IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac distinctione movet duas quaestiones : Prima est, an peccatum aliquod post hanc vitam remitti possit. Secunda quaestio est de obligatione sigilli confessionis.
SGHOUUM.
Poenam pro peccato dimisso in hac vita solvi saepe in alia vita, probat ex variis locis August. et ex illo 1. Corinth. 3. ipse salvus erit, etc. et hanc probant omnia, quae probant dari purgatorium. 1. Machab. 12. Sancta est cogitatio pro defunctis orare. Tob. i. Panem tuum, et vinum constitue super sepulchrum justi. Matth. 12. Non dimittetur in hoc saeculo, neque in futuro. De hoc Bellarm. lib. 1. de purg. per totum. Feuarden. noster exactissime in sua Theomachia lib. 11. 12. et 13. Castro v. Purgatorium.
In (a) ista quaestione una conclusio est certa, scilicet quod peccato dimisso in hac vita, poena debita.pro ipso potest solvi post hanc vitam. Quod probatur ratione, quia nullus cum debito poenae beatificatur, aliter enim poenae simul solvendae essent cum gloria: aut post gloriam ; sed neutro modo, quia nec poena potest stare cum gloria nec succedere gloriae, igitur si quis aliquando est debitor poenae, oportet quod prius illam solvat. Iste autem, qui digne poenituit in extremis, quod possibile est, ut dictum est dist. praeced. non solvit dignam poenam pro peccato, de quo poenituit ; ergo illam solvet post hanc vitam.
Hoc etiam dicunt auctoritates, quas Magister adducit in littera. Una est Augustini 21. de Civit. Dei cap. 27. ubi tractat illud 1. ad Corinth. 3. De his qui aedificant lignum, faenum, stipulam. Post istius (inquit) corporis mortem, donec veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum, qui aedificaverunt lignum, faenum, stipulam, ignem dicantur perpeti transitoriae tribulationis venialia concremantem, non redarguo. Et sequitur : Gravior erit ignis ille, quam quidquid homo pati poterit in hac vita.
Et idem, de vera et falsa paenitentia, et ponitur de paenit. dist. 7 loquens de sero poenitente : Vivat, et non moriatur (intellige de vita gratiae), non promittimus quod evadat omnem poenam ; non prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est ; excellit enim omnem poenam, quam unquam passus est aliquis in hac vita. Et hanc sententiam dicit Magister dist. 20. cap. 2. Si, inquit, et ante expletionem paenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentiunt, et gravius puniuntur, quam si hic explessent paenitentiam Nec mirum, quia poena quanto minus voluntaria, tanto minus satisfactoria; et tota ista sententia de purgatorio fundatur in verbo Apostoli, 1. ad Corinth. 3. ubi dicit : ipse salvus erit,
sic tamen quasi per ignem. Dicit de imperfecto moriente cum venialibus.