IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Celanda esse peccata in confessione audita Jure naturae. Probat primo ratione charitatis, quam ad hoc ligare suadet auctoritate et ratione. Secundo, ex fidelitate. Tertio, ex veritate. Haec virtus inclinat ut verba conformemus menti, ne mentiamur ; illa, ut facta conformemus dictis, ne simus infideles, et forte haec non differt ab illa, sed est veritas in promissis, de quo 2. 2. q. 113. Quarto, ratione unitatis ad communem utilitatem.
Teneo (d) igitur primam conclusionem : appono tamen quatuor rationes alias, quarum prima sumitur ex ratione charitatis. Secunda ex. ratione fidelitatis. Tertia ex ratione veritatis vel voracitatis. Quarta ex ratione unitatis, vel mutuae utilitatis. Prima talis est: Lex naturae de charitate fraterna exprimitur Matthaei septimo : Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, hoc facite illis. Hoc est enim lex et Prophetae : et Lucae sexto, Prout vultis, ut faciant homines vobis, et vos facite illis. Sed sic intelligi debet illa propositio legis naturae de charitate fraterna, quae vultis vobis, id est, quae debetis secundum rectam rationem velle: et hoc intelligitur in illa propositione Matth. 22. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Sed quilibet debet diligere secundum rectam rationem famam propriam: ergo et celationem peccati sui confessi, et per consequens confessor debet idem diligere et velle ipsi confesso: sed revelatio tolleret confesso famanv ergo, etc. Minor probatur per Scripturam Ecclesiastici quadragesimo primo : Curam habe de bono nomine, et reddit rationem de hoc :
Hoc enim magis remanebit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi. Probat etiam per aliud, subdens : Bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aeternum. Proverb. 22. Melius est nomen bonum quam divitiae multae.
Item per rationem probatur : Quilibet enim secundum rectam rationem debet sibi velle vitam civilem: hoc autem tollitur per ablationem famae, quia in hoc aliquis vivit vita civili, quod idoneus est ad actus aliquos competentes sibi in illa civilitate; sed fama amissa, privatus est habilitate ad tales actus, quia amisit statum dignitatis illaesae, scilicet habilitatem ad actus, quibus alias dignus esset. Secunda pars minoris, scilicet quod revelatio peccati confessi tollit confesso hujusmodi famam, probatur, quia qua ratione potest uni revelari et alteri, sic omnibus: sed in tali revelatione est manifestum, quod status dignitatis illaesae, quae consistit in fama ejus apud concives, tollitur isti.
Secunda ratio : Quilibet de lege naturae tenetur servare fidelitatem proximo suo, quam vellet, et deberet sibi velle servare: sed committens secretum maximum alteri, vellet sibi servari, et deberet velle sibi servari, tanquam secretum: ergo alter cui committit, tenetur illud sibi servare. Haec ratio tangitur Proverb. 11. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, celat amici commissum.
Tertia ratio : Quilibet ex lege naturae tenetur promissum licitum: sed recipiens secretum, maxime istud in confessione detectum, etsi non explicite, tamen implicite promittit se servaturum, quia sine tali promisso saltem subintellecto, non committeretur sibi tale secretum ; ergo, etc. Haec ratio probatur, vel potest sumi ex illo verbo : Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.
Quarta ratio : In hoc communitas aliquam habet unitatem proportionatam unitati corporis, quia ibi est ordo Superioris et inferioris: et tenetur Superior influere in inferiorem, et inferior subministrare superiori, juxta illam parabolam Pauli de corpore mystico, et naturali in diversis locis; sed in civilitate inferior est minus sufficiens, et minus sciens, et in Ecclesia peccator inferior. Superior autem est Hierarcha, qui et potest consulere, et reconciliare ; ergo de lege naturae est, quod nullus excludat inferiori recursum ad Superiorem, quia haec est communis utilitas membrorum ad invicem. Sed revelatio secreti excludit talem recursum inferioris ad Superiorem in consilio animae, et per consequens influentiam Superioris in inferiorem, quia nullus recurreret, si regulariter illud, de quo quaerit consilium vel remedium, non esset servandum secretum; ergo eadem lege naturae, qua tenetur quilibet ad servandum unitatem corporis Christi mystici, et ad communem utilitatem aliis, sicut membris m corpore, tenetur celare secretum hoc.