IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Sed aliud est non ita certum, etc. Hic proponit alteram quaestionem de peccato, an possit dimitti in futuro. Primo asserit certum esse peccatum mortale non dimitti in futuro,quia poena ei debita est poenadamnationis. Haec veritas est fidei, quam Patres communiter et contra Origenem defendunt, et de ea infra agetur de poenis damnatorum, et patet ex variis locis Scripturae.
(c) De peccato autem veniali oportet videre, etc. Adducit sententiam Alensis quae asserit loco citato a Scholiasle, poenam per se debitam veniali esse aeternam, per accidens autem ex conjunctione cum charitate et gratia ei deberi poenam temporalem. Huic sententiae satis affinis videtur illa, quam docet Roffensis contra Lutherum art. 32. Gerson. 3. part. tractatus de vita spirituali lect. 1. corollario 1 Almainus tract. 3. mor. cap. 20. asserunt quodcumque peccatum ex natura sua mortale esse, et mereri separationem a Deo; ex benignitate autem seu misericordia Dei provenire, ut quaedam sint venialia, quae a Deo non separent, neque privant gratia.
Conclusio : haec sententia improbabilis. est, et a quibusdam modernis nota inuritur teneritatis. Conclusionem docent consequenter Theologi, noster Doctor hic, Durandus in 2. dist. 42. quaest. 2. Capreolus ibidem, Richardus de sancto Victore tractat, de differentia venialis et mortalis D.Thomas 1.2. quaest. 88. art. l.Ruardus art. 11.sig. Ad quintam quaestionem, Petrus de Soto tractatu de discrimine peccatorum, lect. 6. Vega lib. 14.in Trid. super cap. 15. et 16. Vasquez disp. 142. cap. 2. Curiel et alii tra D. Thomam.
Probatur primo, quia sancti Patres et Doctores signantes differentiam inter mortale et veniale non recurrunt ad misericordiam Dei, sed ad illud quod ipsis ex natura rei convenit considerata qualitatae; peccati et materiae; ergo ex his habent suam differentiam. Secundo, ubi fides nihil docet sequendum, est lumen rationis naturalis ; sed fides non docet veniale esse tale ex misericordia Dei tantum, ratio autem naturalis esse ex genere suo levem ; ergo, etc.
Tertio, ob levem offensam inter amicos, aut inter patrem et filium, quod non dirimatur amicitia, non tribuitur misericordiae, aut quod non expellatur filius e domo paterna, sed oppositum tribueretur crudelitati ; ergo etiam id contingit in proposito. Confirmatur, misericordia et justitia ut invenitur in Deo respectu nostri, servat aequalitatem. Sed secundum justitiam non potest peccatum leve puniri poena aeterna, quia non servaretur vera proportio inter culpam et poenam ; ergo.
Quarto, si omne peccatum est mortale ex genere suo ; ergo omne peccatum inducit de facto privationem gratiae ; sed hoc est falsum ; ergo. Probatur sequela quia alias de facto compaterentur simul mortale ex genere suo, et gratia. Hoc argumentum habet majorem efficaciam in sententia eorum, qui docent justitiam et peccatum mortale opponi ex natura rei. Confirmatur, ex opposito sequeretur quod non secundum opera fieret retributio contra Scripturam ; ergo. Antecedens patet, quia omnia peccata secundum se mererentur poenam aeternam.
Dices, quod secundum opera fit retributio, ut includunt tamen voluntatem priorem et acceptationem Dei, quibus temperatur poena debita.
Contra, vel illa poena temperatur ex misericordia Dei, qua primum temperatur macula peccati, non prohibendo materiam nisi sub obligatione levi, vel certe supposita malitia temperando debitum poenae, ne fiat aeterna. Si primum ; ergo saltem in hoc datur peccatum leve ex natura sua, cui non debetur poena gravis.
Si secundum dixeris, contra, Deus nequit dispensare in materia legis naturalis ; ergo per suam misericordiam peccata venialia, quae in ipsam committuntur, nequeunt non esse mortalia ex genere, et consequenter nequeunt non puniri servata proportione justitiae poena condigna. Et peto quare in his peccatis ex genere suo mortalibus Deus temperet poenam, et non in aliis, ut quando peccata, quae venialia et mortalia dicuntur, sint ejusdem objecti, et contra eamdem virtutem.
Objiciunt primo adversarii: quodcumque peccatum est offensa Dei; ergo meretur poenam aeternam. Consequentia patet, quia omnis offensa Dei meretur annihilationem: ergo a fortiori digna est poena aeterna, quae minus malum est quam annihilatio. Deinde, peccatum commissum contra Deum est contra personam infinitam ; ergo est infinitae malitiae, et consequenter dignum poena aeterna.
Respondetur, negando primam consequentiam, et consequens falsum est, nisi quantum ad offensam simpliciter, quae avertit ab ultimo fine, quale est mortale tantum. Ad probationem consequentis negatur antecedens de offensa veniali, quidquid sit de mortali, secluso ordine divinae justitiae, qua nunc alia poena punitur.
Ad aliud, negatur consequentia, quia neque ipsum mortale est infinitae malitiae, quia dignitas aut malitia non sumitur absolute a persona offensa, aut objecto in quod tendit, quantum ad quantitatem, sed etiam ex modo quo attingunt objectum, qui finitus est, sicut et potentiae a quibus eliciuntur.
Objiciunt secundo, si in statu purae naturae fieret, esset irremissibile, sed hoc ideo,quia dignum poena aeterna ; ergo,etc.
Respondetur, quod major incerta est; dubium enim est si in illo statu remitti possint venialia per aliquas oblationes, aut retractationem ipsorum, nam sicut congruum est in eo statu fore virtutem religionis, sacrificia et oblationes, quibus fieret Dei cultus, qui est Juris naturalis ; sic etiam congruum est dari remissionem peccati venialis, imo etiam dari remissionem peccati mortalis, non repugnaret ei statui, quia peccatum tale in eo commissum non esset contra finem supernaturalem, cum ad eum non elevaretur homo, sed tantum esset aversio a fine naturali, ad quem ordinaretur homo per media illius ordinis. Et sicut non repugnant ei statui reliquae virtutes morales, sic etiam neque poenitentia naturalis, quae acceptari posset a Deo ad finem remissionis peccati, quamvis non infunderetur justitia supernaturalis, sine qua Deus omnino liberaliter remittere posset sine aliquo onere aut dispositione praevia ex parte ejus cui remitteretur ; et si lex ita statueret, ut exigeretur retractatio peccati per actum bonum moralis virtutis, ordinis tamen naturalis, illa esset condigna satisfactio, quia accepta et ordinata a legislatore. In omni praeterea statu naturae in via Deus non solum ageret secundum justitiam, sed etiam secundum misericordiam, quia congruum esset, ut per opera manifestaret non solum potentiam et sapientiam, sed etiam justitiam et misericordiam. Quidquid ergo sit de majori, negatur minor, quia reddit non causam ut causam ; causa enim esset, quia ille status non esset capax remissionis ullius peccati, ideo maneret peccatum quoad maculam, poena autem ejus esset temporalis.
Objiciunt tertio, quia veniale ob nullum bonum est faciendum, neque etiam pro aliquo malo fugiendo ; ergo est gravis malitia ex se.
Respondetur, concedendo antecedens. Ratio est, mala quia non sunt facienda, unde etiam eveniant bona, quia malum non habet rationem appetibilis, secundum rectam rationem, qua malum est, neque ut finis, neque ut medium ; ideo "non potest ex ullo motivo honestari, negatur autem consequentia,
Objiciunt ultimo Patres. Hieron. Epistola 14. ad Celantiam matronam cap. i.
Et sane nescio, an possemus leve aliquod peccatum dicere, quod in Dei contemptum admittitur. Auctor de vera et falsa paenitentia cap. 8. asserit venialia esse levia ex Dei misericordia. Basilius in regulis minoribus ad interrogationem 293. Primo quidem illud scire convenit differentiam hanc majorum et minorum ( peccatorum scilicet) nusquam in novo Testamento reperiri, si quidem vera est, et eadem sententia adversus quaelibet peccata, cum Dominus dixerit, qui facit peccatum, servus est peccati,etc. Chrysostomus insermone de levium peccatorum periculis, dicit levia dici comparatione prioris, supple gravis, et homil. 40. non esse levius peccatum furari duos obolos, quam magnam auri quantitatem.
Respondetur Hieronymum voluisse dicere veniale non esse contemnendum, et esse grave in suo ordine, quia qui modica spernit, paulatim decidit, quo sensu intelligendus est Chrysostomus priori loco ; in secundo autem intelligitur de eo qui furatur pauca animo furandi plura. Auctor de vera et falsa paenitent. intelligendus est intendere esse gravia, non quoad se, sed in suo effectu, quia saepe disponunt ad lapsum majorem a quo Deus misericordia sua praeservat. Basilius loquitur de mortalibus, quia dicit utendum esse remediis correctionis fraternae contra incidentes in peccata, de quibus agit.
Ex his sequitur contra Alensem, neque ex natura operis, neque secundum legem divinae justitiae deberi peccato veniali per se poenam aeternam, quae est sententia communis Theologorum, quam docent locis citatis, et 1.2. quaest. 87. art.fi . et 3. part.quaest. 87. art. ult. Oppositum bene
impugnat Doctor. Primo, quia non stat cum charitate et gratia debitum poenae aeternae, ut supponit Tridentinum sess. 6. cap. 14. ideo docens poenae aeternae debitum simul cum peccato remitti virtute clavium ; debitum enim per se ex lege a peccato, est inseparabile ab ipso peccato. Probat idem ex sententia aliorum, quam probabiliter sustinuit dist. 14. quaest. 1. de reatu, qui manet post peccatum. Secundo, probat ex eo quod poena damni, quae est essentialis damnatorum, per se conjuncta sit cuique debito poenae sensus, quia beatitudo non compatitur ullam poenam ; ergo debitum ad poenam aeternam sensus trahit secum poenam aeternam damni, sed haec non correspondet veniali. Primum antecedens videtur negare Cajetanus tom. 1. Opusculorum tractat. 4. . quaest 4. negans in animabus purgatorii esse poenam damni, quia haec correspondet aversioni a Deo, ut est in peccato, poena autem sensus conversioni ad creaturam, seu bonum commutabile ; sed peccato jam remisso non manet aversio a Deo , ergo etiam neque poena damni. Communis sententia oppositum docet, et probatur ratione Doctoris, quia et ratio Cajetani concludit hoc ipsum, quia poena sensus etiam debetur peccato, quod remissum est, quantum ad omnem maculam, sive aversionis, sive conversionis ; ergo sicut haec poena manet, ita etiam poena damni, quia intrinsece connexa est poenae sensus, imo et ipsa poena sensus etiam correspondet peccato inquantum aversio est, quia peccato secundum speciem suam graviori, licet in intentione operis non sit gravius quam peccatum inferioris ordinis, et malitia secundum speciem, correspondet gravior poena sensus. Et peccatum mortale inquantum avertit a Deo, magis consideratur in ratione offensae incompensabilis a nobis, quam ut includit conversionem ad creaturam.
Accedit quod vita aeterna sit debita animabus purgatorii, et negatio ejus temporaria sit privatio in apto nato formae debitae, et ejus dilatio sit ob peccatum praeteritum. Unde etiam juxta probabiles historias et revelationes Sanctorum designantur tria loca in purgatorio, quorum tertius non habet aliam poenam, quam dilationem desiderii animarum ad gloriam, donec idoneae fiant ad visionem. Ita Beda lib. 5. hist. Anglorum cap. 13. Gregorius lib. 4. Dialog. cap. 36. Dionys. Carthusianus in dialogo de particulari judicio art. 31. Beata Brigitta lib. 4. revelationum cap. 4. ubi Gulielmus Durandus Episcopus Feretranus in notis, Bellarmi nus lib. 2. de purgatorio cap. 6. Particularia autem loca ad leviorem animarum poenam tradit D. Thomas in hac distinctione, Cardinalis Turrecremata dist. 7. de paenitentia, cap. Hic autem ignis, etc. fundamentum Cajetani ex dictis est solutum.
Tertia ratio Doctoris est ex improportione peccati venialis et mortalis in ratione malitiae vel offensae, quia nulla venialia quantumlibet multiplicata avertunt a fine ultimo simpliciter, hoc est, non separant hominem a gratia et salute consequenda; mortale autem unum avertit a fine ultimo, et salute consequenda ; ergo poenae etiam debitae per se utrique sint improportionabiles, ita ut poena debita mortali per se excedat in infinitum poenam debitam veniali, sed non est improportio secundum intensionem ; ergo secundum durationem, ita ut illa infinita sit, haec vero secundum durationem finita et temporaria. Conclusionem harum rationum admittit Doctor, nempe poenam debitam peccato veniali per se esse temporalem.
Objicies contra hanc ultimam rationem Augustinum in lib. 50. homil, homilia ultima ; et refertur de paenitentia dist. 1.
c. Tres sunt, ubi ait venialia, si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grave peccatum.
Respondetur intelligi dispositive, in quo erravit glossa tenens contrarium. Sic exponi debent aliae auctoritates Augustini et aliorum, quae videntur aggravare malitiam venialis.
Objicies, malitia peccati mortalis est finita; ergo multiplicata venialia eam aequabunt.
Respondetur negando consequentiam, quia haec sunt alterius gravitatis, neque faciunt peccatum unum intensive, sicut calor ut duo multiplicatus non facit calorem ut octo, etiam aequivalenter in ratione formae aut causae efficientis, quia est multiplicatio extensiva, non intensiva, sic venialia multiplicata manent sub genere offensae levis.
Dices, furta levia multiplicata faciunt materiam peccati mortalis.
