CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra hanc positionem arguit Doctor. Primo, quia aedificare distincte importat aedificium, et tamen non conceditur quod aedificator aedificet aedificio, cum spirare distinctius importet Spiritum sanctum quam diligere. Secundo, etsi talis praedicatio concederetur, non tamen ut est conversiva super agens, id est, dato quod concederetur talis modus praedicandi, non tamen cum pronomine reciproco, quod est conversi ve praedicari, ut est in proposito, cum dico : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quia etiam non concederetur de igne dici aliquid, quod terminaretur ad ipsum ignem, ut aliquo producto a se.
(b) Praeterea in constructione transitiva, etc. Probat exemplum S. Thomae esse ad oppositum, loquendo de verbo activo, et nihil ad propositum ut verum est de verbo neutro.
Sed quidam novus expositor S. Thomae in prima quaest. 37. art. 2. nititur solvere has rationes Scoti contra Thomam. Et primo praemittit aliqua. Primo, quod in intellectu actus sic significati claudi effectum contingit dupliciter. Uno modo ut specificantem seu ut determinantem qualitatem actionis, sicut in dealbare clauditur albedo, et in calefacere clauditur calor. Ut enim ostendatur quod non quodcumque facere, sed tale significetur calefacere et dealbare et aedificare, dicimus, ut in ly dico vocaliter sumpto clauditur verbum vocale, est enim dicere verbum proferre. Secundo modo clauditur effectus ut conjunctus illi actioni, ut productum suae productioni, et hoc modo sumitur in proposito, ita quod sensus illius fundamenti est, quandocumque in intellectu actionis tali termino significatae clauditur effectus, ut effectus conjunctus suae productioni, tunc producens denominari potest ab illo effectu in ablativo.
Tunc ad primum argumentum respondet negando assumptum, quoniam aedificare, spirare et hujusmodi non important effectum nisi specificative.
Ad secundum, dicit quod potest fieri constructio conversiva super se, quando objectum actus potest esse ipsum agens, ut accidit in proposito, et in similibus. Potest enim Socrates dicere se ipsum non minus quam Trojae historiam.
Ad tertium, negatur assumptum in verbis claudentibus in se effectum, et transeuntibus super objectum, qualia sunt diligere, dicere, etc. ut Socrates dicit verbo historiam.
Ad aliud de exemplo, dici potest quod exempla ponimus non ut ita sint, etc. Tamen sustinendo exemplum, dicimus quod florere significat flores emittere, ut ex usu loquentium, nec huic repugnat neutralitas verbi, quoniam haec ad modum significandi, non ad significatum. Si autem Deus flores imprimeret, tunc vere diceretur arbor florida, non tamen quod floruit ; esset enim ista vera: arbor, quae non floruit est florida. Haec ille expositor.
Dico primo, quod iste exponit, et non ad mentem Thomae, ut patet in littera, ubi sic ait in prima parte quaest. 37. art. 2. Contingit aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum sicut agens actione, sedetiam sicut ipso termino actionis, qui est effectus, quando ipse effectus clauditur in intellectu actionis. Dicimus enim, quod ignis est calefaciens calefactionem, quamvis calefactio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio ab igne procedens. Et dicimus, quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes. Haec ille ad litteram. Si ergo Thomas intelligit, ut iste exponit in secundo membro, cum omnis effectus sit conjunctus suae productioni, sequitur quod producens possit a tali effectu denominari, quod est falsum, quia sic est ista vera : aedificans aedificat aedificio. Et quod dicit ad primum argumentum cum dicit, quod aedificare et spirare non important effectum nisi primo modo, scilicet specificative, et non secundo modo ut includitur sive ut conjunctus suae actioni ; dico, quod hoc est dictum ad placitum. Quare enim magis calor includitur in calefactione, ut conjunctus illi, quam aedificativum in aedificatione ? nulla apparet differentia, nisi voluntaria. Similiter, quare Spiritus sanctus magis est conjunctus dilectioni notionaliter sumptae quam spirationi ? cum ex vi vocabuli appareat manifeste, quod Spiritus sanctus magis est conjunctus suae productioni, per hoc quod dico spirare quam per diligere notionaliter, cum spirare dicat tantum productionem, et spiratione passiva dicitur Spiritus sanctus ; et ideo responsio ista est tantum voluntaria. Ad secundam responsionem, cum dicit quod potest fieri constructio conversiva super se, ut, Joannes dicit se, scilicet verbo, patet quod ista responsio de virtute sermonis est manifeste falsa, nec conceditur quod aliquis dicit se verbo, ut ly dicere importat actionem, sicut nec concedimus quod ignis calet se calore. Et cum dicit quod vera est, quando objectum actus potest esse ipsum agens, ut accidit in proposito, quaero quid intelligis per objectum actus ? Si ipsum producens, puta quod talis actus terminetur ad ipsum, ut cum dico, dico me verbo, quia ipsum dicere terminatur ad me, ut objectum circa quod. Hoc modo non est vera, quando dicimus. Pater diligit de Spiritu sancto, non enim diligere notionaliter terminatur ad Patrem producentem, sed tantum terminatur ad Spiritum sanctum. Et si tamen detur aliquod objectum, circa quod non potest dari nisi essentia divina, sed illa non est producens, nec spirans, nec diligens notionaliter, ut patuit supra dist. 5. quaest, 1. Si vero accipitur objectum ipsum agens alio modo, detur ille modus, et non poterit dari.
Per hoc patet, responsionem ad tertium argumentum Scoti nihil valere.
Ad aliam de florere, quod dicit, exempla ponimus, etc. Patet quod S. Thomas accipit illud pro vero exemplo, ut patet ex littera sua. Et cum quaerit sustinere illam, quod haec est vera: arbor floret floribus, prout florere est florem active emittere, patethoc esse contra verbum neutrum ut neutrum, quod nullo modo dicit actionem. Et cum dicit, quod neutralitas spectat tantum ad modum significandi, et non ad significatum, concedatur, et tamen ex hoc sequitur quod quoad modum significandi dicat actionem per te. Si enim dicis : arbor floret floribus, id est, cmittit flores, ergo florere per modum significandi importat actionem et non neutralitatem. Cum addit, quod si Deus imprimeret flores, haec esset vera : arbor est florida floribus, et haec falsa: arbor floret floribus, dico, quod si Deus imprimeret flores per modum fieri sive infieri, haec esset optima, arbor floret floribus, ut patet ex superius dictis.
Ex his patet quomodo iste novus expositor, et male exponit Sanctum Thomam, et pejus ipsum defendit, etc.