IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Alensis peccato veniali per se deberi poenam aeternam, per accidens temporalem. Sententia D. Thom. 1. 2. q. 87. art. 5. et 3. p. q. 87. art. ult. D. Bonav. 2. d. 42. art. 2. q. 2. et communis, est e contra. Doctor impugnat utramque ; et primam triplici ratione. Prima, quia simul starent debitum poenae aeternae et gloriae. Secunda, corresponderet veniali poena damnationis. Tertia, mortale non excederet improportionabiliter veniale. Secundam rejicit, quia Deus punit citra condignum, ut docent August. 21. Civit. 24. Cassian. Ps. 51. Magist. 4. d. 46. ubi D. Thom. quaest. 2. art. 2. et communis, et si condigne puniret, injustum esset veniale punire poena aeterna.
Sed (b) aliud non est ita certum, scilicet de peccato hic non dimisso, an poenitentia debita pro ipso possit solvi in futuro, et sic remitti: et secundo, an tale peccatum hic non dimissum possit ibi dimitti ? De primo istorum tanquam de certo tenetur, quod non de peccato mortali, quia pro ipso non dimisso poena debita est poena damnationis, quae non remittetur. De (c) peccato autem veniali oportet videre quae poena sibi respondeat secundum Dei justitiam: et dicitur quod sibi per se respondet poena aeterna, per accidens autem temporalis. Primum probatur, quia si quis damnetur pro mortali et cum veniali, pro illo veniali semper punietur, alioquin in inferno posset esse redemptio alicujus peccati: sed non punietur a Deo pro illo aeternaliter, nisi juste sibi poena aeterna deberetur. Secundum probatur, quia peccatum veniale stat cum charitate, per quam homo ordinatur ad regnum, et per consequens ratione illius peccato veniali debetur poena temporalis.
Contra primum arguitur, primo sic: quia non stat cum charitate debitum poenae aeternae ; sed cum charitate stat veniale, non tantum non deletum post actum, sed etiam actualiter commissum, patet secundum omnes: ergo, etc. Probatio majoris, quia per charitatem est aliquis dignus vita aeterna; sed si cum hoc stat debitum ad aeternam poenam, igitur simul est aliquis dignus vita aeterna et poena ceterna; sed hoc est impossibile, quia nullus potest esse debitor poenae pro illo instanti, pro quo est ordinatus ad gloriam, quia tunc simul posset stare gloria et poena aliqua. Probatur etiam major aliter, quia post actum peccati mortalis nihil remanet de peccato, nisi debitum poenae, ut dictum est dist. 14. quaest. 1. igitur si debitum poenae aeternae posset stare cum gratia, peccatum mortale non remissum posset stare cum gratia, eo modo quo manet post actum, et tunc idem esset amicus et inimicus.
Item secundo, essentialis poena damnatorum non est poena sensus, sed damni: illa autem necessario concomitatur quamcumque poenam, quia nulla poena potest stare cum beatitudine: ergo debitum ad quamcumque poenam aeternam includit poenam damni aeternam, et per consequens poenam essentialem damnationis: sed illa non correspondet veniali.
Item peccatum veniale et mortale sunt improportionabilia in ratione malitiae vel offensae, quia infinita venialia si essent, non aequarentur uni mortali in ratione offensae, quia nec omnia illa averterent a fine ultimo, sicut unum mortale: ergo poena secundum justitiam correspondens mortali peccato, improportionabiliter et in infinitum excedit poenam debitam veniali, sed non improportionabiliter, et in infinitum excedit in intensione, quia quaelibet poena secundum intensionem finite excedit, vel exceditur ab alia; igitur hoc erit secundum extensionem: igitur non debetur veniali poena aeterna. Hanc conclusionem concedo.
Ad rationem (d)in oppositum dicitur uno modo, quod peccato veniali per accidens, quando conjungitur mortali, debetur poena. aeterna,non autem ratione sui. Sed hoc non intelligo, quia Deus semper punit citra condignum. Et esto, quod simpliciter secundum rigorem puniret usque ad condignum, omnino injustum esset poenam aeternam infligere pro illo,cui secundum se debetur poena temporalis: quantumcumque enim conjungatur alteri,hoc non facit istud in infinitum exire istud genus culpae ; ergo nec juste correspondet sibi poena in infinitum excedens.