IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum ?
Alens. 4. quaest. 78. memb. 2. per quatuor articulos. D. Thom. suppl. quaest. 11. art. 5. et hic quaest. 3. art. 1. D. Bonavent. 2. part. art. 2. g. 3. hic art. 4. quaest. 2. Suar. tom. 4. disp. 33. et 34. Durand. hic quaest. 4. Bassol. quaest. 2. gwi duo impugnant fundamentum, D. Thom. Sotns dist. 18. quaest. 4. art. 5. et de teg. secreto, memb. 3. quaest. 4. Navar. cap. Sacerdos, de posn. dist. 6. num. 42. Medins, Cod. de confess. quaest. 50. Gaaonistae in c. Omnis utriusque, de ponti. et remis.
Secundo quaero (a), utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum? Videtur quod non, quia licitum est unicuique renuntiare juri suo ; ergo confitenti, cum jus suum sit peccatum suum celari, licet huic juri renuntiare, licentiando confessorem, ut non teneatur illud celare.
Item Bernardus de praecepto et dispensatione lib. 4. Quod est insti tutum propter charitatem, non debet con tra charitatem militare; sed celatio peccati confessi in aliquo casu militaret contra charitatem ; ergo, etc. Probatio minoris, quandocumque peccatum confessum esset contra bonum commune, utpote crimen haeresis, vel proditio Reipublicae, et maxime si ex confessione perciperetur istud non tantum esse factum, sed faciendum, videtur contra charitatem esse contemnere bonum commune propter bonum aliquod personae privatae.
Item, aliqui condixerunt interficere Sacerdotem in tali nemore, qui Sacerdos cum eis est viator ; unus ante ingressum nemoris poenitet, et confitetur eidem Sacerdoti hoc peccatum; iste Sacerdos, aliis non poenitentibus, non tenetur se exponere morti sine causa ; ergo nec ingredi nemus ; sed non Digrediendo revelat facto aliis sociis confessionem illius confessi (non enim diverteret ab eorum societate, nisi iste fuisset confessus): ergo in isto facto, et consimilibus, licet revelare confessionem.
Item, Sacerdos de facto absolvit aliquem Episcopum simoniacum, quod non potest de Jure; iste Sacerdos tenetur confiteri, et in speciali de isto peccato, et sic circunv stantionato, quia est mortale, et istae circumstantiae aggravant: sed sic confitendo, revelat peccatum Episcopi illius simoniaci: ergo, etc.
Item, licitum est revelare, quod non est peccatum, nec circumstantia peccati; sed talis est persona cum qua confitens peccavit, pone quia haec vel illa non sit circumstantia aggravans.
Item Abbas habens monachum in loco pertinente ad monasterium suum, scit eum per confessionem in loco illo peccasse, et habere societatem ibi suspectam, per quam semper allicitur ad peccandum, videtur quod possit consulere saluti animae suae; ergo potest eum amovere ab illa cura, vel ab hujusmodi officio, ut non habeat occasionem hujusmodi peccandi: sed amovendo eum facto revelat confessionem, quia facit tale factum, quod non faceret, si iste non fuisset sibi confessus, per quod etiam alii possunt in notitiam peccati illius venire, saltem in universali.
Item, Extrav. de sent. excom. c. Cum non ab homine : A communione ejus, qui pro injectione manuum in clericum in edictum excommunicationis incidit, debes abstinere, nisi forte tibi soii illud pateret, in quo casu ipsum privatim tantum vitabis; et sequitur, ut saltem rubore verecundiae suffusus pro latenti excessu satisfacere compellatur. Ex hoc habetur, ut videtur, quod si in secreto, vel per confessionem scio istum incidisse in sententiam excommunicationis, debeo eum privatim vitare, ut sit confusus ; ergo propter confessionem licet alicui confusionem inferre ; ergo pari ratione, et confessionem revelare.
Contra, de poenit. dist. 6. cap. Sacerdos, et in littera : Sacerdos ante omnia caveat, ne de eis, quae ei confitentur peccata eorum alicui recitet ; et sequitur poena, nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus vitae suae peregrinando ignominiosus pergat. Item, de poenit. et remis. Extra Omnis utriusque sexus : Caveat omnino ne verbo vel signo, aut alio quovis modo prodat peccatorem; et sequitur: Si peccatum sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a Sacerdotali officio decrevimus deponendum, verum ad agendum slriclissimam poenitentiam in arclissimum monasterium detrudendum.