IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) In ista quaestione, etc. Duas veritates resolvit, quarum prima est certa, nempe dari purgatorium, quae est veritas fidei. Secunda est dubia, an scilicet aliquod peccatum remittatur in altera vita.
Purgatorium negarunt plures antiqui haeretici. Forte primus, qui occasionem dedit aliis, fuit Aerius Presbyter Arianus, qui negavit suffragia pro mortuis esse utilia, quamvis expresse non invenitur negasse purgatorium, ut patet ex Epiphanio haeres. 75. Augustino de haeresibus haeres. 53. et aliis, qui de hac haeresi agunt, ut Philaster, Isidorus, Damascenus, qui error facile potuit etiam hunc alium peperisse, quoniam impugnatione conjunctus est. Eumdem errorem quandoque docuit Lutherus. quandoque negavit; sed eam tuentur Calvinus lib. 3. cap. 5. Brentius, Petrus martyr, et alii hujus temporis sectarii, quos fortissime impugnant Controversistae.
Hanc veritatem probat Doctor, primo ratione: deinde ex traditione, seu auctoritate Patrum ex iis locis. quae citat Magister in littera; tertio ex Scriptura 1. ad Cor. 3. et tota ista sententia de purgatorio, inquit, fundatur in verbo Apostoli 1. ad Cor. 3. etc. Quibus verbis non intendit probationem ex solo illo loco haberi, sed veritatem ipsam ex illo loco optime probari, qui est magis expressus de purgatorio igne, quam alia loca, et quo magis hanc veritatem confirmant ex Scriptura, Patres et Concilia, nam alia loca expressius agunt de remissione peccatorum aliquorum post hanc viam, ut patet Matth. 12. Luc 11. Marci 3. quos citat in argumento ad oppositum, vel agunt de suffragiis, quae fiunt et fieri debent pro defunctis, ut Job. 4. 2. Machabaeorum 12. Eccles. 1. hic autem locus expresse docet purgatorium et ignem, per quem purgantur justi post hanc vitam pro poenis peccatorum non solutis, et pro levibus peccatis. Ad has probationes, quas breviter attingit Doctor, reducitur integra probatio hujus veritatis, quam fuse prosequuntur Doctores Catholici, qui in hac materia versantur, ad quos remitto lectorem. Interim sequendo ordinem Doctoris, probatur veritas :
Primo ex veritate fidei, quam supponit . ejus ratio, et supra tractavimus de necessitate satisfactionis debitae peccatis remissis per poenitentiam hominis Christiani pro poena temporali, in quam commutatur aeterna, quae alioquin remanet in altera vita solvenda in purgatorio. Haec satis patent ex iis, quae dicta sunt de satisfactione dist. 15. quaest, 1. quibus suppositis argumentatur Doctor, nullus cum debito poenae beatificabitur, alias poenae essent solvendae simul cum gloria, vel post gloriam ; sed neutrum horum consistit cum gloria, ergo debitum poenae, seu ipsa poena debita ante gloriam solvenda est, sed aliquando contingit poenam non solvi in hac vita, ut patet in eo, qui poenituit de peccato in extremis, cui non superfuit tempus satisfaciendi pro poena. Patet in aliis, qui obnoxii multis venialibus mortui sunt sine poenitentia de ipsis. Patet etiam in iis, quibus non fuit injuncta poenitentia secundum qualitatem culpae, sed juxta facultatem, et alia rationabili ex causa mitius actum est in foro poenitentiae, neque ipsi deinde satisfecerunt voluntarie per opera assumpta, aut quibus Deus non inflixit poenas congruas in hac vita. His omnibus manet debita poena solvenda ; ergo, etc.
