Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(g) Ad argumenta principalia, clara sunt. Nota tamen pro responsione ad tertium argumentum, cum dicitur: ergo Pater diligit se Spiritu sancto, ly se potest construi transitive, ut sit sensus: Pater diligit Filium, et Filius Patrem, vel reciproce, ut sit sensus : Pater diligit se, et Filius se, et utroque modo propositio est vera.
Ad improbationem respondet Doctor quod prius origine Pater diligit se formaliter dilectione essentiali, sed Spiritu sancto diligit se principiative, eo modo quo supra expositum est, licet Henricus velit quod propositio sit concedenda, capiendo ly se transitive, quasi Pater et Filius voluntate, inquantum concors est, spirent. Sed hoc improbatum est supra distinct. 11. (h) Ad ultimum dico, quod non oportet. Cum ultimo arguitur sic: eodem diligunt Pater et Filius se et creaturam, sed non diligunt creaturam
Spiritu sancto ; ergo nec se. Respondet Doctor in sententia, quod major est falsa, proprie loquendo, et minor vera, quia dilectio essentialis non est communicata creaturae sicut Spiritui sancto ; nec Spiritus sanctus necessario vel ex vi productionis est amor creaturae, quia ipsa contingenter amatur a Deo. Completa enim productione personarum est pure contingentia ad amandum creaturam, ut clare patebit in secundo dist. 1. quaest. 1.