IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Si iste modus non placet, etc. Primo dicit illum modum dicendi non esse consentaneum Patribus, qui distinguunt inter remissionem culpae, et solutionem poenae debitae. Hunc locum Doctoris alias loco citato adduximus contra eos, qui eum calumniantur de opposito, ubi ostensum est nullam esse in re ipsa discrepantiam inter ipsum et alios Doctores, sed tantum in modo loquendi: ipse enim loquitur secundum rigorem Physicum secutus Augustinum, et ideo negat actum praeteritum manere, neque consequenter deformitatem, quae subjectabatur in actu, et cum ipso transit; manere autem privationem gratiae ex peccato praeterito, et debitum poenae, in quibus alii docent manere ipsum peccatum praeteritum virtualiter, vel moraliter, vel habitualiter, quod ipse nullo modo negat; sed negat tantum manere per modum formae in esse et rigore physico, eo modo quo inerat, quamdiu actus mansit peccati. Unde remissionem peccati, et media remittendi refert semper ad peccatum praeteritum, qua praeteritum est, ut supra visum est etiam dist. 16. quia et peccatum praeteritum, etiam qua praeteritum, est materia confessionis et poenitentiae; ergo ex mente ipsius illud peccatum semper manet quoad inmutationem, ac si esset praesens in esse physico, ac proinde manet hoc modo mortaliter per modum habitualis non physici, sed moralis, ratione status et legis et obligationis.
Hic ergo recte dicit remissionem peccati distingui a solutione poenae: unde licet in inferno terminetur poena debita peccato veniali, non ideo remitti in inferno ipsum peccatum veniale in ratione culpae, quia nempe nunquam remissum, aut retractum fuit in via, neque in inferno terminatur; ideo in ratione maculae semper manet mortaliter, quia manet in eo quod est peccasse, et nunquam fuisse remissum peccatum, et sic manet damnatum esse obnoxium legi, quam transgressus est peccando, eique difformem, quia neque per poenitentiam, neque per aliud aequivalens sustulit difformitatem, aut posuit subjectionem et conformitatem illius legis per propriam conversionem, et sic semper manebit in inferno voluntas ejus difformis illi legi habitualiter, eo modo quo peccatum praeteritum manet in habitu. Hinc non recte dicitur peccatum praeteritum manere habitualiter in eo praecise, quia manet in suo effectu, nempe in debito poenae, quia soluta poena jam desinit ejus debitum, manet autem peccatum in habitu: melius ergo dicitur manere ipsum peccatum in eo quod status voluntatis desumitur ab opere donec retractetur, et talis est voluntas in habitu, qualis fuit ejus operatio, sive bona, sive mala. Unde voluntas peccaminosa quamvis actualiter non continuetur ejus motus, tamen donec corrigatur a peccato, manet habitualiter, et secundum aestimationem legis et prudentiae in actu praeterito, quod in ipsa hoc modo manere proprie moraliter dicitur, quamvis physice non maneat: hinc voluntas dormientis talis esse dicitur, qualem habuit in vigilia, et voluntas amentis, aut ejus, verbi gratia, infirmi, talis censetur, qualem habuit dum erat capax rationis et sensus. Unde sic etiam Ecclesia applicat remedia salutis ex vi prioris voluntatis, ut Baptismum et Poenitentiam, quia consensus praeteritus voluntatis, et non retractans sufficit ut hic et nunc in eo statu quis absolvatur vel baptizetur, ut suo loco disseruimus. Eodem ergo modo sicut etiam in contractibus et aliis quae dependent a consensu voluntatis actus praeteritus ejus non retractus trahitur ad praesens, ut ipsi aequivaleat; actus etiam praeteritus peccati nunquam retractatus in se, aut aequivalente, censetur semper manere in habitu ; quae permanentia est moralis, quatenus voluntas sortitur statum ab actu praeterito, ut subest regulis legis et prudentiae, a quibus desumitur esse morale rei, non est autem permanentia physica, quae sumitur a regulis motus et mutationis, et quietis sub forma in suo esse physico permanente.
(h) Potest dici alio modo, etc. Conclusio Doctoris est, quod peccatum veniale in ista vita remitti potest per poenam interiorem vel exteriorem, et per aliquid aequivalens, nempe actum Deo magis gratum, quam displicuit veniale, et hoc duobus modis : Primus est, si referatur ab operante ad finem remissionis peccati venialis obtinendae, vei etiamsi non offeratur, tamen a Deo acceptetur in finem remissionis obtinendae.
Circa hanc litteram plura se offerunt disserenda. Primum est an satisfactio justi saltem possit esse de condigno pro peccato veniali? Secundum est, in quo haec satisfactio consistat.
