IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit quinque conclusiones : Prima, Juris naturae est celare peccata in confessione audita. Ratio hujus non est, quia tunc confessor mentiretur, ut putat Richardus quem late et clare impugnat Doctor, ostendens Sacerdotem nomine proprio absolvere, audire et cognoscere peccata poenitentis.
In ista (b) quaestione haec sit prima conclusio : Quod celare peccatum in confessione detectum tenetur Sacerdos de lege naturae. Secunda, quod ad hoc etiam tenetur de lege Dei positiva. Tertia, quod ad illud tenetur de lege positiva Ecclesiae. Quarta, quando et qualiter tenetur, et de aliis circumstantiis pertinentibus. Quinta, de aliis secretis, vel sub secreto alicui detectis.
Prima probatur sic : eadem persona vere affirmare potest aliquid in persona alterius loquens, quod vere negat in persona propria loquens. Probatio, Angelus loquens Moysi in persona Dei, vere dixit : Ego sum Dominus Deus tuus, Exod. 20. quod vere negasset in persona propria loquens; ergo a simili, homo repraesentans personam Dei in foro confessionis vere potest aliquid affirmare, quod extra illum forum potest negare vere, quando loquitur in persona propria; ergo extra forum dicens illa se audisse, vel scire, mentitur, quia ad notitiam ejus non venit, nisi inquantum repraesentabat personam Dei ; sed vitare mendacium est de Jure naturae, et maxime mendacium perniciosum; ergo, etc.
Contra rationem istam arguo primo sic : Ejusdem, et ut ejusdem in persona, est cognoscere in causa, et sententiare de ea ; haec est manifesta, quia ad hoc cognoscit iste, et ut iste, ut recte sententiet ; sed Sacerdos non in persona Dei sententiat absolvendo confitentem, sed in persona propria: igitur et sic audit et cognoscit. Probatio minoris, non absolvit principaliter, sed tantum ministerialiter; absolvere autem ministerialiter sibi non competit, nisi in persona propria: si enim in persona Dei loqueretur absolvendo confitentem, vere posset dicere sine prece praevia (quae est, Dominus te absolvat), ego te principaliter absolvo, et gratiam infundo, sicut Angelus vere dixit in persona Dei : Ego te eduxi de Aegypto. Item, non magis audit, vel absolr vit Sacerdos in foro confessionis, in persona Dei, quam conficiat Eucharistiam in persona ejus, quia aeque excellens est actus iste, sicut ille, et actus Sacramentalis, in quo operatur virtus divina, sicut hic, imo videtur ibi plus agere in persona Dei, vel Christi, quam hic. Ibi enim profert verba Christi, corpus meum, et in persona Christi, de quo praemisit : Qui pridie quam pateretur, etc. ita quod totum illud : Accipite, etc Hoc est corpus meum, dicit ipse recitando verba Christi; non sic in proposito. Unde non praemittit hic, Christus volens absolvere peccatorem dixit sic : Ego te absoloo, sed ly ego stat hic pro persona ministri. Ex hoc ergo patet quod magis, vel non minus conficit in persona Christi, quam absolvat, vel audiat confessiones in persona Christi, sed conficit in persona propria (unde non mentitur post Missam dicens : ego scio me hodie consecrasse) ; igitur et hic.
Item, secundum istum eumdem, et veritatem, ut postea probabitur, licet peccata in confessione detecta in universali dicere, et in particulari non relata ad personam confitentem. Hoc etiam probatur per illud Extra de paruit. et remiss. cap. Officii, ubi Innocentius III. respondet cuidam Cardinali legato, qui scripsit casum, quem audierat in confessione, et petiit consilium : Papa non redarguit eum de revelatione illa in universali etiam per scripturam, sed respondit qualiter sit tali personae confitenti consulendum.
Hoc etiam patet ex communi usu confessorum. Sive enim in communi sermone, sive in praedii catione, aliquando dicunt, talis casus contigit, aliqua persona sic et sic peccavit. Habetur igitur illa propositio, quod confessor potest licite extra confessionem dicere peccatum sibi confessum, ita tamen quod nullo modo relatum ad personam confitentem, ut possit deveniri ad notitiam ejus. Sed si praedicta ratio valeret, hoc non liceret, quia mentiretur. Probatio, quia nesciens particularem, nisi pro determinato singulari, si nesciat singulare, nescit particulare: sed iste nescit aliquam personam tale peccatum fecisse, nisi pro hacpersona sibi confessa, et hoc peccato sibi confesso ; igitur si mentiretur de hoc, et de hac, quia nesciens consimiliter, et de alio et de alia. Concedo istas rationes, quod revelatio non est contra legem naturae, propter hoc quod revelans mentiatur, et per consequens illam primam rationem non teneo. Respondeo (c) igitur ad eam, quod non est idem loqui in persona alicujus, et loqui auctoritate illius, sive ut minister illius. Communiter enim loquens in persona alicujus, praetendit simpliciter personam ejus, ut est communiter in istis jocose simulantibus aliquos. Iste enim simulat istum balbutientem, vel talem in tali actu, et iste proprie dicendo, sicut ille diceret in persona illius, loquitur vel facit tale; factum et ideo quam cito deficit a faciendo sicut ille faceret, aut dicendo, sicut diceret, dicitur sibi, tu mentiris, vel tu deficis, quamvis tunc faciat, vel loquatur more suo proprio. Hoc modo est de locutionibus Angelorum in persona Dei. Non sic Sacerdos audit confessiones, vel absolvit in persona Dei, sed tantum est minister Dei in illo actu, et ut minister agit: et si ut minister, ergo in persona propria. Concedo igitur, quod iste si audiret in persona Dei, et loqueretur in persona Dei, posset illud veraciter dicere, quod in persona propria non posset; nam in persona Dei hoc vere diceret : Ego sum Deus, ego creavi mundum, etc. sed in per sona propria sic loquens mentiretur. Sed Sacerdos in confessione nec audit, nec loquitur in persona Dei, sed in persona propria, licet auctoritate Dei, ut ejus minister: eodem modo in aliis Sacramentis; unde ut minister Dei baptizat, et consecrat, etc. et tamen ut homo, sive in persona propria, scit se baptizasse, et sine mendacio potest dicere se baptizasse.