IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Dico ergo, quod peccato veniali, etc. Haec est conclusio Doctoris, nempe peccato veniali, neque per se, neque per accidens deberi aliam poenam quam temporalem ; quam probat ratio ejus praemissa, et respondet ad fundamentum Mensis, explicando quomodo in inferno nulla sit redemptio.
Caeterum haec controversia fusius trai ctatur a modernis, ideoque eam hic subjungere necessum est. Partem affirmantem docet D. Thomas, cujus praemissa fuit responsio 1. 2. quaest. 87. art. 5. et 3. part. quaest. 8. art. 4. quaest. 7. de malo art. 10. in 4. dist. 41. quaest. 2. art. 2. quaestiuncula 3. Richardus in 2. dist. 42. quaest. 2. ad 5. Richardus de Sancto Victore 1. parte tract. de differentia peccati mortalis et venialis, Capreolus in 2. dist. 42. D. Thomas in Summa locis citatis, Vasquez 1. 2. disp. 142. cap. I. et 2. Curiel in D. Thomam 1. 2. quaest. 87. art. 5, dub. unico, Suarez in 3. tomo 4. disp. 11. sect. 2. et plures alii ; estque frequens inter Thomistas, non dimitti poenam debitam peccato veniali, quae conjuncta manet mortali in inferno, sive ipsum peccatum veniale fuerit in hac vita dimissum, sive non.
Conclusio prima : Paena debita peccato veniali sive dimissum sit in hac vita ipsum veniale, sive non, non est aeterna, sed determinatur ex natura sua completo termino passionis, seu, ut alii volunt, termino satispassionis. Est Doctoris hic et dist. 15. quaest. 1. sig. De 4. Mayr, eadem. dist. quaest. 1. et universae Scholae Doctoris ac Nominalium. Ita Gabriel. quaest. 5. art. 1. et art. 3. dub. 2. d. 18. Major dist. 21. quaest. 1. Almainus eadem dist. quaest. 1. et 3. Moral. cap. 23. Vega in Trid. lib. 14. cap. 16. Navarr. de paenitentia, dist. 6. cap. 1. sig. Sacerdos n. 27. et 28. citans Doctores Parisienses, et cap. 1. in principio n. 43. Medina Codice de paenitentia tract. 2. titulo de confitendis venialibus ad 4. et C. de satisfactione, quaest. 2. sig. ultimo. Durandus sequitur eamdem doctrinam quoad paenam debitam peccatis tam mortalibus quam venialibus remissis in hac vita, quorum poena manet nondum soluta. Probatur a Doctore primo, quia peccato veniali non debetur ex natura sua, nisi paena temporalis ; sed Deus punit citra condignum, et praemiat ultra condignum, ex communi Theologorum axiomate; ergo non punit peccatum veniale, nisi temporali paena, quae ipsi solum debetur.
Respondet Cajetanus cum aliis quod veniali per se non debeatur alia paena quam temporalis, per accidens deberi paenam aeternam, ex conditione subjecti, et conjunctione cum mortali, quia non fit judicium de veniali in proposito statu solitarie, sed prout conjungitur cum peccato mortali, cui debetur paena aeterna. Sed haec solutio nulla est, et continet petitionem principii ; datur enim pro causa conclusio, petitur enim quare ex conjunctione cum mortali puniretur alia paena, quam sibi proportionata. Et sic argumento : Dignitas paenae seu reatus praecise oritur ex peccato, qua opponitur legi et praecepto, non autem ex conditione subjecti, ut supponunt Patres contra Manichaeos, et ideo sive justus peccet venialiter, sive existens in peccato mortali, modo alias servetur proportio operis et circumstantiarum, idem erit peccatum utriusque quoad gravitatem ex se: ergo nullus reatus poenae advenit peccato veniali ex statu subjecti, quod neque excusat, neque aggravat.
Dices deberi poenam aeternam peccato veniali ex concomitantia ad mortale.