Quoad primum, negat Petrus de Solo in institutione Saeerd. lect. 18. de paenitentia, hominem de condigno satisfacere posse pro peccato veniali, quia remissio venialis est opus divinae gratiae, et ideo petimus in oratione Dominica : Dimitte nobis debita nostra. Contraria sententia est communis, nempe in homine posse contingere hanc satisfactionem per actum contritionis aut dilectionis super omnia, sed variant Doctores in ejus ratione. Vasquez in 3. part. tom. 1. disp. 2. cap. 3. asserit, seclusa omni Dei condonatione, deleri peccatum veniale per satisfactionem illam, in hoc statuens differentiam inter mortale et veniale sic remissa, quod satisfactio pro mortali habeat admixtam liberalitatem Dei, quia nempe homo per mortale incurrit debitum carendi omni auxilio gratiae, quo a peccato resurgeret, facta autem condonatione hujus debiti per dationem liberalem auxilii, homo per gratiam Dei, inquit, potest pro mortali satisfacere quoad aequalitatem, seclusa ulteriori condonatione, aut promissione Dei: at per veniale homo non incurrit debitum carendi auxilio, ideo potest ex natura rei satisfacere, quia actus quem elicit contritionis, ipsum ex natura rei justificat a veniali ; quamvis autem auxilium gratiae ipsi gratis tribuatur, quia non incurrit debitum ipso carendi, ideo nihil ipsi remittitur gratis. Haec sententia supponit hominem formaliter justificari per actum et gratiam dari liberaliter, quando indignis datur, non autem quando datur non dignis; datur autem justis auxilium ad delendum veniale, non quasi indignis, sed non dignis. Haec doctrina non est solida, in primis peccatum mortale non inducit aliam privationem, quam gratiae sanctificantis de facto in homine; quamdiu enim durat status viae non desunt auxilia in universum existentibus in peccato, alias frustra maneret Scriptura : Convertimini ad me in toto corde vestro, Joelis 2. Frustra adhortaretur ad poenitentiam passim, frustra institueretur Sacramentum Poenitentiae, nisi ex lege parata essent auxilia,
quibus homo se ad Dominum converteret et disponeret, quamvis ea auxilia sine nostris meritis dentur ex sola Dei misericordia ; si enim loquamur de gratia sufficiente, illam omnibus dari communis est Theologorum. Si de efficaci, dari eam praedestinatis est certum, cujus peccatum mortale non est privatio, quia sicut non tollit efficaciam et ordinem praedestinationis: sic etiam neque mediorum, ut gratiae efficacis et vocationis divinae, alioquin frustra praefigeretur status viae homini ad faciendum judicium et justitiam, qui status non datus est Angelo, sed statim a peccato desertus, reprobatus, et judicatus fuit. Hoc confirmant parabolae de vinea, de talentis, de nuptiis, de Samaritano, de operariis: et hanc gratiam meruit Christus peccatoribus, ergo ejus privatio non inducitur per peccatum mortale. Probatur consequentia, quia neque ex natura rei excludit Dei misericordiam vocantem et auxiliantem, neque est statuta lege, cum lex sit in oppositum, ut patet ex dictis, aliter autem privare nequit gratia actuali. Accedit quod veniale sit quaedam Dei offensa, quae ex gratia remitti debet non merenti ipsam gratiam per quam convertitur.
Secundo falsum est quod in donatione auxilii solum versetur liberalitas Dei, et misericordia, ut alias supra probatum est: quantum ad justificationem peccatoris est expresse contra Patres et Scripturam, ut patet in parabola ejus servi, cui potulanti dimisit Dominus debitum, cujus orationem praecessit gratia vocationis: et patet ex Tridentino sess. 6. cap. 5. gratiam vocationis antecedere dispositionem et conversionem, quas ex cap. 6. versatur in actibus fidei, spei, charitatis et poenitentiae. Caeterum hi actus, ut docet idem Tridentinum cap. 8. non merentur justificationem, atque ideo gratis et mi
sericorditer fit ; quae justificatio includit infusionem justitiae, et remissionem peccati: ergo non in sola auxilii seu gratiae praevenientis donatione sistit Dei misericordia, quae ulterius extenditur ad remissionem peccati, quae gratis fit. Item, Milevit cap. 3. definit gratiam Dei non in sola peccatorum remissione consistere et valere, sed etiam in auxilio, ne committantur ; ergo distinctae gratiae sunt auxilium et remissio peccati.
Tertio, sequitur falsum esse non requiri promissionem et condonationem Dei ad remissionem peccati, seu mortalis, seu venialis, ut patet ex dictis, quia si gratis fit, supposita etiam poenitentia et conversione peccatoris ; ergo potuit non fieri, et liberaliter non ex debito fit ac proinde accedente voluntate liberali Dei. Quoad veniale autem id specialiter probatur ex 1. Joannis 1. Si dixerimus, inquit, quod peccatum non habemus, etc. ubi communiter Patres et interpretes intelligunt de venialibus, quae solum habere potuit Joannes: et mox subdit quoad remissionem, et modum remissionis : Si confiteamur, inquit, peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, etc. ubi remissionem eorum reducit in fidelitatem et Dei promissionem, non secus ac con ingit remissio mortalis. Ezech. 18. Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, etc. et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur, etc. Quarto, ex his sequitur non remitti veniale ex natura rei per actum contritionis contra eumdem ; et in primis consistere in ipsa contritione justitiam formaliter, est opinio singularis hujus Doctoris, aut alio actu, quam impugnavimus alias. Quoad praesens sufficit nobis auctoritas Tridentini in oppositum asserentis cap. 6. sess. 6. actus fidei, spei, charitatis et poenitentiae antecedere per modum dispositionis ipsam justificationem, quae ex eodem Concilio, cap. 5. et 7. includit infusionem gratiae sanctificantis, et remissionem peccati ; ergo distinguuntur ab ipsa justificatione praedicti actus ; sed si justitia consisteret in actu, deberet in aliquo ex illis consistere, ergo. Deinde cap. 8. supponit illos actus antecedere justificationem, non tamen mereri ipsam ; ergo diversa sunt, et can. 3. Si quis, inquit, dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio hominem credere, sperare, diligere, aut paenitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit, etc ubi expresse distinguit illos actus ab ipsa justificatione ; et canon. 24. Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari, atque etiam non augeri coram Deo per opera bona, sed ipsa opera fructus solummodo, et signa. esse justificationis adeptae, non autem ipsius augendae causam, anathema sit, etc. Augeri et conservari non convenit actibus. Deinde opera bona, seu actus sunt causa augendae justitiae; ergo diversa sunt. Quod vero non consistat in actu contritionis formalis nostra justitia, de facili colligitur ex sess. 14. de paenitent. cap 4. Docet praeterea etsi contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare prius quam hoc Sacramentum actu suscipiatur, etc. ubi sermo est de contritione perfecta ; docet ergo eam ut perfectam charitate reconciliare, ergo non in ipsa formaliter consistit reconciliatio. Haec autem charitas est habitualis, non actualis, quia ipsa contritio secundum communem Thomistarum consistit in actu charitatis. Deinde, in principio dicitur impetrare veniam peccati; quod intelligi nequit de formali justitia, quae inseparabilis est a remissione peccati, saltem mortalis. Accedit quod in infantibus non possit esse actus, justitia autem in infantibus et adultis est ejusdem rationis, sicut et effectus Sacramenti; adultus ad Sacramentum accedens cum attritione justificatur sine contritione perfecta, ergo ejus justitia non in ea consistit. Dimissa ergo quaestione illa de natura justitiae nostrae, quam alias supra tractavimus,
Probatur sequela, peccatum veniale potest stare cum justitia, quaecumque illa sit; ergo ex natura rei non tollit peccatum veniale. Consequentia est manifesta, probatur antecedens, quia omnes Patres supponunt peccata levia et venialia dari in justis, de quibus intelligunt illum locum Joannis : Si dixerimus quod peccatum non habemus, etc. et ex Concilio Milevitano cap. 6. 7. et 8. Araus. II. cap. 14. 22. ex Trident. sess. 6. cap 11. Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi, in levia saltem, et quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi, nam justorum illa vox est et humilis et verax : Dimitte nobis debita nostra, etc. ergo venialia compatiuntur cum justitia; ergo a fortiori cum contritione, aut alia quacumque forma, quae ad justitiam solum disponit. Probatur consequentia, quia magis repugnat peccatum justitiae quam dispositioni ad ipsam. Confirmatur, eatenus contritio ex natura rei deleret veniale, vel quia ipsi in specie repugnat, qua actus talis virtutis, verbi gratia, charitatis aut poenitentiae, vel qua ordinat hominem ad Deum, finem ultimum. Non primum, quia sic lanium opponitur peccato in actu contra proprium motivum et rectitudinem. Non secundum, quia justitia, in qua formalis sanctitas consislit, perfectius ordinat ad finem, quam dispositio ad ipsum, ut est contritio: hoc non obstante compatitur secum peccatum veniale, ergo, etc. Deinde, potest contingere contritio perfecta de solis mortalibus sine ordine ad venialia, verbi gratia, oblita, quae tunc non remittuntur, neque ex natura rei, neque ex divina voluntate. Unde in hoc distinguitur partim Baptismus a Sacramento Poenitentiae, quod ille remittat omnia peccata, poenitentia non semper venialia. Hoc idem argumentum probat, neque contritionem, neque alios actus nostros simpliciter sumptos, seu absolute, ex divina etiam ordinatione remittere venialia, quamvis ad remissionem mortalis sic sufficiant. Disparitas autem in eo est, quod dispositio ad justitiam eatenus remittit veniale, quatenus inducit justitiam, quae ei repugnat, saltem ex divina ordinatione: simul autem esse potest cum justitia veniale, ideo dispositio ad justitiam sic absolute sumpta, qua disponit ad justitiam ex divina ordinatione, vel etiam qua actus est talis in sua specie morali aut Physica, cum non dicat repugnantiam ad veniale habituale, maxime in materia differentis virtutis, ideo non tollit veniale: oportet ergo aliam rationem superaddere praeter haec nostris actibus, ut impetrent remissionem venialium.
Quid autem illud sit, vel quaenam in specie satisfactio deleat peccatum veniale, et quaenam exigitur, non est concors Doctorum sententia Durandus in 4. d. 22. q. 2. dicit non sufficere actum charitatis etiam fervidum, ut vocat, et intensum, sed requiri contritionem formalem, quia in hac tantum continetur retractatio peccati venialis, quod cum charitate tam actuali quam habituali etiam intensa compatitur. Gabriel in d. 16. q. 5. art. 2. dicit sufficere reordinationem voluntatis ad hanc retractationem per actum oppositae virtutis. Idem insinuat Medina tract. 1. de paenit. q. 3. Thomas de Argenlina dist. 21. art. 4, requirit contritionem, sicut Durandus, non tamen tam perfectam, aut in eo gradu quo exigitur ad remissionem mortalis, quia non requiritur, ut sit super omnia, quamvis necessario debeat esse ex motivo charitatis, et amore amicitiae. Gajetanus 3. p. q. 87. art. 1. quae sententia etiam videtur D. Thom. ibid. exigit dolorem saltem virtualem, qui in contritione, aut perfecta dilectione charitatis continetur. Hanc sententiam plures amplectuntur. Richard. in 4. d. 16. art. 5. q. 1. et d. 21. art. 3. q. 1. Palud. ibid. et Alens. 4. p. q. 106. memb. 8. Eamdem explicat Vasquez in praefatam quaestionem D. Thomae, dicens illam contritionem dici virtualem, non quod in se non sit dolor explicitus et formalis, sed quod detur quandoque in gradu, ut non extendatur ad veniale ; unde quando ita est perfecta, ut natura sua deleat etiam venialia, erit virtualis. Alii docent sufficere attritionem implicitam inclusam in quocumque actu bono repugnante veniali. Suarez tom. 4. in 3. disput. 11. sect. 2. concl. 3. dicit in justis extra Sacramentum sufficere attritionem. Ratio omnium est, quia requiritur retractatio peccati, quae nequit fieri nisi per poenitentiam formalem, aut saltem virtualem. Alia est sententia sufficere satispassionem ad remissionem venialis ; haec statuit peccatum habituale in solo reatu poenae. Est Gabrielis in 4. dist. 16. q. 5. art. 2. conclus. 2. et tribuitur Doctori, de qua satis dictum est.
