IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) In ista quaestione, etc. Subjicit Doctor quinque conclusiones, quas suo ordine probat teneri confessarium ad sigillum omnes Catholici Doctores docent: estque de fide.
Prima conclusio Doctoris, hanc obligationem esse legis naturalis, adducit probationem Richardi, qui hanc obligationem adducit ad praeceptum non mentiendi, quod est juris naturalis. Sacerdos enim in persona Dei audit confessionem in hoc foro; si autem extra forum, in quo gerit personam Dei, dicat se audivisse, mentitur, quia non in persona propria audivit quod in persona propria exponit se audivisse.
Hanc rationem impugnat Doctor in hoc paragrapho quatuor rationibus: Primo, ex potestate clavium, quae commissa est confessario, ut cognoscat et decernat in hac causa peccatoris, et hoc in persona propria. Haec ratio patet ex iis quae dicta sunt de clavibus, et jurisdictione Confessarii in persona propria. Secunda ratio, quia conficit Eucharistiam in persona Christi, quia formam profert in persona Christi, ut alias visum est in prima parte hujus Commenti, dist. 8. q. 2. tamen sine mendacio post consecrationem dicit se confecisse ; ergo a fortiori se absolvisse a peccatis post Sacramenti ministerium, quia formam profert in persona propria, absolvo te, etc. sicut et confessionem excepit in persona propria: haec ratio ab omnibus admittitur. Tertia ratio est ad hominem, quia concedit Richardus, et omnes secundum veritatem, posse dici peccata in confessione audita, non revelando personam ex rationabili causa et sine mendacio, ut probat extra de paenitentiis et remissionibus, c. officii. Quarta ratio est ex communi praxi confessorum. Tandem concludit, si ratio Richardi valeret committi in his casibus mendacium, quod est falsum; et probat optime, quia nesciens particularem, nisi pro determinata et singulari persona, si nesciat singularem, nescit particularem ; potest enim aliquis particularem scire pro indeterminato supposito, ut aliquem hominem currere, quamvis nesciat an sit Petrus ; unde in eo casu affirmans aliquem currere non mentitur, si tamen nesciat ullum currere et affirmet, mentitur. Veritas ergo dicti a Confessore fundatur tantum in cognitione particularis poenitentis, a quo tantum audivit illud peccatum quod dicit, non revelata persona, cum hoc tamen stat eum non mentiri ; ergo, etc.
(c) Respondeo igitur ad eam, etc. Supple ad rationem Richardi, aliud esse loqui in persona alterius ; aliud vero loqui per potestatem receptam ab altero. Priori modo loquens assumit personam, et verba alterius, ut fit in Comoediis, sic etiam compatrinus loquitur in persona infantis, quem suscipit ad Baptismum, quando baptizans dicit, renuntias Satanae ? et ille in persona infantis dicit, renuntio; sic Angelus in persona Dei loquebatur in Exodo, cap. 20. Hoc modo qui responderet in persona propria mentiretur, seu deficeret a vera repraesentatione. Absolvens autem in persona propria per potestatem receptam ab alio loquitur, et ideo non mentitur, quam solutionem sequitur Sotus in 4. dist. 18. q. 4. art. 5. et communiter recentiores. Hanc rationem mutuare videtur Richardus ab Alensi, et D. Bonaventura ; eam ad magis congruum sensum reducit D. Thomas in hac distinctione, quia ex significatione Sacramenti sequitur hoc secretum: absolutio enim
Sacerdotis est signum absolutionis a peccato per causam principalem, nempe Deum; Deus autem ita remittit peccata, ut ea tegat, et oblivioni tradat, ergo etiam ad idem tenetur Sacerdos, quia poenitens ita se summittit Sacerdoti, ut principalius se summittat Deo,cujus minister est Sacerdos. Hanc rationem impugnat Durandus, eamque non sufficienter probare dicunt quidam moderni, quia sigillum non est significatum sacramentale. Nescio tamen unde Suarez disput. 33. secl. 1. dicat eam impugnari a nostro Doctore, cum rationes ejus agant contra Richardum, et nihil de hac ratione agat. Ratio tamen illa D. Thomae est congrua, quamvis enim sigillum non sit significatum practicum et Sacramentale ; tamen a posteriori colligitur ex natura hujus fori secreti, ex parte Dei et poenitentis oriri sigillum, quia causa ministerialis et instrumentalis debet conformare se causae principali quoad cognitionem causae, et sententiam, et materiam subjectam; ergo si Deus ita delet peccata in hoc Sacramento, ut velit esse tecta, et quasi oblita, neque aliter submittit poenitens se Sacerdoti in confessione peccati, nisi ut principalius submittit se Deo, et consequenter Ministro, ut agit conformiter ad Deum causam principalem, sequitur sicut Deus vult peccata esse tecta, ita etiam conformari debere Ministrum in hoc ad tegendum peccata confessa ex parte sui; ideoque supra d. 17. contra Suarem et alios modernos cum Doctore defendimus confessionem peccatorum occultorum debere regulariter, et per se esse secretam, et non publicam, imo rarissime contingere posse, ut fiat publice sine peccato, quia institutio divina principaliter respicit confessionem secretam, idque ex natura sigilli, et praecepto peculiari divino, ex quo oritur in hoc Sacramen to, colligitur.