinit. " Spiritus sanctus est summa charitas, utrumque conjungens nosque subjungens. "
(Finis textus Magistri.)