Ultima tandem sententia est Doctoris hic asserentis remitti veniale per quemcumque actum bonum magis acceptum Deo, quam fuerit invisum peccatum veniale, modo actus ille ab operante referatur in finem remissionis peccati, hoc est dicere, per satisfactionem oblatam Deo remitti veniale ; quae satisfactio potest in quocumque actu bono aequivalente reperiri, modo in eum finem eliciatur.
Prima conclusio, condigna satisfactio pro peccato veniali est actus quicumque bonus aequivalens modo jam dicto. Est Doctoris. Probatur ab inconvenienti, quia si requireretur contritio perfecta, aut in perfectiori gradu, ut Vaquez et alii volunt, sequeretur quod magis vel aeque rigorosa satisfactio exigeretur pro peccato levi et gravi, quod non congruit justitiae ; ergo talis non exigitur. Secundo, veniale de facto non deletur per contritionem, aut deletionem actualem et habitualem, ut, verbi gratia, si sit oblitum, vel si quis etiam in memoriam revocet aliquod veniale sine proposito emendationis, tunc non deletur; ergo talis contritio et dilectio neque formaliter, neque virtualiter extenditur ad illud veniale, neque ex natura rei, neque ex voluntate operantis, neque ex acceptatione divina, nec est ejus retractatio, alias sequeretur propositum emendationis, sine quo simpliciter talis est impoenitens de veniali ; ergo contritio et dilectio Dei absolute sumpta non habent effectum delendi peccati venialis semper; sed neque contritio habet necessario et semper illum effectum in ordine ad confessionem, quando non est de ipsis venialibus saltem in genere aut specie. Probatur consequentia, quia contritio in ordine ad confessionem qua est dispositio ad Sacramentum, in eo differt ab attritione quoad efficaciam, quod ipsa sanctificet ante absolutionem ; sed effectus sanctitatis ex dictis non repugnat peccato veniali, ergo.
Deinde, quidquid facit contritio se sola, praestat attritio cum Sacramento ; sed neque haec delent omnia venialia semper non confessa, quando in eum finem non diriguntur a paenitente; ergo neque contritio. Major patet ex communi Doctorum, qui dicunt Sacramentum facere de attrito contritum, cujus efficacia respectu gratiae est major quam contritionis, quia ex opere operato causat illam,etin virtute meritorum Christi; contritio autem ex opere operantis, seu merito proprio operantis, quod est inferioris gradus et acceptionis. Minor probatur ex communi suppositione, quam insinuat Tridenl. sess. 14. de paenit. c. 5. de confessione, in haec verba : Nam venialia, quibus a gratia Dei non excludimur, et in quae frequenter labimur, quamquam recte, et utiliter, citraque omnem praesumptionem in confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat ; taceri tamen citra culpam, multisque aliis remediis expiari possunt, etc. ergo supponit illa non expiari semper in confessione, sed per illa alia remedia. Haec autem remedia distincta a confessione et poenitentia, debent habere efficaciam delendi ipsa non aliter quam per satisfactionem, et consequenter per exibitionem alicujus operis aequivalentis in finem remissionis ipsorum: sed opus aequivalens potest esse in materia cujuscumque virtutis, verbi gratia, fidei, eleemosynae, orationis, jejunii, quia haec opera sunt satisfactoria, ut ex Scriptura constat; jejunium autem, eleemosyna et oratio numerantur a Patribus et Doctoribus tres partes satisfactionis, imo et quodcumque opus bonum potest hunc effectum habere; ergo maxime pro peccatis levibus. Deinde, opus cujuslibet virtutis potest esse meritum respectu vitae aeternae; ergo potest esse efficax ad tollendum impedimentum, si applicetur a voluntate, et consequenter satisfactorium tam pro poena temporali, quam pro peccatis levibus, quae impediunt gloriam, non tollunt gratiam. Quod vero actus quicumque bonus ut habeat efficaciam ad delenda venialia, exigit ut per modum satisfactionis exhibeatur in eum finem. Patet, quia si alioquin actus dilectionis non habeat illum effectum semper, neque ipsa poenitentia, quando ad veniale implicite aut explicite non extenditur, minus conveniat actui inferioris ordinis, sine tali reltaione.
Objicies, si actus ex se non remittit venialia: ergo ex acceptatione Dei non habet illum effectum, minus autem ex intentione operantis.
Respondetur, negando utramque consequentiam ; primam non sequi, patet ex dictis; secunda aeque falsa est.
Dices, opus ex intentione operantis dirigentis ipsum in talem finem remissionis non habet bonitatem aut efficaciam: consequenter ergo inutilis est talis relatio.
Respondetur habere applicationem, sicut patet, in finem hunc vel illum ad impetrandam hanc aut illam gratiam fieri opus de se quidem dignum, et ex acceptatione divina, requiritur tamen applicatio, sicut patet in oratione Ecclesiae, et cujuslibet particularis personae et communi praxi. Si ergo jejunium ad impetrandum hanc aut illam gratiam, exigit ut in eum finem referatur, sic etiam in proposito opus satisfactorium potest quis facere pro se ipso, aut pro aliis, ut dicere Missam ; ut autem habeat effectum in se, aut aliis determinatum, requiritur intentio, quae non tribuit valorem operi, sed applicationem.