Primum antecedens cum sua probatione patet, nempe poenam aut debitum poenae non compati cum gloria, aut post gloriam solvendam. In primis debitum poenae manet ordinandum infallibiliter per ipsam poenam, vel aequivalens in divina acceptatione ; et hoc ex divina justitia et lege ordinaria, quae statuit sic vindicare peccatum, ut non maneret impunitum, ideoque statuit necessitatem satisfactionis in hac vita, ei qui vult redimere poenam vel certe ipsam poenam in altera vita in carcere purgatorii, ex quo non emittitur debitor, donec solverit ultimum quadrantem, vel alii pro eo satisfecerint ; sed neque poena, neque debitum ejus potest compati cum gloria simul, neque post gloriam solvenda, ut patet ex sacris litteris, non cum gloria, quia excludit omnem miseriam et indigentiam. Isaiae 64. A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit absque te, quae praeparasti diligentibus te, etc. 1. ad. Cor. 2. Sed sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum; nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum,Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei, etc. Sap. 4. et 5. ubi pulchre per antithesim exponitur miseria damnatorum, et status beatorum ac gloria Matth. 13. tunc justi fulgebunt sicut Sol inregno Patris eorum. Apocalyps. 1. Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos Sol, neque ullus aestus, etc. In quae loca Patres et omnes expositores docent veritatem praemissam,perinde probatur non fore, ut gloria illa terminetur, quia est vita aeterna. Isaiae 65. Gaudebitis et exultabitis, usque in sempiternum, etc. Patet etiam ex aliis locis, Scripturis et symbolis fidei, et Patribus, quod infra suo loco magis tractabitur ; ex quibus patet efficacia hujus rationis, quam praemittit Doctor, ut reducitur ad sua principia, quae supponit certa.
Secunda probatio est ex auctoritatibus, quas citat Magister in littera, quibus addi potest et traditio et auctoritas Patrum. Traditio autem patet ex consuetudine Ecclesiae orantis pro defunctis, quae ex omnibus Liturgiis. Patet Romana: Memento Domine famulorum, famularumque tuarum, qui nos praecesserunt, etc. Ipsis Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, et pacis indulgeas, deprecamur, etc. Sic etiam Liturgia Jacobi, Matthaei, Marci, Barnabae, et Ambrosii, et caeterae, quae habentur apud Pamelium. Haec oratio superflua esset, nisi ea indigerent animae defunctorum, et eis esset proficua. Sed in tantum est proficua, inquantum remittatur eis poena in qua sunt, quod supponit traditio Ecclesiae ab initio, et per omnia saecula continuata.
Patet etiam ex Patribus Clemente Romano epistola 1. ubi haec oratio a Beato Petro commendata fuit lib. 8. Constitutionum Apostolicarum. cap. 41. Oremus pro fratribus nostri, qui in Christo requieverunt, ut Deus summae erga homines charitatis, qui animum defuncti suscepit, remittat ei omne peccatum voluntarium, et non voluntarium, et propitius ac benevolus ei factus collocet eum in regionem piorum, qui relaxati sunt, etc. cap. 42. praecepit memoriam defuncti peragi debere die 3. 9. 40. Quod et Novella Justiniani Imperatoris de monachis et Ascetis supponit retentum ; et consuetudo Ecclesiae Orientalis et Occidentalis, et post annum. Dionysius Ecclesiast. Hierarchiae cap. 1.
Origenes homil. in 14. Leviticum et hom. 12. in Jeremiam, ubi eleganter hanc veritatem explicat. cui non praejudicat error alias particularis ejus de salute damnatorum, quia veritati professae, et declaratae non obstat, si ex privato errore extendatur ad ea quae non comprehendit. Recte autem Origenes ex Apostolo declaravit litteraliter peccatores purgari in altera vita. Quod autem comprehendat damnatos, fuit error ejus particularis, cui male applicat veritatem ex Scriptura et traditione totius Ecclesiae receptam, quam ipse profitetur lib. 8. in epistolam ad Romanos, cap. 11. Idem docet Basilius incap. 6. Isaiae: Et in manu habebat carbonem, etc. Revera, inquit, quoniam ritus ille, quo apud Judaeos Deus colebatur, subserviebat exemplari, et umbrae caelestium, caeleste quoddam insinuare intelligendum est altare illud, nempe locum lustrandis animabus accommodatum, a quo ignis ille purificalivus per eas virtutes eximia sanctitate proditus elicitur, etc. et ad cap. 9. Idem habet in illa verba : Et erit populus ab igne adustus, etc.
