IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentia in extremis, si vera est, sive sit cam absolutione, sive sine illa, valet: quae tamen tunc apparet esse vera, suspecta est, et raro habenda pro vera. Et declarat utramque partem, et pro secunda, contra serotinam poenitentiam affert quatuor fortia argumenta, quae vere sunt tremenda. Valere poenitentiam, quocumque tempore, et post quotcumque, et qualiacumque peccata vere fiat, tenent omnes citati, et videtur haberi ex Lateran. c. Firmiter, de sum. Trin. et ex Trid. sess. 6. cap. 4. Est contra asserentes tot. et talia peccata committi quandoque ab aliquo, quod amplius non sit ei poenitentia possibilis. Ita Henriq. quodl. 8. quaest. 1. Abul. in Exod. cap. 4. quaest. 12. Med. lib. 3. de recta in Deum fide cap. 1. Galharin. opusc. de praedestin. Roffen. art. 36. contra Lutherum.
In ista (a) quaestione duae sunt conclusiones satis certae : Poenitentia vera, sive interior sola, sive exterior cum susceptione Sacramenti Poenitentiae sufficit ad salutem alicujus in extremis.
Secunda, quod poenitentia, quae videtur haberi in extremis, vix est vera poenitentia sufficiens ad salutem, quia difficile tunc est habere veram poenitentiam.
Primum patet per Augustinum, et ponitur in littera, quoniam Deus semper potens est etiam in morte praemiare, quibus placet: cum ergo opus sit non hominis, sed Dei, fructuosa poenitentia, inspirare potest eam quandocumque vult sua misericordia: et per rationem patet, quia sive poenitentia interior sola per modum meriti de congruo, disponat ad justificationem, sive Sacramentum
Poenitentiae per modum Sacramenti operetur ad eamdem, si ab aliquo in extremis habeatur haec vel illa, habetur eadem ratio perceptionis gratiae, quae et in alio poenitente, et per consequens gratia percipietur, et sic salus.
Secunda conclusio probatur primo, quia tunc impeditur usus liberi arbitrii, vel usus liber rationis et voluntatis ex dolore vel timore inhaerentibus; non enim dico aliquem esse in extremis, qui gravatur morbo secundum communem legem curabili, ut febre tertiana, vel hujusmodi, nec qui subito moritur, cujus mortis adhuc nulla apparet causa, sed qui ex causis evidentibus jam positis judicatus est proximus morti secundum causas interiores operantes, ut in pluribus, utpote in infirmitate, quando jam attingit ad gradum desperatum judicio medicorum, vel in aliis periculis, ut submersione, et hujusmodi, statim imminet mors; et in istis, inquam, vel est maximus dolor in parte sensitiva, vel timor maximus. Et utraque passio vehemens nata est impedire liberum usum rationis et voluntatis, quia secundum Augustinum 83. q.q. 36. Passiones causatae a tristantibus vel tristibus, plus movent quam passiones causatae a delectabilibus. Passio autem delectationis vehemens quandoque impedit totaliter, vel fere, usum rationis, ut dicitur de Civit. Dei; actus autem displicentiae de peccato, ad hoc quod sit sufficiens ad veram poenitentiam, sive intrinsecam solam, sive ad dignam susceptionem Sacramenti Paenitentiae,requirit liberum usum rationis et voluntatis.
Si dicas, quod dolor vel timor, qui inest, non totaliter impedit intellectum, vel voluntatem, concedo: sed multum impedit, et per consequens remissius et imperfectius usus intellectus et voluntatis tunc potest haberi, qui vix sufficit ad displicentiam sufficientem et requisitam ad veram poenitentiam. Hanc rationem tangit Augustinus in littera : Cum sera venit pae nitentia, tantus aliquando cruciatus ligat membra, et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cognoscere valeat.
