IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De remissione peccatorum post hanc vitam. Solet etiam quaeri, utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur? Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Christus ostendit in Evangelio, ubi ait : Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Ex quo datur intelligi, sicut sancti Doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur. "Quaedam enim culpae in hoc saeculo relaxantur, quaedam vero parvae etiam in futuro; quae quidem post mortem gravant, sed dimittuntur si digni sunt, si bonis actibus in haec vita meruerunt ut dimittantur eis. "
De his qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, faenum, stipulam.
De illis etiam qui aedificant lignum, faenum, stipulam, dicit Augustinus, quod ignem tribulationis transitoriae invenient, cremabilia aedificia, quae secum portaverunt cremantem. Ait enim sic: " Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum, qui aedificaverunt lignum, foenum stipulam, hujusmodi ignem dicantur perpeti quem alii non sentiunt, qui hujusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis venialia, concremantem; non redarguo, quia forsitan verum est. Sed quia dicitur, salvus erit quasi per ignem, contemniturille ignis. Gravior tamen erit ignis ille, quam quidquid potest homo pati in hac vita." Hic aperte insinuatur, quod illi qui aedificant lignum, foenum, stipulam, quaedam cremabilia aedificia, id est, venialia peccata, secum portant, quae in igne emendatorio cremantur. Unde constat, quaedam peccata venialia post hanc vitam deleri.
Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne purgatorii.
In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde Augustinus : "Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari."
Quid sit aedificare, lignum, faenum, stipulam.
"Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus : lignum, faenum, stipulam, quae illi aedificant, qui, etsi aliena non rapiant, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhaerent: qui secundum suos amandi modos diutius, ut lignum, vel minus, ut faenum, vel minimum, ut stipula, ignem sustinebunt. Qui vero superaedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, de utroque igne securi sunt, non solum de illo aeterno, qui cruciaturus est impios in aeternum, sed etiam de illo emendatorio, quo purgabuntur quidam salvandi."
Oppositio.
Hic objici potest: Si per lignum, foenum, stipulam venialia intelliguntur peccata, et nullus adeo perfectus est, qui venialiter non peccet ; ergo qui aedificant aurum, argentum, lapidem pretiosum, aedificant etiam lignum, foenum, stipulam: ergo per ignem transibunt. Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, foenum, stipulam aedificat; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum et diligit proximum et opera bona facit, aedificat aurum, argentum lapidem pretiosum. Et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in argento dilectio proximi, in lapide pretioso bona opera. Sed illi qui aedificant lignum, faenum, stipulam, Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt, nec tamen aedificant aurum, argentum, lapidem pretiosum.
Quid sit aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos.
Haec enim aedificat qui sic illa tria facit, ut cogitet quae Dei sunt, et quomodo placeat Deo, non mundo. " Lignum vero et faenum, et stipula accipi possunt secularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. " Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo, " qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinae molitur. " Ex his igitur patet, quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo: qui -etsi venialiter aliquando peccant, fervore charitatis ita absumitur in eis peccatum, sicut gutta aquae in camino ignis: et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed etiam mundo placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum. Affectiones igitur carnales, quibus dediti sunt domibus, conjugibus, possessionibus, ita ut nihil praeponant Christo, illis tribus significantur, quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant; in cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolvuntur in igne; ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen paenam sentient. Ex quo apparet, quantam hic misericordiam quod exhibet Deus, et quantam ibi exerceat veritatem, cum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat quam hic.
Quod aliquem vere paenitet, etsi non de omni veniali.
Sed forte dices illud esse accipiendum de paena peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit, quaedam levia in futuro dimittenda. Si enim veram paenitentiam habuerit quis, omnia dimissa sunt ei, sed paena forte remansit; ideoque si vere paenitens obiit, sine peccato transiit; si autem vere paenitens non est in obitu, maculam portat, quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat lignum, faenum, stipulam, vere paenitet, quia bonus est et charitatem habet, et in charitate de hac vita transit; ergo sine peccato transit. Non sequitur: Verum quidem est, quia bonus est et charitatem habet, et vere paenitet; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit paenitentia. Paenitentia enim non delet nisi peccatum illud, quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine, et tamen vere paenitens est, etsi non de omnibus venialibus paeniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali paenitere, excepto uno vel pluribus venialibus quidem; sicut habet quis charitatem et unum vel plura venialia; quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus charitatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec secularia; talis existens subita morte opprimitur, in illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit; ergo post hanc vitam ab illo purgabitur. Constat ergo, quaedam peccata, sed levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de paena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium paena hic inexpleta post hanc vitam restet?
De generali confessione, quid prosit?
Post haec considerandum est, utrum prosit confessio illa, ubi singula peccata, quae quisque fecit, non exprimuntur. Sane dici potest, quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi aliqua a mente exciderint. Sed quia delicta nemo intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere, quorum memoriam non habes; et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata; perfectius est tamen etiam illa exprimere, si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia, pro venialibus scilicet peccatis, quae quotidie admittimus, et pro illis mortiferis, quorum notitiam non habemus. Unde Augustinus : Veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis sceleribus celat: non quod, etsi voluntatem celaverit, Deus ignoret, sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo, cum generaliter dixerit: Deus, qui nosti occulta cordis, et opera mea, et delicta a te non sunt abscondita, quibus veniam largiaris precor. Et haec est veritas confitentis, quam diligit Deus. " Unde Psalmista : Ecce enim veritatem dilexisti. Hic insinuatur, quod generalis confessio etiam mortalia delet, quorum intelligentia non habetur.
Nemo confiteatur peccata, quae non fecit.
Sicut autem poenitens celare non debet peccatum, quia superbia est; ita nec humilitatis causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit, quia incauta est talis humilitas et peccatorem constituit. Unde Augustinus : " Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator, antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras. Veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es, dicas. Nam quomodo est veritas, ubi regnat falsitas? "
De poena Sacerdotis, qui peccatum publicat confitentis.
"Caveat autem Sacerdos, ne peccata confitentium aliis prodat, alioquin deponatur. Unde Gregorius : Sacerdos ante omnia caveat, ne de his qui confitentur peccata, alicui recitet, non propinquis, non extraneis, nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat. Quod vero dictum est, ut poenitens eligat Sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in Canonibus reperitur, ut nemo scilicet alterius parochianum judicare praesumat. Sed aliud est favore vel odio proprium Sacerdotem contemnere, quod Canones prohibent, aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne, sicaecus caecum ducat, ambo in foveam cadant. " Ait enim Urbanus II. " Placuit, ut nulli Sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri Sacerdoti ad paenitentiam suscipere, sine ejus consensu, cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus tui periculo subjacebit. "
( Finis textus Magistri. )