Contra, nihil infert debitum novum poenae, quod non aggravat peccatum in ratione peccati, quia peccato, qua peccatum est, commensuratur poena et debitum ejus ; sed peccatum mortale propter quod damnatur quis ad infernum, et poenam perpetuam, neque est circumstantia peccati venialis, aut faciens ullo modo ad malitiam ejus: ergo, etc. Probatur subsumptum, quia peccatum mortale potest esse disparatum, et multis annis praecessisse veniale, aut subsequi sine ullo ordine unius ad alterum, in esse, operari, cognitione, intentione, ut manifestum est: nihil autem aggravat malitiam, nisi quod est circumstantia operis, materiae, aut operandi ; ergo neque poena aggravatur ; sed veniali ex ordinatione legis et natura sua debetur sola poena temporalis et terminabilis, ergo, etc. Confirmatur, poena debita veniali temporalis in hac vita non augetur ex conjunctione ad mortale in hac vita ; ergo neque poena eadem augetur in altera vita ex consortio ad idem. Consequentia manifesta ex paritate: antecedens sine controversia. Confirmatur secundo, quia poena venialis quoad intensionem in inferno non crescit; ergo neque quoad durationem. Consequentia patet, quia non videtur ratio cur magis crescat extensive quam intensive, sive consideretur in ordine ad subjectum, sive in ordine ad vindicativam justitiam Dei, quae lege expressa est, nam sicut ex justitia poena debita veniali secundum intensionem est levis respective ad poenam mortalis (sicut ipsa culpa levis est) ita ut quicumque excessus ultra terminum statutum esset gravis, et non secundum justitiam, ita etiam terminum habet poena eadem secundum durationem, ut speciata lege, et secundum se sit temporalis ; ergo ex conjunctione cum mortali in inferno protrahitur ultra illum terminum durationis, sicut nec intenditur ultra terminum proportionatum. Ex dictis alia Cajetani solutio impugnatur, dicit enim peccato veniali abslraclim sumpto deberi poenam temporalem, aeternam autem prout in tali subjecto ; haec enim distinctio est libera, vel coincidit cum priore, quia opera licet habeant bonitatem et malitiam formaliter in seipsis, et sic possint sumi abstractim a L subjecto remoto bonitatis et malitiae, quod est eliciens et operans ; tamen ut habent rationem meriti et demeriti non abstrahunt ab operante, qua actu ordinantur per justitiam ad suum terminum, quia retributio operum, quae est praemium, aut poena fit operanti licet propter opera. Deinde, poena debita peccato abslractim sumpto est eadem ipsa, quae eidem correspondet in subjecto, quia in subjecto non crescit, neque decrescit, neque subjectum est debens poenam nisi ratione peccati, tanquam fundamenti proximi, forma autem non mutatur in esse, aut denominatione quoad fundamentum remotum, nisi etiam prius mutetur quoad subjectum proximum ; ergo si debitum poenae temporalis commensuratur peccato veniali abstractim sumpti?, idem erit de ipso in subjecto.
Secundo probat Doctor conclusionem ex ratione justitiae vindicativae, qua ordinatur peccato poena proportionata ; nullum peccatum debet, aut potest puniri, nisi proportionata poena suae malitiae ; sed veniali ex genere suo debetur solum temporalis, ergo nequit alia puniri, quae sit aeterna.
. Respondent adversarii per distinctionem jam impugnatam debiti per se et per accidens.
Respondent aliter assignantes duplicem causam, quare peccatum veniale in inferno puniatur sine fine. Prima est, quia peccatum jam est extra statum satisfactionis et remissionis, quia in inferno nulla est redemptio; et ideo poena venialis etiam ibi non est terminabilis. Secunda causa est, quia poena non dimittitur nisi dimissa culpa ; culpa autem semper manet, ergo, etc.