Secundo, ad hoc quod displicentia valeat, et sit ordinata, oportet quod sit debite circumstantionata, et maxime circumstantia finis, et principii activi principalis, ut scilicet sit voluntaria propter Deum ; sed difficile est tunc habere actum sic circumstantionatum, quia qui usque tunc fuit impaenitens, non videtur tunc extorquere a seipso displicentiam novam, nisi timore poenae imminentis ; praesumitur enim, quod si remotus esset a poena, sicut prius, non extorqueret a seipso illam displicentiam, sicut nec prius: tum quia saltem aliquid simpliciter involuntarium videtur causa istius displicentiae, nam expectatio mortis videtur causa istius displicentiae; illa autem est involuntaria. Et quod non fit nisi ex suppositione cujusdam involuntarii, non est simpliciter voluntarium, sicut non omnino voluntarie projicit quis merces in mari, si non projicit nisi ex suppositione cujusdam periclitationis quam nollet: saltem quod non est nisi sit involuntarium, non est multum acceptum alii, nec multum videtur propter amorem ejus factum.
Hanc rationem tangit Augustinus in littera : Oportet non solum timere judicem, sed diligere; arbitrii enim libertatem quaerit, ut delere possit commissa, non necessitatem, charitatem, non timorem;non igitur timeat poenam, qui paenitet, sed anxietur pro gloria.
Tertia ratio, quia habitus malus usque tunc continuatus multum retrahit ab actu poenitentiae. Et hanc rationem tangit Augustinus in littera : Cum filii, quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor, et mundus ad se vocet, multos solet paenitentia serotina decipere. Intellige haec delectabilia esse praesentia in se, vel in phantasmatibus vehementer impressis, et sive sic, sive sic, ex vehementia habitus continuati multum inclinant ad se inordinate amanda, et per consequens magnam faciunt difficultatem ad habendum magnam displicentiam de eis, ad hoc ut sit dispositio sufficiens ad deletionem culpae.
Quarto, quanto aliquis est minus dominus sui actus, tanto requiritur intensior displicentia, ad hoc quod sit dispositio sufficiens ad deletionem culpae; iste autem minus est dominus, quia nullo modo est dominus actus exterioris ad peccandum. Requireretur igitur secundum strictam justitiam intensior motus displicentiae ad justificationem ejus, quam ad justificationem sani, cum vix possit habere aeque intensum.
Et hanc rationem tangit Augustinus in littera : Age paenitentiam dum sanus es ;si sic agis, securus es, quia paenitentiam egisti, quando peccare potuisti. Si vis agere paenitentiam, quando
jam peccare non potes, peccata te dimittunt, non tu illa; ad minus non tu ita libere illa dimittis, sicut ille sanus, et ideo quantum deficit in te de libertate, tantum secundum rigorem requiritur in te motus intensior, quem vix vel nunquam poteris habere.
Ideo dicit Augustinus, quod magnum est, cui Deus tunc inspirat (si quis est) veram poenitentiam, quia vix, vel nunquam est aliquis, qui habeat dispositionem de congruo, ut cui inspiretur.
(b) Ex istis sequuntur duo corollaria : unum, quod sano persuadendum est, ut sanus poeniteat incutiendo sibi timorem, quam periculosum sit expectare serotinam paenitentiam,propter rationes praedictas.
Aliud corollarium, quod infirmo jam ad articulum istum deducto, suadendum est, ut secundum suam possibilitatem laboret ad poenitentiam ordinatam, ut scilicet non obstante dolore vel timore, utatur ratione quantum potest, et nitatur habere displicentiam voluntariam propter finem debitum, scilicet propter Deum ; et renitatur malae inclinationi habitus et delectationum praesentium, et laboret ad displicentiam quantum poterit habere, licet brevem ; et ne in desperationem mittatur, extollenda est sibi Dei misericordia, proponendo sibi exemplum de latrone illo, cujus fuit poenitentia sera, sed non sera indulgentia.
