In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti ?
Alens. 2. part. quaest. 124. membr. 9. D. Thomas 1. et 2. quaest. 87. art. 5. et 3. part. o. 87. art. ult. et hic quaest. 1. art. 1. D. Bonavent. art. 1. quaest. 1. et 2. dist. 42 . art. 2. Rickanl. hic art. 2. quaest. 3. Suar. 3. part. dist. ii. stet. 2.
Haec est distinctio vigesima prima. Quaero primo quaestionem hanc: Utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti ?
Videtur quod non, quia nullus moriens justus potest postea peccare: ergo nec moriens in peccato potest postea resurgere. Consequentia patet, tum a simili, quia simile videtur pro aliquo statu posse peccare, et resurgere a peccato ; tum a majori, quia facilius est cadere, quam resurgere: tum quia resurgere a peccato non videtur competere, nisi ei, qui potest mereri: sed qui non potest in aliquo statu cadere, non potest mereri.
Item, nullum peccatum mortale post hanc vitam potest remitti: igitur nec veniale. Consequentia patet, quia sunt ejusdem rationis, cum nonnisi secundum magis et minus differant.
Item, Damascenus lib. 2. cap. 4. Quod est Angelis casus, hoc est homini bus mors; sed Angelus post casum est omnino invariabilis ab hujusmodi, in quod cadit; ergo et homo ab illo in quo moritur, est invariabilis post mortem.
Item, per poenam minimam potest dimitti peccatum veniale, dum tamen sit voluntaria, ut aspersione aquae benedictae, et hujusmodi ; poena mortis est maxima, quia ultimum terribilium est, 3. Ethic. ergo per illam, si sit accepta voluntarie ab isto morituro, potest deleri omnis culpa venialis: ergo post mortem nulli remanet dimittenda.
Si dicas, quod mors est inflicta pro peccato originali, et ideo non potest esse poena debita alii peccato, nec deletiva, nec remissiva peccati: contra, originale peccatum dimissum est in Baptismo, quia contra hoc specialiter ordinatur; ergo non est mors in isto poena debita pro originali: ergo ut prius.
Contra, Magister in littera, et probat per illud Matth. 12. Luc. 11. et Marci 3. Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Subdit Magister : Ex hoc datur intelligi, sicut sancti Doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur.