IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) In ipsa quaestione, etc. Scholiastes, Faventinus et alii citant ad propositum hujus quaestionis sententiam eorum, qui negant poenitentiam aliquibus peccatoribus esse possibilem, qui derelinquuntur a Deo etiam in extremis in poenam suorum peccatorum. Sed haec quaestio spectat magis ad materiam de auxiliis, in qua disputatur de gratia sufficiente, et ad materiam de praedestinatione et peccatis, in quibus agitur de induratione et obcaecatione peccatoris; qua in re Doctores illi Catholici non negant liberum arbitrium, sed asserunt quosdam in punitionem scelerum derelinqui a Deo juste, ut ipso eventu non inspiretur eis poenitentia, et in ea dispositione voluntatis adhaerent peccatis, ut ipsi non quaerant conversionem per media debita, sed magis contemnant Dei misericordiam et justitiam propriamque salutem. In hac autem quaestione ubi agitur solum de efficacia poenitentiae pro omni statu viae, si detur, priorem non admiscemus, quia de ea nihil agit Doctor; sed tantum de efficacia verae poenitentiae, etiam in extremis, et de difficultate ejus, si eo usque differatur propter impedimenta quae occurrunt ex parte laborantis in extremis ; unde colligatur obligatio, quam quis habet providendi propriae saluti, et praeveniendi praedicta pericula, dum integris sensibus potest.
Prima conclusio Doctoris : Poenitentia vera in extremis sufficit ad salutem: ita Doctor distinguens poenitentiam in interiorem et exteriorem. Interiorem intelligit contritionem perfectam sine Sacramento, quando scilicet non est copia confessarii aut facultas ex impedimento confitendi; poenitentiam exteriorem intelligit Sacramentum cum dispositione requisita susceptum. Haec conclusio simpliciter est de fide, quam probat Doctor ex Augustino, et ex efficacia tam contritionis perfectae quam Sacramenti rite suscepti. Patet ex Tridentino sess. 7. de Sacram. in gen. ubi universaliter definit Sacramentum novae legis dare hunc effectum secluso obice, et quantum est ex parte Dei et ipsorum Sacramentorum, can. 6. 8. Nullum autem peccatum post Baptismum commissum est obex respectu Sacramenti rite suscepti. Patet etiam in specie sess. 6. cap. 14. tess. 14. cap. 1 . et 4. et can. 6. Patet ex dictis hactenus de efficacia poenitentiae. Patet et ex illo Ezechielis 18. Quotiescumque ingemuerit peccator, etc. Quorum remiseritis peccata, etc. Joan. 2. quae est potestas data sine limitatione. Patet etiam ex Canonibus Ecclesiae, qui. praecipiunt poenitentiam dari in extremis constituto. Haec denique est sententia omnium Patrum contra Novatianos nemine excepto. Patet ex statu viatoris, et ordinaria dispositionis divinae providentiae, quae comprehendit media legis ordinantis ad salutem respective ad omnes baptizatos sine exceptione, quos ipsa lex comprehendit, neque obligat ad impossibile: obligat autem ad poenitentiam finalem peccatorem baptizatum, et ad Sacramentum in re aut voto. Haec obligatio est ad finem salutis consequendae ; ergo poenitentia rite facta per quam adimpletur praeceptum poenitentiae, est fructuosa peccatori ad remissionem suorum peccatorum, quia facit quod lex jubet, et quod divina justitia tantum exigit quantum ad effectum remissionis peccati. Secunda conclusio est, quod poenitentia, quae habetur in extremis vix est vera poenitentia, considerando scilicet impedimenta ejus habendae. Hanc conclusionem optime probat ex auctoritatibus, quas Magister in littera affert ex sancto Augustino. Primo, ob impedimentum recti usus liberi arbitrii ex dolore vehementi et Umore, quam bene deducit. Secundo eamdem probat, quia actus circumstanlionaius circumstantia Unis requiritur ad veram poenitentiam, ut doleat, scilicet propter Deum offensum, qui vix haberi potest ab eo, qui usque ad illud instans fuit impotens. Tertio, probat ex impedimento malae consuetudinis. Quarto ex difficultate habendi conatum voluntatis requisitum.
(b) Ex istis sequuntur duo corollaria, etc. Primum est incutiendo timorem sanis deducendo eos ad poenitentiam. Secundum corollarium est, etiam laborantem in extremis animandum esse ad veram poenitentiam, proponendo Dei misericordiam,et eum dirigendo ut perfecte displiceat de peccatis, quae verissima sunt, et usui ac praxi consentanea. Quibus regulis uti debent confessores et Praedicatores. Sed ut video minor cura est praedicatoribus aliquibus hujus temporis praedicare poenitentiam, qui stylum et auctoritatem pulpiti commutarunt in applausus comicos etl theatrales ; quibus id negotii est, ut proposito themate ad peregrina digrediamur. et in solita, quibus probandis inhaerent, et lolium tempus, quod solidae doctrinae, et excitandae pietati impendere deberent, sine fructu ullo transigunt in se ipsis aut in populo, qua in re Praelatorum et Pastorum res agitur, quorum curae este debet, ut verbum sanum irreprehensibile ad pastum gregis proponi curent, ut praedicentur vitia et virtutes, non curiosius et vanitas: et potissimum hoc tempore, ubi maxime vigent peccata, deberet poenitentiae praedicandae sollicitudo major esse. quia, ut dicit Tridenlinum sess. 14 .cap. 8. Neque securior ulla via in Ecclesia Dei nunquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Domino ponam, quam ut haer paenitentiae opera homines eum Dero animi dolore frequentent, etc.
(c) Ad argumenta. Ad primum diro, quod etc. Ad primam argumentum respondet, quod praesumptio ut in pluribus non inferat necessitatem. Ad secundum, quod determinate proponens non poenitere nisi in extremis peccat mortaliter, quia exponit seipsum periculo peccandi et damnationis. Ad tertium,quod habens usum liberi arbitrii possit peccare peccato interiori saltem, ita etiam et poeniteret de peream cum voto non peccandi. Ad quartam, quod legislator non debet omittere praescribere congrua, quamvis aliquis inde sumat occasionem labeodi ex propria nequitia. Addit conGrmationem,nempe quando ex aliquo sequatur directe magis bonum, quam malum ex occasione ejus acceptam, non teneri operantem ad omissionem talis boni. Hic posset tractari de scandalo et ejus speciebus, sed quia materia est prolixa, supersedeo. Ad quintum. quod poenitens in extremis non debeat obligari ad satisfactionem in vita, quia est incapax, et puana debita in purgatorio punietur. Ad ultimum, assignat disparitatem inter morientem in peccato mortali. et morientem in gratia. quia hic potest habere aliquam posnam solvendam, qua ipsum retardat a gloria; ille nihil habet, per quod tardetur a poena aeterna et damnatione.