CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(g) Quantum ad tertiam conditionem, infra : Sed de aequalitate, etc. Primo videtur quod aequalitas nullo modo distinguatur a similitudine et identitate in divinis. Et suppono quod essentia ut una, est fundamentum identitatis, et magnitudo ut una, est fundamentum aequalitatis in divinis ; similiter qualitas essentialis ut una, est fundamentum similitudinis, ut patet supra d. 29, q. 1. Secundo, suppono quod ipsa magnitudo sit perfecte eadem cum essentia divina, et similiter cum omnibus attributis ; cum ergo Pater dicatur idem Filio propter unitatem essentiae, etsi est perfecte idem, erit idem, quia habet eamdem simpliciter essentiam secundum omnem perfectionem ; ergo aequalitas Patris et Filii non videtur differre ab identitate. Nam ex quo dicuntur perfecte idem essentialiter, quia est eadem essentia perfectissime in utroque, et non potest esse perfectissime in utroque, nisi sit ibi cum omni perfectione, quia est impossibile quod detur essentia actu existens sine gradu intrinseco, ut patet supra d. 8. ergo secundum eamdem essentiam sic perfectam dicuntur aequales. Et sic aequalitas et identitas sunt idem in Deo, hoc idem dico de similitudine.
(b) Ad primum potest concedi. Hic nota singularem responsionem, quae stat in hoc : Ex quo enim aequalitas dicit proprium modum fundamenti similitudinis et identitatis, et etiam proprium modum utriusque relationis, sequitur quod sit alia a qualibet illarum. Et quod dicat proprium modum fundamenti, patet, nam si essentia esset in Patre ut infinita, haec eadem esset in Filio ut centum gradus, Pater esset idem Filio secundum essentiam, et tamen non esset aequalis secundum essentiam, quia perfectior esset in Patre, verumtamen non esset ibi perfectissima identitas. Si ergo esset essentia formaliter infinita in Patre et in Filio, tunc Pater secundum essentiam esset perfectissime idem Filio, quia esset sibi aequalis secundum omnem perfectionem essentiae ; et sic aequalitas dicit proprium modum fundamenti perfectissimae identitatis. Nam illud est perfectissime idem alicui secundum aliquam perfectionem,quod est sibi aequale secundum eamdem perfectionem. Hoc idem dico de similitudine, nam si Pater haberet sapientiam formaliter infinitam, et Filius eamdem, sed finitam, Pater secundum sapientiam esset similis Filio, non tamen aequalis secundum sapientiam, quia perfectior in Patre. Si ergo Pater et Filius haberent eamdem sapientiam secundum omnem perfectionem, tunc Pater esset similis perfectissime Filio secundum sapientiam, quia esset aequalis sibi secundum sapientiam. Et sic aequalis dicit proprium modum fundamenti similitudinis perfectissimae.
(h) Ad secundum potest concedi. Doctor dicit hic duo. Primum, quod in Patre possunt esse tot aequalitates formaliter distinctae quot magnitudines sunt, ibi formaliter distinctae. Et quia quodlibet attributum distinguitur formaliter et a se invicem, et quodlibet est formaliter infinitum, ut patet supra dist. 8. quaest, penult. ergo quodlibet habet propriam infinitatem, et sic propriam magnitudinem perfectionalem, et per consequens secundum omnes istas magnitudines potest esse aequalis Filio, et e contra. Secundum, quia essentia et omnia attributa et magnitudo omnium istorum sunt simpliciter una res realiter, ideo in Patre secundum omnia ista erit una aequalitas ad Filium realiter, licet sint plures distinctae formaliter, et hoc est quod dicit.
(j) Ad primum argumentum dico. Haec responsio clara est. Nam Pater secundum essentiam infinitam est aequalis Filio fundamentaliter, et secundum aequalitatem est aequalis Filio formaliter. Et similiter secundum sapientiam est similis Filio fundamentaliter, quia est fundamentum similitudinis, et secundum similitudinem est similis formaliter.
(k) Et si objicias, tunc posset dici Pater secundum essentiam. Quod tamen negatum est supra dist. 5. quaest 1. in responsione illius argumenti: Pater et Filius est essentia. Ultra responsionem hic datam a Doctore, posset dici quod aliud est dicere Patrem secundum essentiam, et Patrem esse idem secundum essentiam vel aequalem, quia licet paternitas fundetur in essentia, non tamen habet vim quodammodo denominandi illam, vel quod quasi formaliter sit in illa. Est enim sicut subsistens in natura in qua subsistit, ut patet supra dist. 5. q. 2. et 26. Identitas sive aequalitas non sunt in essentia sicut subsistens, sed magis formaliter denominative, licet non per informationem, ut patet supra dist. 5. quaest. 2. et dist. 26. Responsio tamen Doctoris clara est, quia essentia ut est fundamentum similitudinis, etc. accipitur sub illa ratione, qua est perfectissima una in tribus, ut patet supra dist. 19. quaest, 1. et sic potest dici, quod Pater secundum essentiam est similis Filio. Cum vero dicitur Pater secundum essentiam, de virtute sermonis non habetur quod essentia ut una sub ratione perfectissima unitatis sit in tribus, imo magis ex hoc quod dico, Pater qui producit distinctum realiter a se, ex virtute sermonis videtur quodammodo distincta, ut patet. Nam ut in Patre est, simpliciter consideratur ut est principium formale productivum, et ut in Filio ut terminus formalis generationis, licet tamen in re sit simpliciter indivisa in tribus. Si ergo diceretur Pater secundum essentiam, et similiter Filius secundum essentiam, ila quod Pater dicatur Pater Filii secundum essentiam, et Filius dicatur filius Patris secundum essentiam, sequeretur quod de virtute sermonis essentia sub ratione perfectissima unitatis esset fundamentum harum relationum.
(1) Ad quartum. Ex hac responsione videtur declinare Doctor ad hanc opinionem, quod personae sint constitutae per absoluta, quia dicit Aristoteles difficile est, etc.