Contra, prima causa non subsistit, quia si per satisfactionem intelligant reconciliationem offendentis, qua recipiatur in gratiam offensi, verum est nullam esse in inferno satisfactionem talem, sicut neque remissionem aut condonationem, neque ad satisfactionem, ut est actus justitiae, talis reconciliatio exigitur. Quod probo : Misericordia et justitia vindicativa sunt virtutes diversae, quae in actibus non communicant, licet in eadem materia versari possunt, diverso tamen modo, quia misericordiae actus est subventio indigentiae excludens omne debitum ejus, cui subvenitur, ac proinde actus ejus est remissio, condonatio, redemptio et reconciliatio, ut concernit peccatores. Justitia autem exigit aequalitatem rei ad rem, solutionis ad debitum, quia est suum cuique tribuens, et non ultra, neque infra hoc medium aequalitatis rei ad rem, vel secundum proportionem Arithmeticam, si est distributiva, vel Geometricam, si commutativa, cujus species est vindicativa, seu ad eam reducitur, ut Philosophus 6.
Ethic. Doctor in 4. dist. 46. q. 1. D. Thoro. 1. 2. q. 60. art. 3. et alibi , quia sicut commutativa respicit medium rei, id est, aequalitatem dali et accepti, ita vindicativa aequalilatem poenae ad peccatum secundum praescriptionem legis, et voluntatem legislatoris statuentis: et hoc medium exprimitur Apocalypsis 18. Quantum glorificavit se, tantum date illi tormentum et luctum; et illud Deuter. 17. Secundum mensuram delicti erit et plagarum modus, etc. Ex quibus principiis communiter Theologi statuunt differentiam poenarum in inferno, sicut et peccatorum statuitur, servata proportione aequalitatis inter haec, nempe prout lex statuit.
Sed justitia vindicativa potest servari in inferno, et de facto servatur, quia punitio poenae, et distributio ejus secundum aequalitatem peccatorum est actus ejus ; ergo satisfactio prout debetur justitiae secluso concursu misericordiae potest esse in inferno ; sed haec satisfactio est ea, quae statuta est : peccato autem veniali non est statuta alia poena quam temporalis, ergo alia non exigitur quam temporalis. Patet consequentia, quae haec aequalis est. Confirmatur, servare dictam aequalitalem non habet justitia ex concomitantia misericordiae, sed ex sua specie et objecto, qua medium rei servat; ergo quamvis in inferno nulla est redemptio, id est, actus misericordiae, aut satisfactio reconcilians, saltem erit justitia et aequalitas praedicta ad eam requisita; ergo quaecumque poena per legem statula, et peccato aequalis erit satisfactio, seu satispassio proportionata justitiae, alias non secundum peccati mensuram esset plagarum modus.
Confirmatur secundo : Si statueretur homo in statu naturae purae, secundum justitiam statui posset haec poena, servata proportione ad peccatum: in eo autem statu non esset aliqua reconciliatio, aut amicitia ejus ad Deum, quia non ordinaretur ad finem supernaturalem; ergo de facto contingit hominem esse obnoxium justitiae vindicativae in statu etiam damnationis, in quo nulla est reconciliatio, sed sola punitio delicti secundum exigentiam legis, quam est transgressus, et poenam proportionatam per legem statutam, quae temporalis est. Confirmatur tertio : Nulla est alia lex, qua debeatur poena peccato veniali in inferno praeter eam, quae data est homini viatori: sed haec statuit temporalem poenam, ergo ordinatio ejus habet dumtaxat effectum, quoad poenam statutam. Major probatur, quia quando homo ordinatus est in manu consilii sui, et libertate faciendi bene vel male, haec lex data est solum pro regula quam sequeretur, et pacto in vitam et mortem, et non alia; ergo ordinatio ejus habet effectum in male operante dumtaxat. Confirmatur quarto : Illa saltem solutio non habet locum in poena peccati dimissi in hac vita, cui nondum est satisfactum; sed hujus satisfactio non exigit reconciliationem, quia fieri potest in statu etiam peccati mortalis, ut postea probabimus, conclusione sequenti: ergo status damnationis non impedit, quin poenae temporalis exhibitione sufficienti et proportionatae passionis, solvatur.
