CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Supponendo ex Philosopho 3. Phys. text. 3. et 5. Metaph. c. de ad aliquid, tria requiri ad relationem realem, circa primum horum, scilicet fundamentum debere esse reale, ponit sententiam Henrici negantis hic esse reale, quia magnitudo (inquit) transit in essentiam. Hoc refutat Scotus primo, quia essentia est realiter infinita. Secundo, intellectus Dei est realiter infinitus Tertio, magnitudo transit identice in essentiam, sed manet formaliter in se, quia non est quid re distinctum ab eo cujus est magnitudo, sicut magnitudo molis, de hoc sup. dist. 2. quaest. 1. ubi late probatur infinitas Dei.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad quaestionem (a) videtur dicendum, quod ad relationem realem tria sufficiunt. Primo, quod fundamentum sit reale et terminus realis. Secundo, quod extremorum sit distinctio realis. Tertio, quod ex natura extremorum, scilicet fundamenti et termini, sequatur ipsa talis relatio, absque opere alterius potentiae comparantis unum extremum alteri.
Quantum ad primam (b) conditionem relationis realis, negatur hic esse fundamentum reale, quia dicitur quod magnitudo, quae est fundamentum aequalitatis, transit in essentiam, secundum Augustinum 5. de Trinit. cap. 8. et alibi in multis locis, et ita non manet sub ratione magnitudinis nisi secundum rationem.
Sed contra (c) istud, essentia divina ut est primum objectum ipsius intellectus divini, visa prima cognitione intuitiva ante omnem negotiationem cujuscumque intellectus, est objectum beatificum illius intellectus, quia ille non beatificatur per actum negotiativum, igitur ex se absque omni negotiatione intellectus, est formaliter infinita, quia nihil beatificat nisi formaliter infinitum ; ergo est ibi magnitudo virtutis, imo infinitas magnitudinis ex natura rei.
Item, intellectus (d) antequam intelligatur aliquid intelligere vel negotiari, est comprehensivus illius essentiae ut primi objecti, et ita ex hoc vi negotiationis circa illud potens est reducere omnes relationes in actum, quae possunt circa illam essentiam considerari ; igitur ex natura rei ille intellectus est infinitus, igitur et essentia in qua fundatur.
Praeterea (e) ratio illorum non valet, quia licet quantitas accidentalis dicat aliquid additum naturae subjecti, et ideo ipsa non possit manere sub ratione sua formali, et transire in essentiam secundum identitatem,
tamen magnitudo virtutis in omni ente transit in illud cujus est per identitatem, etiam in creatura. Probo, si enim Angelus habet aliquam magnitudinem virtutis, de qua dicit Augustinus 6. de Triuit. cap. 7. In his enim, quae non mole magna sunt, hoc est majus esse, quod melius, si ista magnitudo perfectionalis non sit idem essentiae, circumscribatur ab ipsa essentia, ipsa essentia remanente, quaero quem gradum perfectionis tenet in ente vel in entibus, nihil enim est nisi aliquem gradum determinatum perfectionis habeat inter entia ; ergo adhuc manet in ipsa essentia magnitudo virtutis, qua dicitur sic vel sic perfectum ens. Ista igitur quantitas in omnibus transit per identitatem, et cum hoc manet in omnibus secundum rationem propriam, inquantum est fundamentum aequalitatis vel inaequalitatis perfectionalis in entibus. Nam per istam unum ens est aequale vel inaequale alteri secundum perfectionem, quia ratio talis quantitatis est dicere modum intrinsecum illius perfectionis, cujus est; et ex hoc, quod dicit modum, manet ; ex hoc autem, quod dicit intrinsecum per identitatem, transit in essentiam cujus est. Dico igitur ad hoc, quod est fundamentum aequalitatis reale ex natura rei non tantum remotum quod est essentia, sed propinquum quod est magnitudo, sive specialius quod est infinitas.
Ex hoc probatur generalius per omnes rationes, quae fiunt ad ostendendum essentiam primi esse infinitam, quia omnes illae concludunt, quod ex natura rei ipsa sit infinita.
Nam quaecumque via ad ipsam sumatur, sive in ratione principii effectivi sive finalis, eminentis et mensurantis et participati, quae viae tactae sunt dist. 2. omnia, inquam, sunt ad ipsam, scilicet quod ipsa est ibi ex natura rei, circumscripta omni actu intellectus, quia nulla dependentia effectus infiniti, ut participantis, est ad aliquid sub ratione formali entis rationis, sicut probari potest per rationes dist. 3. factas contra sextam opinionem. Est igitur hic ex natura rei illud quod ponitur fundamentum proximum aequalitatis, et ratio fundandi, scilicet unitas, quia secundum Damascenum, cap. 6. illic (scilicet in Deo) commune et unum reconsideralur, non sic in creaturis, sed commune ibi est in intellectu tantum.