Respondet Navarrus in Summa c. 17. n. 140. si illa levia fiant animo furandi quantitatem levem, negat antecedens. Admittunt tamen antecedens Joannes de Medina C. de restit. c. 10. Sotus lib. 5. de Justitia et Jure, quaest. 3. art. 3. ad 3. et in 4. dist. 22. quaest. 1. art. 2. casu 3. Corduba in Summa casuum, quaest. 70. asserentes ultimum furtum respective ad reliqua complere quantitatem notabilem damni.
Respondetur, quando continuantur illa furta sub una volitione, fieri mortale quando in eis pervenitur ad gravem materiam ; non continuantur autem, si hoc non advertat, furando singula non peccat mortaliter, peccat tamen non restituendo advertens damnum esse grave.
(d) Ad rationem in oppositum dicitur, etc. Adducit responsionem, quae dicit peccato veniali in inferno correspondere paenam aeternam per accidens, eamque impugnat. Hanc controversiam explicabimus sub scholio sequenti.
SGHOUUM.
Sententia Doctoris poenam aeternam nec per se, nec per accidens deberi pro peccato veniali, et sic paenam venialis in inferno finiri. Hanc probant impugnationes aliarum, et quia in inferno finitur paena temporalis, in quam aeterna, debita pro mortali hic remisso, commutata est, si hic non fuit soluta, ut fatentur D. Thom. hic q. 1. art. 1. ad 5. et D. Bonav. 2. d. 42. art. 2. q. 2. et adversarii communiter. Ita omnes Scotistae, Mayron. hic quaest. 2. Bassol. quaest. unica, art. 3. Tartar. Petr. de Aquila, Gabr. d. 16. q. 5. art 3. (Sed Henr. 2. d. 42. q. 5. et Angles q. de Sacram. Poenit. art. 5. p. 185. timide Scotum in alium sensum trahunt.) Idem tenent Medin. C. de Poen. t. 2. c. de venial. confitendis. Alm. 3. Mor. 23. Vega 14. in Trid. c. 16. Navar. de poen. d. 6. c. 1. g Sacerdos. Major hic q. 1. Gerson lib. 1. de vita spir. alphab. 6. littera C. Difficultas est, quod in inferno nulla culpa remittitur. Gerson ait ibi remitti venialem culpam, sed melius dicitur remitti ibi tantum paenam. Ita Bassol. Nec culpa secum necessario trahit paenam, ut patet de culpis damnatorum. Si petas an illa paena remittitur ex ineritis Christi ? videtur quod non, quia est satispassio temporalis, sicut satispassio aeterna est pro mortali, et non ex meritis Christi ; et in hoc casu non est major difficultas quam in eo qui moritur cum solis originali et veniali, quod admittunt multi ex adversariis, quos oportet fateri finiri poenam venialis, sive culpa tollatur, sive non.
Dico ergo (e), quod peccato veniali, sive hic puniendo, sive in inferno, sive alibi, non debetur, nisi paena temporalis, nec per se, nec per accidens, quia secundum se est talis offensa, quae secundum se punitur per temporalem sufficientem. Nec est inconveniens paenam debitam veniali habere terminum in inferno, quia et vere poenitens primo, et partem paenitentiae impositae explens, et ante totam expletam recidivans in mortale, et in illo mortali decedens pro parte paenitentiae residua explenda, solvet paenam in inferno: sed non nisi temporalem, quia ex quo in remissione peccatorum priori commutabatur debitum paenae aeternae in debitum paenae temporalis, numquam iste est debitor pro illis, nisi paenae temporalis, et per consequens paena totali soluta, erit liber ab istis. Non tamen in inferno est redemptio illius, scilicet peccati, pro quo iste est damnatus, quia pro illo debitum paenae aeternae nunquam fuit commutatum in debitum paenae temporalis, et ideo semper manet.illud debitum, si nunquam potest esse illa paena tota soluta.
De (f) secunda conclusione potest dici dupliciter : Uno modo sic, quod nihil aliud est culpae venialis remissio, quam solutio paenae temporalis debitae pro ea. Probatur, quia post actum transeuntem, culpa, quae manet, nihil aliud est nisi reatus ad paenam debitam; iste autem reatus venialis non est nisi ad paenam temporalem, ex art. praeced. et per consequens soluta paena temporali in purgatorio pro isto venialis, ex hoc ipso ipsa culpa venialis remissa est.
Non sic autem de mortali, quia paena debita ei non potest esse totaliter soluta, nisi primo sit aeterna commutata in temporalem ; et ista commutatio vocatur remissio culpae mortalis. Haec autem remissio non fit, nisi per voluntariam displicentiam ordinatam, qualis non habetur post mortem. Sic patet unus modus, quomodo post mortem non potest dimitti mortale, sed tantum poena debita mortali prius dimisso ; potest autem post mortem dimitti veniale prius non dimissum, quia potest solvi poena totalis sibi debita, et in hoc ipsum remitteretur.