Gregorius Nyssenus orat. quod non sit dolendum ob eorum obitum, qui in fide discesserunt, ubi loquens de dormientibus in fide : Vel in praesenti, inquit, vita precibus, sapierticeque studio purgatus, vel post obitum per purgatorii ignis fornacem expiatus ad pristinam vellet redire felicitatem, etc.
Item inlibro de anima resurrectione : Plane necesse est, ut dum vitiositas purgatorio igne absumitur, anima quoque, quae cum vitiositate unita est, inigne sit, donec id quod inspersum est, adulterinum, materiale et fucatum atque corruptum, totum aboleatur igne consumptum, etc.
Tertullianus de anima cap. 35. de monogamia cap. 10. Cyprianus epistola 52. ad Antonianum. Lactantius lib. 1. Instit. cap. 21. Sed justos, cum judicaverit Dominus, etiam igne examinabit; tum quorum peccata, vel pondere, vel numero praevaluerunt, igne perstringentur, atque comburentur, quos autem plena justitia et maturitas virtutis incoxeril, ignem illum non sentient, etc.
Hilarius in Psalm. 59. Est olla secundum Jeremiam urens peccata, atque tollens, etc. et multi secundum Apostolum tanquam per ignem erunt salvi, cum defaecatio, et perustis vitiis, et argentum ignitum probabiles judicentur, etc.
Hioronymus ad cap. 66. Isaiae et ad cap. 7. Michaeae: Post cruciatus atque tormenta educta de tenebris exterioribus anima, reddito novissimo quadrante dicet : Videbo justitiam ejus; et loquar : justificata sunt judicia tua, Deus.
Ruffinus Psalm. 37. Per ignem intelligi potest examinatio ignis purgatorii, in quo corripientur, qui modo super fundamentum Christum infructuosa aedificant, detrimentum quidem patientur, sed salvi erunt, sic tamen quasi per ignem, gravior autem erit ille, quam quidquid potest homo in hac vita tolerare, etc.
Augustinus locis citatis in littera, et lib. 2. de Gen. contra Manichaeos cap. 20. super illud : Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, etc. Si quis forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis, vel poenam aeternam, etc. et in Psalm. 37. In hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam igne emendatorio non sit opus, propter illos, qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare ? nisi quia aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, si aedificarent autem aurum et argentum, et lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent, non solum de illo aeterno, qui in aeternum cruciaturus est impios; sed etiam de illo, qui emendabit eos, qui per
ignem salvi erunt, dicitur enim : Ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem ; et quia dicitur salvus erit, contemnitur ille ignis ita plane, quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita, etc.
Item de Civitate Dei, cap. 13. et 16. idem expresse docet.
Sixtus III. de malis Doctoribus, et operibus fidei: Ego duo tantum loca in Scripturis inveni, Regni et Gehennae, id est, vitae et mortis purgatorium, tamen locum semper excipio, in quo ad tempus piorum animae corporibus solutae expiantur.
Eucherius Lugdunensis hom. 3. in Epiphaniam pulchre ignes purgatorii describit. Sedulius ad cap. 3. primae ad Corinth. Gaesarius Arelatensis in verba Apostoli: Si cujus opus, etc.
Gregorius Magnus in Psal. 3 paenilentialem lib. 4. dialog. cap. 39, et reliqui posteriores Patres.
Tertia probatio est ex Scriptura, duo loca adducit Doctor: Primus est Matthaei 12. quem de remissione alicujus peccati, nempe venialis post hanc vitam explicant plures Patres, quos sequitur Magister in hac distinctione; ita Augustinus lib. 6. contra Julianum cap. 15. et lib. 21. de civitat. cap. 14. quem plures alii sequuntur.
