CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita ?
Alensis 1. p. q. 67. m. 3. art. 2. sig. 3. 4. D. Thom. hic q. 2. art. 1. et 1. p. q. 37. art. 2. adi. et q. 39. art. 7. ad 2. D. Bonavent. hic art 2. q. 1. Capreol. q. 1. art. 2. Gabr. q. 1. art. 2. Richard. art. 2. q. 1. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 9. cap. 10. Vasquez 1. p. disp. 131. cap. 6.
Secundo quaeritur : Utrum Pater sit sapiens sapientia genita ? Quod sic. Pater dicit Verbo, secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. Sed secundum Anselmum Monol. 63. nihil aliud est summo Spiritui dicere, quam quasi cogitando intueri: igitur Pater intuetur verbo, et ita sapit verbo.
Contra, Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. Pater eo est, quo sapit, quia idem est sapere et esse ; ergo si saperet verbo, esset etiam verbo.
Primam quaestionem Magister reputat difficilem, et dimittit eam insolutam.
Aliqui negaverunt istam propositionem : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et dixerunt eam ab Augustino retractatam in simili, primo Retractationum cap. 26. ubi retractat istam : Pater est sapiens sapientia genita, cui ista videtur assimilari, et ideo istam retractatam dicunt in illa.
Contra, non solum diversas materias retractandas Augustinus seorsum retractat, sed etiam eamdem materiam, quae in diversis libris ponitur, quae tamen est retractanda. Augustinus pluries retractat, quando scilicet facit mentionem de illis libris diversis ; ergo multo magis istam retractaret seorsum, si esset retractanda.
Item, Augustinus non retractat dicta aliorum Sanctorum, qui videntur istam concedere.
Alii dixerunt, quod propositio est exponenda, ita quod ly Spiritu sancto accipiatur in ratione signi, ita quod Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, ut signo dilectionis communis. Contra, quia ita potest dici quod diligunt se creatura, quia creatura est signum dilectionis eorum.
Alii dicunt, quod intelligunt se amore appropriato Spiritui sancto, et ideo dicuntur se diligere Spiritu sancto per appropriationem, non per proprietatem. Contra, igitur ita essent boni Spiritu sancto, quia bonitas appropriatur Spiritui sancto.
SCHOI.IUM.
Relatis quatuor variis opinionibus circa primam quaestionem, eisque breviter refutatis, explicat sententiam D. Thomae loco citato, tenentis Patrem et Filium diligere se Spiritu sancto, sumendo diligere notionaliter, ad modum quo arbor dicitur florere floribus, quod est producere flores. Hanc refutat Scotus primo, quia sic aedificator aedificaret aedificio. Alias duas rationes addit et ostendit exemplum D. Thomae non esse ad rem.
Aliter dicitur, quod ablativus iste construitur in ratione effectus causae formalis, quod declaratur. Primo sic : Licet non omnis res sit forma, tamen omne illud a quo aliquid denominatur, quantum ad hoc, habet habitudinem formae, ut si dicatur : Iste est indutus indumento, iste ablativus, indumento, construitur in habitudine causae formalis, licet non sit forma hominis. Contingit autem aliquid denominari per illud quod ab ipso procedit, non solum sicut agens ab actione, sed etiam sicut termino actionis, qui est effectus quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim, quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio quae ab igne procedit ; et dicimus, quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes. Secundum hoc igitur dicendum, quod cum diligere in divinis dupliciter sumatur, scilicet essentialiter et notionaliter, secundum quod essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu sancto, sed essentia sua. Unde Augustinus 15. de Trinit. cap. 7. Atvero, inquit, in illa Trinitate quis audeat dicere Patrem, nec seipsum nec Filium nec Spiritum sanctum intelligere nisi per Filium, vel diligere nisi per Spiritum sanctum? Secundum autem, quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil aliud est quam spirare amorem, sicut dicere est verbum producere, et florere est flores producere ; sicut igitur arbor dicitur florens floribus, ita Pater dicitur dicens Verbo vel Filio se et creaturam, et Pater et Filius dicuntur diligentes se,et non Spiritu sancto vel amore procedente.
Contra (a), sicut aedificare distincte importat terminum, qui est aedificium, non tamen conceditur quod aedificator aedificat aedificio ; ita in proposito etiam spirare distinctius importat Spiritum sanctum quam diligere, et tamen non conceditur quod Pater et Filius spirent Spiritu sancto.
Item, et si talis praedicatio concederetur, non tamen ut est conversiva super agens, quia non concederetur de igne dici aliquid, quod terminaretur ad ipsum ignem, ut aliquo producto a se.
Praeterea (b), in constructione transitiva nunquam effectus ut effectus, construitur cum ablativo ; diligere autem est verbum transitivum.
Praeterea, exemplum, cui innituntur, non est ad propositum, sed ad oppositum ; florere enim est verbum neutrum, et non significat formaliter productionem alicujus. Omne quippe verbum neutrum, unum et idem significat cum nomine adjectivo, si esset nomen impositum, nisi quod nomen significat per modum habitus et quietis ; verbum autem quasi significat in fieri, sicut idem significat calidum esse quasi in quiete, et calere quasi in fieri. Et sicut tale nomen denominativum posset dici de aliquo cum ablativo denotante illud, a quo subjectum denominatur tali denominatione, ita verbum neutrum posset construi cum ablativo in eadem habitudine formae denominantis. Ita enim conceditur, quod ignis calet calore, sicut est calidus calore, et utrumque est in ratione formae, a qua est ista denominatio per modum quietis in uno, et per modum fieri in altero. Ista autem forma in aliquo aliquando est inhaerens ut qualitas, aliquando se habet per modum formae ab extra denominantis, sicut est de genere Habitus vel ad modum illius, et utroque modo potest fieri denominatio. Et sicut aliquid denominatur, non tantum a forma, sed ab aliquo extrinseco quandoque, ita denominativum posset dici de eo cum illo extrinseco ablative sumpto ; et hoc sive illud denominativum significetur notionaliter, sive verbaliter. Sicut enim posset dici : Iste est ornatus vestimento, prout ornatus significat aliquid de genere Habitus, ita posset dici, iste nitet vestimento, vel aliquo alio verbo neutro quod significaret idem cum isto denominative, scilicet esse ornatum, et ita est in proposito, quia arborem florere, non significat formaliter arborem producere florem. Si enim ponatur verbum activum, quod sic significet, puta florificare, si esset in usu, haec esset falsa : arbor florificat floribus ,-haec autem esset vera : arbor floret floribus, quia per istud verbum neutrum significatur aliquid denominans subjectum quasi per modum habitus, quia licet non sit proprie habitus in inanimatis, quia proprie habitus est tantum in animatis, possunt tamen denominari ab aliquo adjacente, quod inquantum est aliquo modo ornamentum vel tegumentum eorum, potest reduci ad genus Habitus. Et tunc sicut diceretur, arbor est florida floribus, et ablativus construeretur in ratione illius, a quo subjectum denominatur secundum talem denominationem, ita etiam construitur ly floribus, cum hoc verbo florere ; exemplum igitur est ad oppositum, loquendo de verbo activo, et nihil ad propositum, ut verum est de verbo neutro.