CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad tertiam conditionem relationis realis, scilicet resultare absque comparatione intellectus, probat eam hic inveniri, quia Pater communicando essentiam, communicat eamdem magnitudinem, et sic sine ulla comparatione intellectus, sequitur aequalitas. Idem probat consequenter de similitudine et identitate, quia respectu utriusque in Deo reperiuntur tres illae conditiones requisitae ad relationem realem. Movet duo dubia, et ea solvit, et post ad argumenta
Quantum (g) ad tertiam conditionem videtur, quod ista relatio consequatur personas ex natura rei sine omni comparatione per aliquam potentiam extrinsecam comparantem, quia enim Pater generando communicat Filio perfecte suam essentiam, ideo communicat sibi eamdem magnitudinem infinitam, sicut dicit Augustinus contra Maximinum lih. 3. cap. 18. 19. et 20. Si dicas, inquit, eo ipso Pater major est Filio, quia Pater genuit, cito respondeo, imo ideo Pater non est major Filio, quia aequalem genuit. Non videtur igitur esse aliqua ratio quare aequalitas Patris ad Filium non debeat poni relatio realis.
Consimiliter potest dici de similitudine, sicut in creaturis est duplex similitudo, scilicet essentialis secundum differentiam specificam, et accidentalis secundum aliquam qualitatem accidentalem. Licet prima negetur in proposito, quia Deus non habet aliquam differentiam specificam, tamen quia si illud quod est differentia specifica in creatura esset tota essentia individui, nihil minus esset forma respectu individui ; ideo nihil minus esset respectus similitudinis tunc, quam modo, ideo videtur ibi proprie posse concedi similitudo secundum essentiam, non inquantum quid, sed inquantum est actus et quasi forma qua personae sunt Deus ; et etiam similitudo secundum attributa omnia, quae sunt quasi proprietates hujus naturae, sicut dicit Damascenus cap. 5. Non naturam, sed quae circa naturam sunt, dicunt: et tunc sicut ex natura rei est fundamentum aequalitatis, et distinctio realis extremorum, et ista relatio est ibi sine opere intellectus, ita est de similitudine.
De identitate etiam dici potest, quod ipsa dupliciter accipitur in divinis. Uno modo ejusdem personae ad se, sicut Pater est idem sibi. Alio modo unius personae ad aliam, sicut Pater est idem Filio, et e converso. De prima identitate alias. De secunda potest dici sicut de aliis quod est realis, quia ibi est vera unitas ex natura rei, et sufficiens distinctio extremorum, nec videtur necessaria comparatio intellectus ad esse hujus identitatis. Et si identitas ejusdem suppositi ad se in creaturis sit relatio rationis tantum, quantum ad fundamentum, tamen nunquam est vera et perfecta identitas, nisi in Deo tantum. Nam Socratis ad se non est perfecta identitas, quia rationis tantum, et ita omnis talis est ens secundum quid, nec Socratis ad Platonem est perfecta identitas, quia non fundatur in perfecta unitate. Hic autem Patris ad Filium identitas est perfecta quantum ad fundamentum, quia Patris ad Filium est perfecta unitas, et perfecta realis identitas, quia realis distinctio est et sufficiens extremorum.
Sed de aequalitate sunt duo dubia. Primo enim videtur, quod non est relatio distincta ab identitate et similitudine, quia sicut dictum est alias, infinitas non est speciale attributum, sed dicit modum intrinsecum cuilibet attributo ; et pari ratione magnum, quod quasi dicit indistincte, quod infinitum dicit distincte ; ergo magnitudo essentiae non distinguitur ab essentia, nec etiam illa distinctione quae est inter attributa, et per consequens aequalitas secundum illam magnitudinem non distinguitur ab identitate, quae est secundum essentiam. Similiter magnitudo sapientiae, non distinguitur a sapientia, illa distinctione quae est inter attributa ; ergo aequalitas secundum magnitudinem sapientiae non distinguitur a similitudine secundum sapientiam. Omnis autem magnitudo est vel essentiae secundum quam proprie est identitas, vel attributi secundum quam alicujus est similitudo ; ergo nulla videtur proprie aequalitas esse in divinis distincta ab identitate et similitudine.
Praeterea, si etiam quodlibet attributum habet suam magnitudinem propriam, supra quam videtur fundari aequalitas, igitur tot erunt aequalitates personarum quot sunt attributa.
Ad primum (h) potest concedi, . quod sicut in creaturis potest esse similitudo sine aequalitate, sicut remissum album est simile intenso albo licet non perfecte, non autem e converso potest esse sine similitudine aequalitas, et hoc in forma illa iu qua aliqua nata sunt assimilari ; ideo comparando aliqua in forma, secundum quam nata est esse similitudo, aequalitas videtur quasi determinare similitudinem et fundamentum similitudinis ; ita potest concedi hoc quod aequalitas non ita distinguitur ab identitate et similitudine, sicut illa inter se; sed quod ipsa dicat proprium modum fundamenti utriusque illarum duarum relationum, et quasi etiam modum proprium utriusque relationis, scilicet quod tam identitas quam similitudo sit perfecta ; quia si per impossibile Pater haberet Deitatem majorem et Filius minorem, esset aliqua identitas ; sed quia fundamentum identitatis non haberet eamdem magnitudinem, non esset identitas perfecta, quia nec cum aequalitate. Similiter si per impossibile, Pater haberet majorem scientiam et Filius minorem, essent aliquo modo similes, sed quia deficeret modus ille fundamenti, scilicet magnitudo perfecta, ideo non esset similitudo perfecta. Nunc autem magnitudo, quae est quasi modus fundamenti identitatis et similitudinis, fundat aequalitatem, quae est quasi modus similitudinis et identitatis, quia dicit utramque illarum ut perfectam.