Objicies secundo, si opus satisfactorium esset efficax in remissionem venialis, non esset ratio cur unum magis quam aliud tolleret; ergo vel omnia, vel nullum tollit.
Respondetur argumentum in simili forma concludere de contritione et dilectione, quibus arguens tribuit illam efficaciam.
Respondeo ergo causam habere effectum limitatum ex applicatione in actu secundo, quae in praesenti est intentio, quia si in genere applicetur ad omnia, habebit effectum sibi proportionatum, sicut contingit in satisfactione pro temporali in genere, quae non aequivalet toti poenae, habet effectum proportionatum sibi.
Objicitur tertio, talis actus non includit retractationem peccati praeteriti ; ergo non remittit ipsum.
Respondetur negando antecedens, quia eo ipso quo offertur, ut satisfactionem ad finem delendi peccati, vult peccatum non esse, et consequenter retractat ipsum.
Objicies quarto, Patres exigere lamenta de peccatis quotidianis.
Respondetur illud esse remedium magis proprium, et ex usu, tamen aliis etiam operibus remittuntur, ut dimittendo aliis injuriam : Dimittite, et dimittetur vobis. Dimitte nobis debita nostra, etc. ut patet ex supradictis.
Objicies quinto, si opus relatum a peccatore in finem remissionis venialis, illud remittat, sequeretur nunquam posse remitti illud per claves, quod est contra praxim et sensum Ecclesiae absolventis a venialibus. Patet sequela, quia attritio aut contritio antecedens de venialibus illa remittit ante absolutionem.
Respondent quidam concedendo sequelam, neque illud esse inconveniens ; nam et peccata alias confessa possunt subjici clavibus et absolutioni, ut patet ex praxi. Hinc patet ad subsumptum, ejusque probationem.
Respondeo tamen negando consequentiam, quia licet attritio sit actus bonus ex gratia, et acceptus Deo, tamen non habet illum effectum, nisi relatus sit in finem satisfactionis per modum meriti impetratorii, quod non contingit semper, nempe quando tantum ex fine disponendi se, et sumendi digne Sacramentum, habetur. Vel si dicatur meritum impetratorium, ut vocare videtur Trident. sess. 14. cap. 4. quia procedit ex fide ad finem remittendi peccatum, non habet rationem satisfactionis, nisi offeratur per modum satisfactionis, neque etiam refert quod peccatum per ipsam dispositionem Sacramentalem remittatur, ut patet quando quis disponitur per contritionem.
Secunda conclusio : Remissio peccati venialis per condignam salisfactionem non exigit infusionem gratiae sanctificantis. Hanc non docet in terminis Doctor, magis tamen conformis est dictis. Eam tenent Soto, Ledesma, Major, Gabriel. Est contra Suarez et Vasquez, qui non secus ratiocinantur de remissione venialis quam mortalis, quantum ad infusionem gratiae. Probatur primo, quia veniale ex dictis non includit privationem gratiae, et compatitur cum ipsa ; ergo non requiritur ad remissionem ipsius infusio gratiae. Secundo remittuntur per Sacramentalia, neque Ecclesia explicat usum Sacramentalium esse tantum in justis, imo contrarium, ut patet in aspersione aquae benedictae, quae tam justis quam peccatoribus communicatur. Tertio secundum adversarios, et satis communem sententiam remittuntur justis post mortem in instanti separationis, sed tunc non infunditur aliqua gratia de novo. Quarto, opus satisfactorium pro poena temporali factum a justo non meretur ei gratiam nisi excedat debitam satisfactionem, quia in poenis et praemiis servatur justitiae commutativae proportio et aequitas; ergo quandoque opus justi bonum non meretur gratiam: ergo ad remissionem peccati venialis etiam injusto per opus bonum, neque ex conditione operis, neque ex necessitate remissionis, neque ex ratione satisfactionis exigitur gratiae infusio.
Tertia conclusio : Satisfactio condigna pro peccato veniali potest exhiberi a peccatore cum effectu remissionis venialis. Haec conclusio patet ex dictis, quia haec remissio non exigit infusionem gratiae, peccatum veniale non dicit necessariam connexionem cum mortali, quantum ad sui remissionem, neque ex lege, neque ex justitia ; peccator potest satisfacere poenae temporali, quae ipsi remittitur in statu peccatoris, ergo etiam similiter pro peccato, quod inducit debitum poenae temporalis. Probatur consequentia. quia si status peccati non tollit potestatem satisfaciendi pro poena temporali, non videtur tollere satisfactionem, quae pro ipso peccato, cui tantum illa debetur. Item, peccata venialia remittuntur per Sacramentalia, quorum usus etiam in peccatoribus est efficax. Unde Augustinus in Enchirid. cap. 71. De quotidianis, brevioribus, levibusque peccatis, inquit, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit;eorum enim est dicere : Pater noster, etc. fidelium dicit, et non justorum. Ultimo tandem, haec sententia est magis pia, et commendat divinam justitiam et misericordiam, et contraria retardaret a bono opere ob rigorem, si omnia opera peccatorum essent mortua quantum ad effectum satisfactionis.
Quarta conclusio est justum posse pro suo peccato veniali satisfacere de condigno. Sequitur ex dictis, quia nihil omnino deficit; ergo, etc. Haec est communior sententia.