Altera causa assignata non subsistit, nempe complacentia in peccato, quia sive maneat peccatum, sive non, secundum justitiam nequit puniri, nisi proportionata poena, verbi gratia, aliqua lex ordinat abscissionem membri; huic satisfit plene in executione poenae statutae, ergo idem contingit in proposito casu, quo nihil exigitur quam satisfactio legis et justitiae. Secundo, inter poenam et peccatum non est connexio necessaria; ergo potest esse peccatum sine poena, et poena sine peccato, maxime si debetur veniali ; ergo et satisfactio fieri pro altero horum seorsim. Consequentia patet, quia si in re sint separata, aut separari possent, eodem modo in ordine ad justitiam quoad condignam satisfactionem, quia sunt debita diversa, et habent diversas satisfactiones lege statutas, quarum una non dependet ab alia in opere et exercitio. Antecedens probatur, quia in damnatis datur peccatum sine poena: Deus enim non punit peccata damnatorum, quae committunt in eo statu, sicut neque praemiat actus bonos beatorum, quia poena et praemium ordinata sunt solis viatoribus, et operibus in eo statu factis. Item, Deus potuit non statuisse poenam viatori si vellet, in quo casu esset in eo peccatum sine debito poenae, quamvis haberet condignitatem fundamentalem ad poenam, si statueretur. Item, Deus potest remittere peccatum de absoluta potentia sine ulla satisfactione liberaliter ; ergo non repugnat peccatum esse sine satisfactione. Ex alia etiam parte non repugnat satisfactionem manere extincto debito peccati, ut patet in satisfactione, et poenis purgatorii, quae sunt propter peccata commissa et dimissa in vita.
Idem patet de satisfactione poenitentiam, cujus debitum manet remisso peccato per absolutionem Sacramentalem, aut per contritionem, aut alios actus bonos, si peccatum sit veniale, quod infra tractatur, et ipsi adversarii magna ex parte concedunt; ergo non repugnat cessare poenam per exhibitionem passionis proportionatae, quamvis maneat etiam peccatum in damnatis, si poena est temporalis, qualis est veniali debita, neque ad satisfactionem justitiae aliud requiritur.
Tertio, vel intelligunt de complacentia in peccato, quam habet damnatus, vel de complacentia, quam habuit in via, quando aclu peccavit ; sed neutra inducit paenam aeternam, ergo, etc. Probatur minor quoad primam complacentiam, quia peccata damnatorum non computantur ad paenam ; ergo neque complacentia ulla, quam habent in peccatis pro eo statu. Consequentia manifesta est, quia ideo imputaretur ad paenam, quia mala est et peccaminosa. Confirmatur, magis operatur Deus secundum misericordiam, quam secundum justitiam, quia misericordia ejus super omnia opera ejus, etc. misericordia superexaltat judicium. Sed nulla est major ratio, quare complacentia in peccato dam natis imputaretur ad paenam, quam quod displicentia de peccato acceptaretur ad satisfactionem in animabus purgatorii ; hoc autem fides negat, ergo, etc. Deinde, non est necessaria pro semper illa complacentia in peccato, quia libere complacent damnati, imo est impossibilis, ut semper et pro semper sit continuata, si plura sint peccata, quia non valet intellectus et voluntas, maxime in rigore paenarum operari pro semper circa singula peccata ; ergo saltem pro tum cessabit paena.