Ad secundum, potest concedi (h), quod quot sunt perfectiones in Deo simpliciter, tot sunt etiam magnitudines et tot aequalitates sicut tamen illae omnes sunt simpliciter una res, ita et aequalitates secundum eas sunt simpliciter una res. Ex hoc patet quomodo Magister bene assignat dist. 19. aequalitatem perfectam in tribus secundum Augustinum de
Fide ad Petrum, cap. I . scilicet magnitudine, potestate et aeternitate. Per magnitudinem quidem intelligitur fundamentum omnis aequalitatis ad intra, secundum quamcumque perfectionem simpliciter in omnibus attributis, accipiendo magnitudinem non pro aliquo attributo distincto, sed ut est commune magnitudini cujuslibet attributi. Et per potestatem notantur personae esse aequales ad objecta extra, et hoc sequitur ad primum, quia aequalitatem valoris in forma in se, sequitur aequalitas vigoris ratione activi ad extra. Et per aeternitatem notatur aequalitas esse in eis quasi secundum durationem. Aequalitas autem secundum quantitatem discretam non quaeritur ibi ; quantitatibus autem continuis in creaturis, quae sunt quantitas permanens et successiva, correspondet ibi magnitudo et aeternitas ; potestas autem sive potentia non est tertia quantitas, sed respectus magnitudinis ad extra, ut praedictum est statim.
Ad primum argumentum dico (j), quod album et album dicuntur similia secundum albedinem, et hoc prout ly secundum notat suum determinabile esse fundamentum proximum relationis similitudinis ; dicuntur etiam similitudine esse similia formaliter. Ita dico quod Pater et Filius sunt aequales secundum essentiam, ut ly secundum notat fundamentum proprium aequalitatis, quia istae relationes communes fundantur super aliquid, quod est commune ut est commune ; nihil autem commune unum est in personis, nisi essentia vel essentiale.
Et si objicias.(k), tunc posset dici
Pater secundum essentiam, quia essentia est fundamentum paternitatis, quod tamen non conceditur. Istud argumentum licet alias fecerim ad probandum, quod relatio originis non sit actus essentiae, tamen tenendo communem viam, potest assignari ratio quare secundum essentiam dicitur Pater aequalis Filio, et non Pater Filii. Quia licet essentia sit fundamentum utriusque non distinctum in tribus, nec per istam nec per illam, est tamen fundamentum proximum relationis communis inquantum unum in tribus, non autem inquantum sic unum est fundamentum relationis originis, licet in se sit una. Cum autem dico, secundum essentiam sunt aequales, ibi essentia ut essenlia non accipitur nisi prout est una formaliter in tribus ; ideo dicitur Pater aequalis esse secundum essentiam, propter hoc quod essentia ut una, est proximum fundamentum istius relationis. Non autem dicitur secundum Deitatem esse Pater, quia Deitas ut una, non est ratio fundamenti hujus, ita quod unitas sit ratio fundandi, sicut notaretur, si diceretur secundum Deitatem est Pater.
Contra istam solutionem arguitur multipliciter. Primo, quia pari ratione videretur in Deo unica aequalitas ; tum quia aeque adaequatur utraque relatio suo fundamento ; tum quia quodlibet in Deo unius rationis est unicum, alioquin non erit Deus summe unum, sed alio ens secundum quidditatem, et alio hoc ens, et ita potentialitas et compositio ; tum quia eodem modo videtur sequi infinitas in omnibus, quia non esset dare per quid plurificabile determinetur ad certam pluralitatem : tum quia habens
causam unius rationis et unicam rationem receptivam, est unicum, quia nec distinguitur ab agente nec a materia. 8. Metaph. similitudo est hujus. Item, non tantum sequitur quod sint sex aequalitates in tribus personis, imo quaelibet persona est aequalis duabus, et e converso, et non eadem aequalitate, qua tini tantum, quia non idem extremum, imo quaelibet est aequalis tribus, quia 8. Trin. cap. I . Nou majus aliquid sunt tres quam una, nec minus ; patet igitur aequale; et istud ultimum videtur satis ostendere, quod non est realis, quia est ejusdem ad se, dummodo non ad se praecise, sed cum aliis ;nunquam realis est ad se, sed inquantum habet quod connumeretur aliis. Quare autem non est ad se praecise ? Potest dici, quod non significat relationem, sed tantum significat unitatem quantitatis, connotat tamen distinctionem suppositorum, et ideo non est ad alterum. Ulterius, haec aequalitas est aequalis illi aequalitati, et sic in infinitum, haec etiam est similis illi, et eadem illi specie, et sic iterum in infinitum.