Quinta conclusio. Venialia delentur per Sacramentalia, et idem dicendum in susceptione Sacramentorum digna, quae est opinio D. Thomae 3. part. quaest. 87. art. 3. quam tenent Solo in 4. dist. 15. quaest. 2. Ledesma 4. 1. part. quaest. 28. art. 3. Id verum esse docet Trident. sess. 14. Can. 2. de exlrema unctione, et cap. 2. Et idem de aliis docent moderni, quamvis varient in modo, nam quidam tenent ex opere operato dimitti per omnia ; alii per motum dilectionis, aut contritionis, quem indigne sumentibus excitant Sacramenta, ut Eucharistia. Docent idem D. Thomas 3.
part. quaest. 79. art. 4. D. Bonavent. dist. 12. part. 2. dist. 1. quaest. 3. Conclusio quoad primam partem est eorum, quos in praecedenti citavimus ; eam negat Vasquez art. 3. dub. 1. citans Richardum, Durandum, Petrum a Soto.
Pro intelleclione conclusionis nota Samentalia in genere vocari rilus, quos in administratione Sacramentorum instituit et observat Ecclesia ; de quibus Can. 13. Tridentin. sess. 7. de Sacrament. in genere. Alia tamen magis specialiter dicuntur Sacramentalia, quae ad vanos effectus instituit Ecclesia, qui eorum effectus ex orationibus, quibus ipsae ad eum usum applicantur et consecrantur ab Ecclesia, colligi debent. Communiter dicuntur septem, et hoc versiculo continentur :
Orans, tinctus, edens, confessus, dans, benedicens.
Orans, id est, oratio Dominica ex Capitulo : Si quotidianis, etc. Tinctus, id est, aqua benedicta, de cons. d. 3. cap. Aquam edens, id est, communicans, ut vult Solus ex cap. cum omne crimen, de consecrat. d. 2. interpretatur tamen Paludanus de pane benedicto, qui distribuitur in Dominica populo. Confessus, id est, generali confessione, ut vult Paludanus et Solus ad hunc effectum referens institutam ab Ecclesia ut in Prima, Missa, et Completorio dicatur. Dans, id est, eleemosynam cap. Medicinam, de paenit. d. 1. et cap. Quamobrem. Benedicens, id est, benedictio Episcopalis. His annumerantur alia, ut tunsio pectoris cum oramus, cap. Tres sunt autem, etc. de paenit. 1. et Augustinus de medicina paenitentiae cap. 2. lib. 50. Homiliarum homil. ultima cap. 9. Epistola 108. Addit etiam Paludanus sumptionem cujusque Sacramenti, unctionem Regum, Episcoporum.
Probatur conclusio ex interpretatione et usu Ecclesiae. Talem esse affirmat Solus.
Specialiter probatur de oratione Dominica ex Augustino in Enchiridio cap. 71. quem citat Magister in 4. dist. 16. Tolet. IV. cap. 9. Ivo in suo decreto : De quotidianis, breuioribus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit ; eorum est enim dicere : Pater noster, qui es in caelis, etc. delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata delet, etc. Idem docet quo.d paenam peccatorum. Respondet Vasquez id intelligi mediante motu contritionis, cui remissio debetur, ad quem excitat ipsa oratio. Sed haec glossa est imaginaria, si remissio datur contritioni ; ergo oratio non debet, neque talis effectus specialis huic adscribi debet magis quam aliis orationibus, ex quibus excitari potest contritio, v. g. Miserere mei Deus, etc. et sic de aliis poenitentialibus. Deinde non contritioni, sed huic petitioni : Dimitte nobis debita nostra, talis effectus tribuitur. Si, inquit, quemadmodum veraciter dicitur, dimitte nobis debita nostra, etc. ita veraciter dicatur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, etc Concilium Milevitanum, ni fallor, cap. ultimo, idem docet, sicut et reliqua Africana probantia contra Pelagium, neminem immunem esse a peccato ; quod fusius Augustinus de peccatorum meritis et remissione prosequitur argumento orationis Dominicae, et ex aliis Scripturis. Hoc enim maxime urgebant contra haereticos tolli orationem hanc, et ficte, non vere dici, si non esset peccatum in Sanctis. Quoad alia Sacramentalia, patet conclusio ex Canonibus citatis, et usu Ecclesiae, ex quo patet ad oppositam rationem (dicit enim praefatus Sacramentalia habere alios effectus a remissione venialis.) Respondetur hoc non obstare, cum illum etiam habeat. Haec confirmant quae dicta sunt prima conclusione. Difficultas est an requiratur aliquis motus ex parte nostra, seu quaedam dispositio ad illum effectum.
Respondet Vasquez totum effectum dari ex efficacia motus contritionis.
Respondeo requiri ut nobis, mediante fide nostra et cultu religionis applicentur, quia caeremoniae, quarum usus debet esse religiosus, et humano modo ; ideo in amentibus aut dormientibus forte non habent effectum talem, licet in infantibus habeant alios effectus, ut fugandi daemones, et similia. Alia difficultas est, an ex opere operato, vel ex opere operantis dent remissionem venialis. Quaestio est de nomine, quia si illud dicatur ex opere operato, quod confertur non solum intuitu operantis, sed alterius, sic dici possunt ex opere operato causare, quia habent efficaciam, quatenus sanctas Ecclesiae ipsis applicatur mediantibus orationibus, quibus hunc effectum ipsis impetrat a sponso. Si vero dicatur ex opere operato illud, quod de condigno et infallibiliter ex meritis alterius datur, vel operatur, tunc Sacramentalia non causant ex opere operato, quia tantum impetrat Ecclesia, non meretur de condigno.
(i) Ad propositum opera istius, etc. Hic tractat de remissione venialis, de quo alias in vita, neque poenitentia, neque alia opera satisfactoria, aut media in finem remissionis fuerunt applicata, et ideo manet usque ad instans mortis.