Probatur eadem minor quoad secundam partem, quia si loquamur de complacentia viatoris, illa fuit venialis, sicut et voluntas peccandi peccato veniali, ac proinde his non correspondet alia paena quam temporalis. Si loquamur de complacentia habituali, quatenus scilicet peccator nunquam retractaverit in specie peccatum praeteritum veniale per congruam satisfactionem, haec etiam non inducit paenam aeternam, nec reatum ejus, imo forte nullum est peccatum, quia obliviscitur praeteriti peccati venialis ; vel si recordatur, non tenetur facere de eo paenitentiam, quia compatitur secum perfectam Dei amicitiam et gratiam sanclificantem, neque opponitur fini ultimo simpliciter, (alias induceret reatum poenae aeternae, quia repugnat simul stare cum jure ad gloriam per adoptionem gratiae, sicut peccatum mortale) sed tantum, secundum quid; ergo permanentia in tali non meretur paenam aeternam, sed dumtaxat debitam peccato veniali, imo, ut dixi, nullam. Hinc fide certum est non esse materiam necessario confitendam, ut declarat Tridentinum sess. 14. cap. 5. de confessione, quamvis sint sufficiens materia.
Secunda conclusio : Paena debita peccato mortali, aut veniali remisso in hac vita est temporalis in inferno, non aeterna. Est Doctoris et aliorum, quos cilavimus; et probatur ex dictis, quia ratio illa adversariorum cessat. nempe peccatum, cui talis paena debetur, permanere ; ergo, etc. deinde haec paena temporalis est. Negant Suarez et Cajetanus cum aliis antecedens, dicunt enim paenam illam durare in aeternum.
Contra, Deus non punit bis in idipsum, sed jam commutavit in Sacramento paenam aeternam debitam mortali in paenam temporalem; ergo illa sententia manet stabilis, et consequenter nequit illa temporalis transferri in aeternam.
Confirmatur, quia satisfactio poenitenlialis tali paenae correspondens perfici potest etiam in statu peccati mortalis, ut plures moderni sequentes Doctorem tenent, imo et D. Thomas in 4. dist. 22. quaest. 1. art. a d 5. ergo etiam in inferno potest illa paena temporalis finiri.
Ex dictis fundamentum adversariorum de facili solvitur.
Objiciunt satisfactionem non dari in inferno ; ergo neque terminatur paena.
Respondetur distinguendo antecedens quoad satisfactionem reconciliationem ineludentem concedo ; quoad satisfaclionem, quae sit vera ordinatio culpae, negatur.
Objicies secundo, quamdiu manet culpa, semper manet poena ; sed reatus culpae semper manet in inferno, ergo.
Respondent quidam negando minorem, quia culpa habitualis secundum ipsos consistit in reatu ad poenam, qua soluta desinit. Haec responsio probabilis est, de qua actum est supra de peccato habituali, dist. 14. quaest. 1.
Sed respondeo etiam aliter, negando majorem. Contra urget Curiel, quia reatus poenae dicit inseparabilem connexionem cum culpa, ergo nequit culpa manere sine ipsa; et confirmatur, quia statuitur contra inordinationem culpae, ergo semper manet, quamdiu manet culpa.
Respondeo distinguendo antecedens, si intelligas illam inseparabilem connexionem quasi in fieri, quod scilicet nunquam incurratur poenae reatus nisi ob aliquam culpam concedo ; in facto esse, nego. Nec probat Curiel contrarium, ut probatur solutio supra, argumento ad conclusionem ; et probo etiam iterum, quia poena temporalis inflicta a Deo, verbi gratia, belli, famis, pestis, propter peccatum Regis, quibus punitur populus, aut filii ob peccata parentum, et innocentes ob peccata nocentum, licet supponat peccata, tamen non in quibuscumque, verbi gratia, in innocentibus, quibus infligitur. Deinde, hae poenae raro remittuntur, quamvis de peccato etiam fiat poenitentia. Idem de poena temporali debita peccatis jam remissis in confessione aut contritione, aut aliis operibus, quibus dimittuntur venialia, manente adhuc poena ; ergo non est talis connexio in facto esse inter poenam et culpam, neque ex natura rei, neque secundum exigentiam justitiae punitivae, si poena est terminabilis ex lege, ut est poena temporaria dimissi peccati, et poena venialis. Idem est de poenis peccati originalis, ut concupiscentia, et morte in justificatis.