Sed praecipuus locus est ille Apostoli primae ad Corinth. 3. ut recte adnotavit Doctor. Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est ipse Christus Jesus. Si quis autem superaedificat, super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, faenum, et stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit ;dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus arserit, detrimentum
patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, etc.
Hic locus varias interpretationes patitur, quae in aliquo confundunt ejus sensum litteralem.
Advertendum est metaphoram sumi a conflagratione domus, in qua per ignem non destruuntur aurum, argentum, marmora porphyretica, et alia quorum usus est in aedificiis ; et hi intelliguntur lapides pretiosi, lignum tamen, foenum, stipula igne consumuntur: et significatur domus spitualis aedificata super Christo,quod est fundamentum salutis nostrae, cui superaedificat fides alia opera; quaedam perfecta, ut charitatis et aliarum vitutum ; quaedam mixta, nempe quibus annexa est imperfectio venialis. Ignis intelligitur divinum judicium in discernendis operibus, eisque retribuendis per examen ignis in quo exercetur justitia quantum ad peccata et poenas debitas.
Aliquid Patres per accommodationem hoc loco comprehendunt etiam ignem inferni, quo puniuntur peccata mortalia. Ita videtur alludere ad hunc locum Hieronymus in cap, primum Jeremiae, et in caput primum Nahum, ubi intelligit opera haereticorum, et in Zachariae primum, Chrysostomus homilia 9. in priorem ad Corinth. Theophylactus in Apostolum, Nazianenus orat. 39. in fine, ubi intelligit ignem aeternum, quo puniuntur haeretici ; quam expositionem sequitur Turrian. contra Magdeburgenses lib. 4. cap. 13. et Graeci in Concilio Ferrariensi, Clemens Alexandrinus lib. 5. stromatum.
Utrum haec interpretatio ita tenenda est, ut nullo modo excludatur praecipuus scopus Apostoli, licet verba ejus accommodentur igni infernali, quasi a minori ad majus, nam si peccata levia examinat divina justitia per districtum ignis judicium et poenam, a fortiori etiam peccata mortalia reservantur igni, et si doctrina frivola, vana et curiosa fidelium Doctorum, et praedicatorum Evangelii, quos admonet etiam Paulus (ut docet Ambrosius, Anselmus, D. Thomas in hunc locum, quia tum Corinthii nullus erat haereticae doctrinae praedicator, ut patet), recte etiam sequitur eos reservari igni, qui doctrinam perversam, et contra fidem seminant ; inde ergo illi Patres accommodant hunc locum Pauli, quasi probatione a minori ad majus, ad districtum judicium ignis, quamvis alterius rationis ab igne, quem intendit, et ex quo salvus evadit is de cujus examine hic tractat Apostolus. Ideoque illa interpretatio quam adhibent illorum verborum : Sic salvus erit quasi per ignem, etc. quasi intelligatur manere substantia animae, et non consumi, impropria est, licet verum sit animam non perire, quia salvum esse non denotat aliam salutem in Scriptura, quam vitae spiritualis, quam Christus dedit ; deinde, salvum esse per ignem, denotat liberationem ex igne, et per ignem colari scoriam. Unde per ignem recte di citur salus tanquam per causam, quia per ignem seu poenam est retributio divinae justitiae, qua ordinatur peccatum leve, et poenae debitum, quae impediunt justum a vita sempiterna, et tollitur debitum retardans. Accedit quod salus haec debet statui in fundamento Christo, in quo esti nobis salus, et cui innititur vita nostra ; haec autem salus est tantum vitae spiritualis, et non naturalis, quae ex Deo creatore est, et ex propagantibus naturam, non vero a Christo. Agit ergo Paulus hic de salvatione aeterna, quae fundatur in Christo, non autem de naturali, seu permanentia naturae, quam habent etiam daemones, et haberent homines damnati ex vi divinae providentiae et legis, quamvis Christus in carnem non veniret. Et agit de salute, quam habet per ipsam conflagrationem ignis, tanquam per satisfactionem debitam divinae justitiae; nam ad effectum vindicationis denotatur ignis tanquam instrumentum divinae justitiae, qua purgat peccatores dispendium patientes operis maculosi.