Respondet ergo remitti a Deo intuitu operum bonorum seu meritorum, quae is alias habuit in vita, eaque opera ad eum finem a Deo acceptari. Ratio Doctoris est, quia causa impedibilis sublato impedimento habet hunc effectum: sed merita istius, si non essent impedita in vita, essent sufficientia ad deletionem venialium, ergo in morte, sublato illo impedimento, sunt efficacia ad hunc effectum. Declaratur haec ratio : Opera in vita facta,
si offerrentur ad satisfactionem venialis peccati ab ipso operante, haberent illum effectum remissionis, et ideo non habuerunt, quia defuit oblatio, defuit consequenter divina acceptatio, quae ad effectum remissionis peccati viatoris exigit satisfactionem, aut aliquid aequivalens. Haec sunt impedimenta, quae intendit Doctor. Accedit et aliud, nempe complacentia, aut perseverantia habitualis, et interpretativa in peccato veniali commisso, supposito quod non fuerit alias retractatum per poenitentiam, aut alia opera aequivalentia, aut media, quibus remittitur in via; et hoc est quod intendit Doctor per illa verba : Si semper actu manet in peccato veniali, etc. Non enim intelligit de actu complacentiae actualis, sed de permanentia in peccato habituali, quod commisit, et pro quo non satisfecit, ideoque infra, sig. Ex hoc sequuntur duo, excipit a remissione in instanti mortis casum, quo moriens actu continuet veniale, aut in eo complaceat: Nisi, inquit, continuet actum peccati venialis usque ad mortem, vel ad instans mortis, etc.
Manere ergo actu in peccato veniali, intelligit hic modo dicto, id est, in habituali. Impedimentum ergo est non retractasse alias peccatum, quod requirit lex in viatore ad effectum remissionis, vel quod Deus non acceptant opera, aut alia media, ut Sacramenta ad illum effectum ; sed in morte cessat hoc impedimentum, quia merita adjuncta perseverantiae finali tribuunt ultimum et completum jus ad gloriam ; quod jus alias fuit remotum, et suspensum donec poneretur conditio, a .qua dependebat, nempe perseverantia finalis, quia : Qui perseverabit usque in finem, hic salvus erit. Sicut ergo addita perseverantia finali completur nostra justitia respective ad gloriam, sic etiam opera accipiunt valorem tollendi hujus impedimenti, quod ex peccato habituali, ita ut ipsorum intuitu remittatur ; non ita autem tollunt debitum poenae, quia ex lege manet purgatio facienda in altera vita pro poena non satisfacta, non sic medium satisfaciendi pro peccato. Hic autem modus remittendi peccati est conveniens tam justitiae divinae quam misericordiae, quia peccata remittuntur ob aliquam satisfactionem, saltem Christi ; eamdem autem operationem habent opera facta in Christo, et acceptata ad gloriam addita perseverantia finali, ut etiam per modum satisfactionis acceptentur a Deo pro peccatis levibus.
Addit rationem congruam, quia sicut quodcumque opus meritorium etiam remissum meretur augmentum gratiae, et gradum aliquem gloriae, quamvis non tura datur gratiae, quando fuit elicitum ipsum opus (ut supponit cum communi antiquorum, de quo agemus in dist, sequenti artic. 2.), sed in ultimo instanti ob merita dandum reservat Deus ; ita etiam congruum est, ut tribuat remissionem peccatorum venialium meritis praeteritis, tanquam praemium quoddam minus principale.
Dices, dari illam gratiam ob tentationes et pericula illius transitus, et sic rationabiliter dari quoniam debetur, et est necessitas, non hic autem remissionis venialium invenitur opportunum motivum.
Respondet in instanti mortis animam esse in termino, et separatam, ac proinde non subesse tentationibus; ergo motivum est tantum retributio pro operibus, sed idem etiam motivum in proposito habetur, quia ut dictum est, merita, quae habent jus completum ad gloriam, etiam habent proportionem medii ad separationem hujus impedimenti, quod necessario in virtute alicujus causae tolli debet etiam meritoriae ; neque alias est improportio ex parte operum bonorum, ut eorum intuitu deleretur.
Contra praedictam resolutionem Doctoris urget Almainus et Vasquez casum, in quo quis non habeat ulla merita, sed solam justitiam Baptismalem cum peccato veniali.
Respondetur Doctoris resolutionem esse juxta regularem et ordinarium cursum, non in eo casu, qui forte non contingit, et nec contingere posse docent II, qui in primo instanti usus rationis dicunt hominem obligari ad perfectam in Deum conversionem, qua sententia supposita, si alias baptizatus est infans, habet meritum aliquod. Sed ad casum respondetur, remitti tunc veniale intuitu operum Christi, quia sicut gratia et justitia, quam habet talis, tantum ei confertur intuitu operum Christi, ita etiam Christus meruit, ut impedimentum venialis peccati submoveatur, quando autem habet propria merita, sic acceptantur ad finem deletionis venialis peccati. Ex dictis etiam habet responsum Suarez, interrogans quare ob illa opera in vita non dimittitur veniale, et patebit ex sequentibus.
Alensis 4. p. q. 5. memb. 3. art. 3. asserit veniale remitti ex efficacia ipsius gratiae in instanti separationis animae.
Contra, peccatum veniale non dicit repugnantiam ad gratiam, nisi accedat aliqua specialis Dei voluntas. Deinde, peccatum personale ex lege dicit ordinem ad opera ipsius personae, seu satisfactionem, vel certe ad satisfactionem Christi, neque extenditur efficacia gratiae ad illud, ad quod non extenditur efficacia operum, sive per modum dispositionis, sive per modum meriti. Videtur ergo magis congruum interpretari remissionem venialis fieri ex lege intuitu alicujus satisfactionis.