Dices : Bona impiorum non probat Altissimus. Ecclesiastici 34. et 2. ad Corinth. 13. opera sine charitate facta, nihil sunt, nihil prosunt.
Respondeo, ad satisfactionem reconciliativam: concedo, rigorosam, et quae fit ad effectum legis, nego.
Dices, in hac etiam satisfactione intervenit voluntas Dei liberalis ; ergo non valet, nisi ex misericordia Dei, quae non extenditur ad damnatos.
Respondetur intervenire voluntatem Dei, qua legislator statuit poenam proportionatam peccato, cui satisfit exhibitione poenae statutae, non autem liberalis et reconciliativa ; negatur ergo antecedens.
Dices, remittuntur illa ob merita Christi, sicut et ipsa peccata.
Negatur antecedens, quia Christus est tantum propitiator, in quo reconciliavit Deus, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt, Ad Roman. 5. ad Hebr. 10. Omnis ergo satisfactio reconcilia tiva est per Christum, non autem rigorosa, quae est purus effectus justitiae et legis vindicantis peccata, cui per se satisfit exhibitione passionis, quae natura sua terminatur non interventu aut intuitu mediatoris, aut operum ejus, sid ex statuto et pacto legislatoris sic ordinantis.
Objicies ultimo, in inferno nulla est redemptio ; ergo neque solutio poenae.
Respondetur negando consequentiam quoad poenam temporalem, ut bene Doctor in littera. Aliqui dicunt ex probabilium auctorum sententia (quam tamen non approbo) aliquam poenae relaxationem dari in inferno. Nam Chrysostomus, hom. 33. in Matth. videtur asserere suffragia vivorum prodesse etiam condemnatis quantum ad levamen aliquod quoad tempus. Quod confirmat Damascenus in serm. de curandis mortuis, adducens exemplum de liberato Trajano precibus Gregorii Magni, et alia exempla. Hanc sententiam tolerat Augustinus in Enchir. cap. 110. Idem teneri videtur Prudentius hymno Paschali:
Marcent suppliciis tartara mitibus, Exultatque sui carceris otio Umbrarum populus, liber ab ignibus, Nec fervent solito flumina sulphure, etc.
Praepositivus compendio suae Theologiae, ait progressu temporis fore, ut liberentur ab omnibus suis paenis, non in perpetuum, ut ait Origenes, sed usque ad resurrectionem. Gilbertus Piclavorum Episcopus sentit partes quasdam proportionales poenae ipsis remitti per suffragia vivorum. Gulielmus Altisiodorensis ea juvare ad confortationem patientis, non ad diminutionem paenae, et dicit subtrahi aliquam majoris occasionem. Alii dicunt in die Dominico mitius saltem puniri ipsos, vel omnino suspendi tormenta, ut historia peregrinationis sancti Patris nostri Cherani per Oceanum. Haec sententia merito expurgata est in Expurgalorio Hispanico, neque cohaeret doctrinae Ecclesiae. Quidquid sit de hac sublevatione, quoniam Deus non excedit limites suae justitiae aut misericordiae, saltem id constat non exigere ultra debitam paenam.
(f) De secunda conclusione potest dici dupliciter, etc. Explicat modum, quo venialis peccati paena etiam in inferno sit temporalis, et non aeterna. Hic primus modus est juxta sententiam, quam probabilem defendit supra dist. 14. quaest, 1 art. 1. et deinceps, quam ibi explicuimus: et ea data statuit differentiam inter mortale et veniale, quod illius paena sit infinita secundum durationem, id est, aeterna, ac proinde irremissibilis secundum legem in inferno, non ita poena debita veniali. Hunc modum non adeo approbat, ut patet ex sequenti.