Ad argumenta (c). Ad primum dico, quod praesumptio est secundum ea quae eveniunt ut in pluribus, et magis apparent consona rationi rectae ut in pluribus, videtur difficile vel impossibile tali bene poenitere, propter rationes dictas; tamen ista praesumptio non concludit de necessitate, quia licet ut in paucioribus et difficiliter, possibile est oppositum evenire,et ideo dicit Augustinus : Non dico, quod salvabitur, sed nec dico quod damnabitur, quia de neutro potest homo esse certus.
Ad secundum concedo quod qui scienter exponit se periculo salutis suae, peccat mortaliter: et ideo iste si aliquo actu elicto determinat sibi nunquam poenitere, nisi in extremis, illo actu elicito exponit se periculo tali, et peccat mortaliter, sed etiam de illo peccato, si sic peccavit, possibile est ipsum poenitere in extremis, sicut et de aliis.
Ad tertium dico quod quamdiu aliquis habet usum liberi arbitrii, potest peccare peccato interiori, licet non exteriori, saltem complacendo in peccatis jam prius commissis, et ita potest peccatum tunc dimittere per displicentiam de eis, licet necesse sit non peccare peccato exteriori, sed etiam istud intantum potest esse sibi pro tunc voluntarium, ut habeat tunc voluntatem. Quod si posset tunc peccare peccato exteriori, fugeret hoc omnino, et non tantum displicentiam, sed aliam poenitentiam exteriorem habere de peccatis prius commissis, saltem in voto, si supervivat.
Ad aliud dico, quod legislator non debet ea praetermittere, quae secundum se sunt congrua in lege ordinata, licet aliquis ex illis accipiat occasionem delinquendi: alioquin nunquam Deus debuisset instituisse poenitentiam aliquam in aliqua lege, quia quilibet potest ex hoc accipere occasionem delinquendi, quam non acciperet, si non posset postea poenitere. Nunc autem ad legem simpliciter ordinatam pro statu isto naturae lapsae requiritur quod poenitentia possit esse fructuosa, et qua ratione in quocumque instanti sanitatis, pari ratione et in extremis, imo magis est necessarium pro multis imperfectis, quod tunc possit valere. Dico igitur quod istud non est occasio data a lege,sed tantum accepta ab imperfectis: secundum se autem est occasio servandi legem propter amorem legislatoris, qui tantae misericordiae est erga miseros, ut nunquam eis claudat sinum misericordiae suae.
Potest confirmari responsio, quia quando ex aliquo directe provenit majus bonum, quam indirecte tanquam ex occasione accepta, proveniat malum, tunc illud faciendum est, et nullo modo praetermittendum propter talem occasionem. Sed majus bonum est quosdam usque in finem malos per poenitentiam salvari, quam malum sit peccatum ex istius occasione factum, quia per istam poenitentiam multi finaliter attingunt ad terminum praedestinationis divinae ; per illam autem occasionem divinam nulli cadunt ab isto, et si aliquando peccant, tamen non peccato, quo finaliter damnentur.
Ad aliud, concedo quod oportet istum alia poena puniri pro peccato, sed hoc non debet sibi imponi hic, quia non potest illam hic implere. Nec potest sibi imponi, quod tanto tempore stet in purgatorio, quia iste Sacerdos non habet auctoritatem sibi infligendi illam poenam, sed proponenda est sibi poena correspondens peccatis tali modo, si sanus esses, talis poenitentia esset tibi imponenda, quam si convalueris, studeas adimplere; sed nunc es in manu Domini, confide de misericordia ejus, quia etsi te puniat, tamen misericorditer: vel in casu, ubi non potest protrahi multus sermo, non oportet aliquam poenam sibi specificare, sed tantum eum instruere de justitia Dei misericordis.
Ad aliud quod objicitur contra responsionem, dico quod illud non est simile: moriens enim in peccato mortali nihil haberet retardativum a poena condigna: sed iste moriens in charitate, debitor tamen poenae pro peccatis commissis quorum poenitentiam non fecit, habet aliquid retardativum a gloria, quia nullus dum est debitor alicujus poenae, potest glorificari, quia gloria sicut nec poenam secum patitur,sic nec debitum poenae, quia nec simul, nec posterius persolvendae.