Ex his intelligitur quid denotant verba illa, ligna, faenum, stipula. Expositio prior intendit intelligi peccata mortalia ; sed haec expositio neque vera est, neque secundum intentum Pauli, quia Paulus loquitur de operibus, quae superaedificantur fundamento Christo ; haec autem nequeunt intelligi peccata mortalia, quae superaedificantur primo homini et diabolo, qui est caput damnatorum ; neque illa opera, ex fide et lege Christi sunt, quia destruunt aedificium.
Dices, etiam peccata venialia nequeunt in Christo aedificari.
Contra, licet non aedificentur in Christo, tamen adhaerent ei,qui manet fundatus in Christo per gratiam et fidem, et non solvunt compagem aedificii, neque Subruunt aedificationem, quia non tollunt gratiam et fidem, quibus non repugnant, licet maculent fidelem. Deinde, peccatum mortale non dicitur faenum, lignum, aut stipula, quia peccata mortalia comparantur aeri et plumbo, ut recte Augustinus Enchiridii, c. 68. Anselmus, D. Thomas in Apostolum; et confirmari potest ex verbis sequentibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus ; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, etc. Si ergo II, ad quos loquebatur Paulus, erant templum Dei, et aedificatum in Christo, et templum in quo Spiritus habitabat, scilicet per gratiam et fidem, sequitur quod opera illa, quae intelligit per ligna, foenum, stipulam, non violabant templum Dei : Si quis autem
templum Dei, violaverit, disperdet illum Deus, etc, Quod intelligendum est de violatione per peccatum mortale, et doctrinam erroneam et perniciosam. Priora opera, quae designantur per faenum, lignum, stipulam, fuerunt in Corinthiis et Doctoribus eorum, non tamen illa interpretatur Apostolus violare templum Dei ; unde subdit: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, etc.
Per ligna ergo, faenum, stipulam intelligitur differentia in latitudine peccatorum levium, ut unum aliud excedit. Unde Origenes homil. 14. in Leviticum : Possumus adhuc addere etiam illud, quod natura peccati similis est materiae, quae igni consumitur, quam aedificari Paulus Apostolus a peccatoribus dicit, qui supra fundamentum Christi aedificant ligna, foenum, stipulam, in quo manifeste ostenditur esse quaedam peccata ita levia, ut stipulae comparentur, cui utique ignis illatus diu non potest immorari. Alia vero faeno esse similia, quae ipsa non difficulter ignis absumat, verum aliquanto tardius, quam in stipulis immoretur. Alia vero esse, quae lignis conferantur, in quibus pro qualitate criminum diulinum, et grande pabulum ignis inveniat, etc. Eodem modo Gregorius Nyssenus lib. de anima, et resurrectione exponit. Caesarius supra citatus : Non capitalia, inquit, sed minuta peccata purgantur, etc. Augustinus serm. 41. de Sanctis.
Posset et commode per ligna poena temporalis purgatorii debita peccatis mortalibus remissis intelligi, quae gravior esse debet, et secundum mensuram delicti, quam poena debita veniali.
Aliqui intelligunt Paulum loqui de Praedicatoribus Evangelii, de quibus ibi ad litteram videtur loqui, ut patet ex verbis antecedentibus, et etiam consequentibus.
