IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Hic Doctor expresse docet id, a quo quis denominatur peccator, non esse obligationem ad poenam, quia Sancti (inquit) distinguunt remissionem poenae a remissione culpae, ex quo patet falli eos, qui oppositum ei imponunt ; de quo supra d. 14. q. 1. art. 1. Dicit ergo veniale remitti morienti in gratia, non per solutionem poenae, sed propter aliqua bona opera, quae in via fecit. Manet dubius an in instanti ultimo hujus vitae, vel in initio alterius remittatur hujusmodi veniale.
Si (g) iste modus non placet, quia videntur Sancti distinguere inter remissionem culpae cujuscumque, et poenae, et maxime inter remissionem culpae, et solutionem poenae debitae illi culpae; potest dici (h) alio modo, quod peccatum veniale in ista vita remitti potest, non tantum per poenam interiorem vel exteriorem, quia illi non est necessaria ad hoc, sed per aliquem actum Deo magis acceptum, quam peccatum veniale displiceat: et hoc vel relatum ab ipso operante ad hoc peccatum veniale remittendum, vel non relatum ab ipso, sed a Deo acceptante in ordine ad illud.
Ad (i) propositum, opera istius, qui moritur in charitate, etsi post mortem non referantur ab ipso ad veniale, in quo moritur, dimittendum. nec etiam ipse habeat aliquem actum novum meritorium, per quem deleatur veniale ; tamen illa opera prius facta possunt esse a Deo relata ad remissionem istius venialis post mortem. Et hoc, isto modo, quia causa impedibilis, dum est impedita, non ponit effectum, dum vero est non impedita, ponit:
sed merita istius morientis in charitate essent causa sufficiens deletionis venialium istius, vel relata ab ipso, vel a Deo acceptante illa in ordine ad istud ; sunt autem impedita dum iste vivit, si semper actu manet in peccato veniali; post mortem vero non sunt impedita, quia tunc non contrahit actum peccati venialis: igitur per illa delebuntur venialia post hanc vitam.
Ex hoc sequuntur duo : Primum, quod in instanti mortis remittuntur venialia, quia tunc non manet actus peccati venialis, et per consequens tunc cessat impedimentum. Aliud, quod omne peccatum veniale morientis in charitate remittitur in hac vita, nisi ille continuet actum peccati venialis usque ad mortem, vel ad instans mortis. Hoc secundum videtur probabile, nisi dicas Deum hoc ordinasse, quod bona merita istius reserventur in divina acceptatione usque ad instans mortis, quando scilicet desinit viator esse, et per consequens tunc retribuat bonum correspondens istis meritis: non sic autem pro aliquo instanti priori, pro quo fuit viator.
Istud est probabile in aliis, quia cum quodcumque meritum mereatur (ut credo) augmentum gratiae, quia aliquem determinatum gradum gloriae, ad quem requiritur, ut dispositio praevia, aliquis gradus gratiae, et non semper Deus post quemcumque actum meritorium augeat gratiam proportionatam merito, videtur quod augmentum debitum meritis remissis reservet usque ad instans mortis.
Et eodem modo de ista deletione venialium, quae est quoddam praemium non principale istorum meritorum, sicut et augmentum charitatis in tali gradu. Et hoc est rationabile, quia in illo instanti iste primo fit in statu alio, et praemium meritorum reddi eis impedivit status viatoris, vel aliquid concomitans statum hujusmodi. Nec oportet hic assignare, quod haec reservatio pro instanti mortis sit rationabilis, quia homo tunc maxime indiget propter maximas tentationes tunc imminentes; hoc enim non est verum, quia in instanti mortis anima est separata a corpore, et per consequens non est in via, sed in termino, nec per consequens tunc exposita tentationibus.
Si neuter modorum istorum placet, nec primus, scilicet quod idem est veniale remitti, et poenam solvi debitam illi; nec secundus, scilicet quod per merita in vita habita, et reservata in divina acceptatione, deleantur in instanti mortis, quaeratur alius, quem est difficile invenire ; nam motum aliquem bonum, per quem tanquam per dispositionem, vel meritum de congruo, vel condigno, deleatur veniale, ponere in anima post mortem, non videtur doctrinae Theologicae consonum, quae ponit statum illum ab istis immunem.
(j) Ad argumenta. Ad primum, nego consequentiam, intelligendo resurgere pro liberari a peccato.
Ad probationem dico, quod non est simile, quia peccare est libere agere, et pro statu viae; resurgere autem, id est, immunem fieri a peccato, non requirit libere agere etiam in via, quia vel secundum primam opinionem non est nisi solvere poenam, et hoc est pati eam: vel juxta secundam, non est nisi per merita prius habita in via, et pro tunc acceptata, culpam nunc dimitti.
Ad secundam probationem consequentiae concedo quod facilius est cadere quam resurgere, prout resurgere dicit actum ordinatum in potestate simpliciter resurgentis ; sed sic non accipitur resurgere in ista remissione peccati venialis. Ad tertiam probationem, falsum accipit, scilicet quod resurgere tunc est per actum voluntatis meritorium, qui tunc insit, sed per actum meritorium, qui prius infuit in vita juxta secundam opinionem: vel per nullum actum meritorium, sed tantum per pati poenam condignam pro illo peccato, secundum primam opinionem.
Ad secundum, non valet consequentia ; et ratio dicta est in prima opinione, et hoc secundum illam opinionem, juxta vero secundam esset dicendum, quod merita facta in vita non possunt acceptari pro instanti mortis, ut per ea deleatur mortale, quia Deus disposuit mortale non delendum, nisi per susceptionem voluntariam Sacramenti, vel per aliquam dispositionem tanquam meritum de congruo, tunc, vel usque tunc inhaerentem, quando peccatum deletur: non sic est in eo qui decedit in mortali.
Ad probationem dico, quod etsi mortale et veniale sint ejusdem rationis in genere naturae, vel forte malitia moris, ut genus virtutis distinguitur contra gratuitum, et peccatum (non enim idem est esse virtuosum vel vitiosum moraliter, et justum et peccatorem Theologice ; imo quandoque vitiosus est justior, et magis virtuosus ma-.gis peccator, ut alias est dictum), sed tamen non sunt ista ejusdem generis, vel rationis in ratione offensae divinae, et ideo nec uniformiter remittuntur.
Ad tertium, est similitudo quoad hoc, quod Angelus cadens est in termino, non in via, sic et homo in morte; sed non oportet similitudinem esse quantum ad stabilem permanentiam in quocumque, sed in illo quod est principale in eo qui jam attingit terminum, cujusmodi est vita spiritualis per gratiam, vel mors spiritualis per peccatum mortale ; et sic qui moritur in vita gratiae, semper vivet, qui vero moritur in peccato mortali, semper permanebit. Sed de peccato veniali non oportet esse talem stabilitatem, quia illud non est aliquid, secundum quod per se attendatur status bonus vel malus viae vel termini, quia potest stare cum bono statu, et cum statu malo, tam viae quam termini: sed quando est cum bono statu termini, oportet quod deleatur, antequam plene habeatur ultimus terminus.
Et ad aliud potest bene concedi, quod mors voluntarie accepta sit poena sufficiens pro poena cujuscumque peccati venialis, et forte pro magna parte poenae debitae pro mortalibus dimissis. Nec obstat, quod est poena necessaria, quia aliquis potest necessarium voluntarie acceptare: et sic huic consonat quod dictum est in secunda opinione, quod peccatum veniale deleatur in instanti mortis, cum dicto in prima opinione, quia si per solam solutionem poenae remittatur in morte, illa poena solvitur, et sic in morte veniale remittitur.