CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad primam quaestionem eodem modo respondendum est ac ad secundam, et eodem modo voluntatis actus habet duplicem respectum, alterum realem ad producentem, alterum rationis ad objectum. Quia ergo Spiritus sanctus ex vi suae productionis, est amor omnis amati necessario, Pater et Filius eum producentes diligunt principiative se et omnia Spiritu sancto, quomodo Pater dicit se et omnia Verbo; et sicut dicere hic est essentiale, scilicet habitudo declarativi ad omne declarabile, quod commune est tribus, tamen connotat notionale,
scilicet gignitionem, ita dicendum ibi de diligere, quod exemplo missionis declarat Doctor, de quo supr. d. 14. et 15.
Ad aliam quaestionem de Spiritu . sancto, procedendum est eodem modo quo in praecedenti quaestione . processum est. Et primo de voluntate nostra, ubi dico quod amor in nobis ut productus, habet ad voluntatem ut producentem, relationem secundi modi, et illa forte est mutua. Habet etiam aliam relationem ad objectum pertinentem ad tertium modum relativorum, et illa non est mutua, quia sicut scientia refertur ad scibile, et non e converso, et sicut amor habet formaliter habitudinem aliquam ad objectum, ita illud quod producit amorem posset denominari ab illa habitudine, si esset Verbum impositum hoc significans active.
Ita dico in divinis, quod Spiritus sanctus ex vi productionis suae, non quidem proprie, sed appropriate, est amor omnis amati necessario, et ideo habet aliquam relationem rationis formaliter ad sic amatum. Producens autem ipsum potest denominari ab eadem habitudine quasi principiative, et ista habitudo ut principiative denominans, importatur per hoc verbum diligere, quando dicuntur Pater et Filius diligere se Spiritu sancto, hoc quippe est Patrem et Filium producere amorem, qui est Patris et Filii, sicut Patrem dicere se verbo est producere Verbum, quod est declarans ipsum Patrem.
Ad primum dico, quod nec mere essentialiter nec mere notionaliter tenetur, sed connotat notionem, scilicet productionem Spiritus sancti, et significat illam habitudinem consequentem Spiritum sanctum ad amatum, non quidem formaliter, sed principiative. Et ratione istius habitudinis consequentis, essentiale est quantum ad terminum illius habitudinis, quia terminus ille non tantum est Spiritus sanctus, sed etiam omne necessario amabile, et quoad illud fit conversio, non autem quoad notionale connotatum.
Per hoc patet ad secundum, et istud posset manifestari in exemplo de dicere, quia eo modo quo conceditur Patrem dicere Verbo, dicere non est mere essentiale neque mere notionale, sed connotat notionale, scilicet gignitionem, et importat in genito habitudinem declarativi, quae est ad omne declarabile. Simile hujus, licet non ita perfecte, potest haberi in hoc quod est mitti, quod connotat in divinis processionem aeternam passivam, licet significet principaliter effectum temporalem. Et quantum ad illud quod significat tota Trinitas, operatur effectum illum, sed quantum ad notionem illam, non respicit totam Trinitatem in ratione principii ; Filius enim potest mitti a Spiritu sancto, licet non sit a Spiritu sancto.
Ad tertium, (g) licet posset fieri vis in ista positione, quod ly se posset construi transitive vel reciproce, de quadruplici constructione habetur ab illo Petro Eliae super Priscianum de constructione, et patet in illo sophismate. Isti pugnant ut vincant se. Et videtur seeundum aliquos magis concedenda propositio, prout ly se construitur transitive quam reciproce, pro eo quod Spiritus sanctus secundum eos spiratur a Patre et Filio voluntate concordi, inquantum scilicet Pater impendit amorem Filio, et Filius rependit, secundum Richardum de Trinitate. Tamen dicendo consequenter his quae dicta sunt dist. 12. ista materia, quod Pater et Filius spirant formaliter voluntate inquantum una est, non autem ipsa relatio concordiae Patris ad Filium, et e converso est formalis ratio spirandi, quia non videtur quod Pater et Filius inquantum habent respectum originis ad Spiritum sanctum, habeant mutuam relationem ad invicem, tunc enim non haberent tantum mutuam relationem originis paternitatis et filiationis ; hoc, inquam, dicendo, quod licet habentes unam voluntatem, concordent in ea formaliter, tamen concordia non est per se ratio, sed voluntas una, et quod fecunditas plena sit ita in una, sicut in duabus, ideo tamen duo spirant, quia praeintelligitur illa fecunditas una esse in duobus antequam habeat terminum.
Potest tamen concedi consequentia, quod eadem est veritas, accipiendo ly se, sic vel sic, et tunc concedo consequens, quod Pater se diligit Spiritu sancto. Et cum dicit, diligit se in primo signo originis, concedo, sed tunc diligit se voluntate, ut in ipso est formaliter ; spirando autem Spiritum sanctum, qui necessario est amor ejus, diligit se Spiritu sancto quasi principiative, quomodo etiam diligit Filium Spiritu sancto.
Ad ultimum dico (h), quod non oportet concedere Patrem et Filium diligere creaturam Spiritu sancto, sicut diligunt se Spiritu sancto, quia iste modus diligendi, ut sumitur principiative, videtur esse primo illius termini dilectionis, cujus ipsa dilectio est formaliter, ex hoc quod est principiata. Sic enim diligere objectum est principiare amorem, qui ut principiatus est formaliter illius objecti ; Spiritus autem sanctus ex vi principiationis suae, neque primo nec concomitanter est amor creaturae, quia creatura tantum contingenter amatur a Deo. Licet autem ex vi productionis suae primo sit amor essentiae, tamen concomitanter potest dici amor Filii, quia illae personae sunt in natura primo amata, ex necessitate illius naturae, et ita posset concedi quod Pater non diligit creaturam Spiritu sancto, eo modo quo Filium, quia non producit amorem, qui ex vi productionis suae sit amor creaturae. Imo completa productione necessaria illius amoris, adhuc est contingentia, ut iste amor sit creaturae, et hoc est in potestate non tantum producentis hunc amorem, sed etiam istius amoris producti, quia ita contingenter amat Spiritus sanctus creaturam, sicut Pater et Filius.