Respondetur utrumque intelligi, et aedificationem per doctrinam, et per operationem, quia sequentia de templo Dei referuntur ad operationem cujusque, verba antecedentia ad doctrinam ; et sic Patres etiam utramque aedificationem comprehendunt, nunc generaliter Apostolum exponentes quoad levia peccata operationis, nunc specialiter, quoad peccata doctrinae et praedicationis, et verba ipsa Pauli, et scopus utramque interpretationem admittunt. Sub die Domini, intelligit Apostolus judicium etiam particulare, sicut et sub igne illum purgatorii et conflagrationis.
Advertendum aliquos Patres nonnunquam extendere etiam hunc locum Apostoli ad ignem tribulationis et probationis, seu castigationis in hac vita, ut Augustinus de fide et operibus, c. 1. et lib. 21. de Civitate cap. 26. de fide et Symbolo, cap. 16. Gregorius lib. 4. dialog. cap. 39. Sed haec applicatio seu interpretatio est figurata ex similitudine effectus, quia etiam tribulatio in hac vita probat justos, et purgat etiam peccata, si patienter feratur, ut patet ex Tridentino sess. 14. cap. 9. Ita ergo intelligendi sunt Patres, ut hujus loci sensus litteralis sit de igne purgatorii, ut praedicti etiam Patres explicant locis citatis,cum reliquis, quos supra praemisimus in 2. probatione, quos sequuntur posteriores, ut Julianus, Toletan. l. 2. prognost. c. 19. et c. 22. Beda in Proverb. Salomonis, lib. 2. cap. 11. in Psalm. 37. in cap. 2. Alcuinus de Trinit. lib. 3. eop. 31. in Psalm. 1. de divinis officiis, cap. 39. Ambrosius Ansbertus in Apocalyps. lib. 9. cap. 20. Haymo in cap. 28. Isaiae, lib. 2. et in Apostolum loco citato, Petrus Damianus serm. de sancto Andrea, et serm. de sancto Nicolao Episcopo, S. Anselmus Cantuariensis in Elucidario, Ivo Carnotensis epist. 198. Hildebertus Cenomaniensis lib. de mysteriis Missae, Rupertus lib. 3. in Gen. cap. 32. S. Bernardus serm. de obiit Humberti, Richardus de sancto Victore tractat. de judiciaria, et in locum praefatum Apostoli. Hugo Victorinus de Sacramenti, lib. 2. p. 16. cap. 4. admittit cruciatus purgatorii, licet de loco determinato dubitet, Stephanus Eduensis de Sacramento Altaris, c. 18. Petrus Cluniacensis epistola ad Arelatensem Episcopum, contra Petrobusianos, Magister cum omnibus Scholasticis in hac dist. 21.
Tandem Florentinum in decreto unionis, Trident. sess. 6. can. 30. sess. 14. sess. 22. cap. 2. et sess. 25. Cum Catholica, inquit, Ecclesia Spiritu sancto edocta ex sacris litteris, et antiqua Patrum traditione, in sacris Conciliis, et novissime in hac OEcumenica Synodo docuerit purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptissima altaris sacrificio juvari, praecipit Episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam a sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam a Christi fidelibus credi, teneri, doceri, et ubique publicari diligenter studeant, etc. Mox subjungens suffragia fieri pro defunctis, quod et praecepit Nicenum I. can. 65. Arabico, Carthaginense III. cap. 39. Carthaginense IV. cap. 79. Vasense I. eap. 2. Tolet. XI. cap. 12. Cabilonens. cap. 19. Triburie.nse cap. 13. Florentinum in decreto unionis, et omnes universim Patres tam Latini quam Graeci.
Haec ad veritatem fidei stabiliendam sufficiant ; alia vero que de loco, situ, et ignis poena disseruntur, recte tractantur a Theologis modernis, quos consulat Lector.
Ea quae objiciunt haeretici ex Scripturae locis, in quibus post banc vitam describuntur duo termini ultimi status justorum et damnatorum, nihil habent difficultatis. Responsiones autem eorum ad argumenta proposita blasphemia scatent, non auctoritate, aut ratione, aut traditione, quibus proinde supersedeo.