CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem videtur dicendum, etc. Ex istis patet expresse quod ad relationem realem requiritur necessario distinctio realis extremorum, et hoc nota propter illud quod habetur supra dist. 28. quod alias nolavi quod sit extra textum.
(b) Quantum ad primam, etc. Opinio Henrici est, quod aequalitas, similitudo, etc. non sit relatio nisi rationis in divinis, quia magnitudo quae est fundamentum aequalitatis, non est ibi ex natura rei, sed transit totaliter in essentiam divinam, ita quod ex natura rei non est nisi essentia divina.
(c) Sed contra istud. Hoc argumentum clarum est, ut patet supra dist. 8. quaest, penultim.
(d) Item intellectus. Hic nota quod supponit Doctor, quod essentia divina sit formaliter infinita, quod probavit supra d. 2. q. 1. Secundo, quod actus comprehensivus alicujus objecti commensuretur ipsi objecto in perfectione, ita quod si essentia divina est formalir ter infinita, intellectio comprehensiva erit formaliter infinita, et hoc patet a Doctore q. 14. quodlib. Tertio, quod actus comprehensivus essentiae praecedit omnem actum negotiativum intellectus. Imo habito actu comprehensivo, potest circa essentiam reducere omnes relationes in actu, id est, quod potest efficere omnes relationes rationis, quae natae sunt fieri circa essentiam. Quarto, sequitur ex dictis quod illa intellectio et intellectus erunt ibi formaliter infinita et ex natura rei ; ergo erit ibi magnitudo infinita ex natura rei.
(e) Praeterea, ratio illorum non valet. Hic nota aliqua. Primo, quod quantitas accidentalis est aliquid simpliciter additum naturae subjecti, et sic repugnat sibi quod possit transire in identitatem realem subjecti, et manere sub ratione formali quantitatis molis, quod patet. Secundo, magnitudo virtutis sive quantitatis virtualis, est simpliciter idem realiter cum ente cujus est, et tamen potest manere sub sua ratione formali.
Sed videtur difficultas contra hoc. Nam Doctor supra d. 8. dicit quod gradus intrinsecus, cujusmodi est quantitas virtualis, non dicit distinctam formalitatem a re cujus est, ita quod res illa sit quodammodo in potentia perfectibili ad illum, ut patet supra. Et ultra, non dicit distinctam formalitatem, accipiendo formalitatem proprie, ut sit objectum formale distinctum formaliter a re cujus est, ut patet supra dist. 8. Ipsa tamen aliquo modo secundum suam rationem distingui tur a re, cujus est. Et sic Doctor, cum dicit hic quod manet secundum propriam rationem distinctam a re cujus est, non debet intelligi secundum distinctam formalitatem, modo praeexposito. Tertio, ex isto argumento vult inferre quod si quantitas virtualis est eadem res realiter quod essentia divina, licet sit non idem formaliter, ut patet supra d. 8. sequitur quod cum essentia divina sit ibi ex natura rei, quod sic etiam talis quantitas virtualis, quae est infinitas intensiva, sit ibi ex natura rei, et sic fundamentum aequalitatis erit ibi ex natura rei.