Dices, opera justi non habent rationem satisfactionis, nisi offerantur ab ipso, vel certe acceptentur ab eo, si Deus Infligat aliquam poenam in vindictam.
Respondetur id verum esse in statu viatoris, sed in termino posse habere rationem satisfactionis acceptatae a Deo, quia eo ipso quo opera illa fuerint facta in justitia ad finem gloriae consequendae, ita etiam implicite fuerunt oblata ad summo -venda impedimenta, licet haec oblatio non sufficiat in vita, saltem quando non est amplius locus satisfactioni pro peccato, congruum est divinae bonitati, ut ea acceptet.
Richardus in praesenti distinct. artic. 2. Paludanus quaest. 1. art. 1. conchis. 3. Durandus, Major, Almainus, quos sequuntur Suarez et Vasquez ; dicunt quidem remitti venialia in instanti separationis animae per actum contritionis, quem habet post separationem. Sed hoc, inquit Doctor, non est consonum doctrinae Theologicae, quae ponit statum illum a merito, et immerito immunem ; in re namque obscura magis recurrendum est ad regulas generales, et modum remissionis secundum legem ordinariam, quae respicit opera viatoris, aut certe Christi, quam aliquid statuendum contra legem, quae non admittit meritum de condigno alterius vitae.
Sed petes quid cogit dicere peccatum veniale remitti in instanti separationis animae, seu in altera vita?
Respondetur ex ratione hoc teneri, quia non repugnat justitiae habituali, ut dictum est, neque remittitur sine poenitentia formali, virtuali, aut aequivalenti satisfactione, ideo remissio ejus in instans mortis reservatur, et post vitam.
Hoc probatur a Magistro per locum illum : Qui peccaverit in Spiritum sanctum non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro, Matth. 12. quod est argumentum Doctoris pro opposito quaestionis praesentis; quod et sic explicat de venialibus Philipp, Presbyter in Job 12. Hic fuil suppar, aut contemporaneus Augustino. Gregorius Magnus lib. 4. Decalogi, c. 39. In qua sententia, inquit, datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam nero in futuro posse laxari;quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Isidorus Hispalensis de officiis Ecclesiasticis lib. cap. 18. Idem Beda in Lucae c. 2. Ipse vos baptizavit, sed et expresse in commentario hujus loci, Augustin. lib. 21. de Civitate, c. 24. et lib. 6. contra Julianum, c. 5. Bernardus serm. 16. in Cantic. Christianus Druthmarus in Matth. c. 34. Rabanus Maurus ad cap. 12. lib. 2. Machabaeorum, Petrus Gluniacensis epist. ad Arelatensem Episcopum, quae expositio deridetur a Novatoribus, sed in proprium detrimentum.
(j) Ad argumenta. Ad primum, etc. Haec responsio est clara, et patet ex dictis. Hic obiter admonendum est ea quae docuit supra dist. 14. quaest. 1. art. 1. et deinceps per varia loca obiter de peccato (nempe post actum praeteritum manere tantum debitum poenae, aut simul privationem gratiae, si peccatum est mortale) usque ad quaestionem praesentem fuisse secundum opinionem aliorum, quam ipse probabiliter tenuit hactenus usque ad sig. Si iste modus non placet, etc. Unde in responsionibus ad primum, secundum et tertium, quibus hic satisfacit, respondet secundum utramque opinionem, quam insinuat esse aliorum, ut patet ex littera.
Ad secundum patet responsio in lexlu. Ad probationem consequentiae assignat .Doctor duplicem considerationem peccati ; aliam moralem et Philosophicam, quae est ex oppositione, quam habet ad regulam proximam et rectitudinem virtutis ex genere; aliam Theologicam, quae convenit ei, ut includit rationem offensae, opponitur fini supernaturali et amicitiae divinae, et sic dicit quod mortale et veniale conveniunt, ut opponuntur bonitati in genere, seu morali et Philosophica, ut alii vocant, et sint ejusdem generis; tamen ut considerantur theologice per principia revelata, et in ratione offensae divinae, non esse ejusdem generis. Hic disseri posset an possit tolli ratio offensae a peccato mortali ex ignorantia invincibili Dei per possibile, vel impossibile, ita ut peccatum non esset grave, si ratio offensae, seu opposilio ad charitatem et finem supernaturalem esset ab eo separabilis, et an praecise haec differentia sit ex offensa Dei. Sed quaestio magis spectat ad materiam de peccatis, quam illuc remittimus, supponendo de facto non esse separabilem rationem offensae a peccato mortali; posset etiam tractari alia quaeslio, cujus veritas hic supponitur, nempe veniale dari ex natura rei tale contra Novatores, quam etiam in praedictum locum remittimus, et in aliam occasionem.
In responsione ad tertium optime assignat rationem et disparitatem inter Angelum damnatum, seu decedentem in mortali ex una parle, et justum morientem cum venialibus, quia licet hic sit in termino viae per mortem, et in statu non merendi aut demerendi, tamen est in via respective ad ultimum terminum, donec purgetur, quia poena temporalis debita eum retardat a gloria, quae est terminus justorum, qui habent vitam spiritualem: decedens vero in mortali nihil eum retardat a sententia debita damnationis secundum legem ordinariam, et sic est par Angelis, qui per peccatum facti sunt in termino; peccatum enim veniale non est illud, secundum quod attenditur status primarius, et praefixus viae aut termini, sed per accidens tantum se habet, licet etiam ordinetur per dignam poenam; quod etiam addit, patet ex iis, quae docet Tridentinum sess. 14. c. 9.