Ad ista, ad primum dicitur quod nulla relatio ibi adaequat fundamentum, quia essentia est immediatum fundamentum omnium. Cum enim relatio non fundet relationem, et non est ibi nisi essentia et relatio, sequitur, igitur, etc. Dicitur ad hoc, quod distincta attributa sunt fundamenta proxima relationum originis, sicut memoria generationis activae, et notitia actualis generationis passivae, isti fundamento proximo correspondet essentialiter una relatio originis.
Aliter dicitur ad primum, quod in creaturis relationes disquiparantiae requirunt distincta fundamenta, quia illae differunt specie, relationes communes non ; ideo illa disquiparantiae sic adaequat,quod non est idem fundamentum oppositae relationis, non sic autem in communibus.
Ad propositum patet ex dicta responsione, quare est unica paternitas tantum, quia fundamentum ejus proximum non est oppositae relationis, quae quasi differunt specie. Tamen quaeritur, quando haec paternitas adaequat, et haec aequalitas non adaequat suum fundamentum ?
Respondeo, nulla relatio communis unica potest adaequare, quia oportet ejus oppositum idem fundamentum habere. Alia v erodisquiparantiae bene potest, ut dictum est. Iterum quaeritur an necessario adaequat haec paternitas ? Respondeo, probatur quod sic, per quod A distinguitur, vel est aliud A. Si per aliud alterius rationis in eis, vel causalitate, habetur propositum. Si non, sed tantum per alia ejusdem rationis, quaere iterum per quid illa distinguuntur, et sic in infinitum. Quidquid tamen sit de ista probatione generali, est specialis probatio quare in Deo alias esset infinitas, quia nihil ibi determinatur ad certam multitudinem per aliquam causam priorem, igitur tantum per aliqua alterius rationis, quia quidquid unius rationis se habet ad plura, non determinatur ad talia ex se, quaere hoc supra dist. 2. quaest. 7. in solutione extra. Nihil unius rationis plurificatur, nisi quia praeintelliguntur alia alterius rationis, quae necessario requiruntur ad ejus purificationem, ideo paternitas non potest plurificari, quia non praeexigit talia alterius rationis, quae sunt quasi causa plurificationis ejus ; aequalitas vero potest, quia praeexigit relationes constituentes personas, ex quarum personarum distinctione distinguuntur aequalitates. Per istud patet ad tertium, quare est ista pluralitas aequalitatum, sed non paternitatum, sic erit.
Ad secundum, concedo quod quodlibet in Deo unius rationis et commune realiter in re non tantum in conceptu est unicum. Ad probationem dico, quod in conceptu non est aequalitas haec et haec, sed quaelibet in re est eadem aequalitas, et hoc sic patet dist. 8. de conceptu communi Deo et creaturae sine re communi, ut dictum est etiam dist. 29. de principio et de relationibus pluribus constitutivis habentibus conceptum communem.
Ad quartum, illa propositio potest concedi vera, quando una forma receptibilis est tantum in uno recipiente, et est forma absoluta, in relationibus autem plures sunt in eodem, et necessario plures in extremis oppositis. Ad aliud conceditur, sex esse aequalitates alias inter quamlibet personam et duas alias. Sed inter unam et tres, vel etiam duas conceditur, quasi partis numeralis ad quasi totum numerale, et tunc negatur quod nunquam sit realis, aut negatur esse realis, ut eadem persona est in utroque extremo, non enim sequitur, non est majus nec minus, igitur aequale, quia prima non est vera de Patre respectu Patris. Ad ultimum de infinitate aequalitatum, respondetur lib. 2. dist. 1, q.4. et 5. quae relationes referuntur aliis, quae etiam seipsis.
Ad secundum argumentum dico, quod major propositio est falsa. Imo ubi forma distinguitur in materia et cum materia, materia non est ratio principalis hujus distinctionis, quia in quacumque distinctione illud est ratio principalis distinguendi hoc, quod est ratio principalis essendi in illo esse, de hoc alias in quaestione de individuatione.
Ad tertium conceditur, quod in Patre sit alia aequalitas ad Filium, et alia ad Spiritum sanctum, sicut si Pater genuisset Spiritum sanctum, esset in eo alia paternitas ad Filium, et alia ad Spiritum sanctum. De isto dicto generaliter erit sermo in tertio libro : utrum in uno relato ad plures sint plures relationes.
(1) Ad quartum videtur difficile argumentum illis, qui ponunt personas esse relativas, sicut fuit argutum contra eos dist. 26. pro opinione tertia ; tamen tenendo communem viam, oportet dicere quod prius pullulant in essentia relationes originis quam communes. Et istae primo pullulantes distinguunt et constituunt personas, non autem illae communes, qui sunt quasi adventitiae personis, sicut ponitur quod spiratio activa nullam personam constituit, quia intelligitur quasi advenire Patri et Filio, jam constitutis in esse personali. Prima enim ibi pullulantia, quae possunt personaliter distinguere, distinguunt personaliter et constituunt.