CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De nominibus substantialibus et proprietatibus in comparatione ad essentiam et personas. Post supradicta interius considerari atque subtiliter inquiri oportet,
utrum proprietates personarum,
quibus ipsae personae determinantur, sint ipsae personae et sint Deus, id est, divina essentia, an ita sint in personis, ut non sint personae, ac per hoc nec divina essentia. Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, cum aperte clamet auctoritas, quod " in personis est proprietas, et in essentia unitas. " Superius quoque multis Sanctorum testimoniis adstruximus, personas proprietatibus distingui atque determinari, ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis. Cum ergo proprietates ipsae ab aeterno fuerint, quibus ipsae personae determinantur et differunt ; quomodo essent, si in eis non essent ; et quomodo in eis essent, et ipsae personae non essent, quin ibi esset multiplicitas? Quocirca sicut proprietates esse in personis, ita et eas esse personas confitemur,
i sicut supra auctoritate Hieronymi, ut non pigeat revocare ad mentem, protestati sumus,in expositione fidei ita dicentis : Sabellii haeresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, subsistentias confitemur. " Ecce aperte dicit, personas proprietatibus distingui, et ipsas proprietates esse personas; cujus hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.
Quod proprietates sint divina essentia.
Cumque de simplicitate Deitatis supra dissereremus auctoritatibus Sanctorum, scilicet Augustini, Hilaiii, Isidori nec non et Boetii, evidenter monstravimus, Deum hoc esse omnino quod in se habet, excepto quod Pater habet Filium, nec est Filius, et Filius habet Patrem, nec est Pater ; et sic esse in natura trium, ut qui habet hoc sit quod habet, et totum, quod ibi est, unum esse, unam vitam esse; quae modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus. Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum eademque vita singulae sunt. Fateamur ergo, et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.
Auctoritate adstruit quod proprietas sit natura.
Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ostendit Hilarius dicens, nativitatem Filii esse naturam. Unde 7. libr.ed Trinit. ait:" Utriusque natura non differt: unum sunt Pater et Filius. Habet igitur hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen et naturam et potestatem, quia nativitas non potest non esse ea natura, unde nascatur Filius. " Idem in sexto : " Nativitas, proprietas est, veritas est. " Idem in septimo dicit: " quod naturae nativitas sit intelligenda esse in natura Dei. " Supra etiam dicit, " quod proprium Patris est, quod semper Pater est, et proprium Filii quod semper Filius est, " significans quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius. His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur, quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus; ita et proprietas Patris et proprietas Spiritus sancti.
Quidam negant, scilicet proprietates esse personas et divinam naturam, et quare.
Hoc autem aliqui negant dicentes, quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas, quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt quae secundum substantiam de Deo dicuntur, ut bonitas, justitia, sed extrinsecus affixae sunt. Atque ita esse rationibus probare contendunt. Si enim, inquiunt, proprietates sunt personae, non eis personae determinantur. Contra quod dicimus, quia etiam seipsis personae differunt, sicut supra Hieronymus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto dicit : " Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. " Sed iterum addunt: Si proprietates ipsae divina essentia sunt, cum essentia non differant tres personae, nec proprietatibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est, cum in essentia unum sunt ?
Responsio ad praemissa auctoritate nitens.
Horum doctrinis novis et humanis commentis verbo Hilarii respondeo : " Immensum est quod exigitur et incomprehensibile, extra significantiam est sermonis, extra sensus intentionem, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur ; verborum significantiam rei ipsius natura consumit: sensus contemplationem. imperspicabile lumen obcaecat; intelligentiae capacitatem quod fine nullo continetur excedit. Mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est, in sermone vero non jam infirmitatem, sed silentium confitebor ; periculosum nimis est de rebus tantis ac tam reconditis aliquid ultra praescriptum caeleste proferre, ut ultra praefinitionem Dei sermo de Deo sit. Forma fidei certa est. Non ergo aliquid addendum est, sed modus constituendus audaciae; quidquid ultra quaeritur, non intelligitur. "
Quomodo improbi haeretici insistant alia addentes.
Caeterum haereticorum improbi- tas, instinctu diabolicae fraudulentiae excitata, nondum quiescit, sed in tanta rerum quaestione addit: Si paternitas et filiatio in Deo, sive in divina essentia sunt, eadem igitur res sibi Pater est et Filius. Nam in quo paternitas est, Pater est, et in quo filiatio est, Filius est. Si igitur una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa et generat et generatur; quod dicentes in Sabellianam haeresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, cum ipsum sibi Filium proponant et Patrem. Si vero negaverint, in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum ? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suae opinionis affectione, ut veritatis formam dissecent.
Responsio contra hanc eorum oppositionem, ubi traditur proprietates non penitus ita esse in Dei essentia, sicut in hypostasibus dicuntur.
Quorum audaciae resistentes atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino dicuntur in divina substantia, sicut in ipsis hypostasibus, in quibus ita sunt, quod eas determinant, ut ait Joannes Damascenus. " Characteristica idiomata sunt, id est, determinativae proprietates hypostaseos, et non naturae ; etenim hypostasim determinant et non naturam. "
Ideoque, licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, cum eam non determinent, non ideo potest dici, quod divina essentia et generet et generetur, vel quod eadem res sit ibi Pater et Filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia hypostasis sit genita ; et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.
Quaeritur quomodo proprietates possunt esse in natura Dei, ut tamen eam non determinent ?
Sed forte quaeres, cum hae proprietates non possunt esse in personis, quin eas determinent, quomodo in essentia divina esse possint, ita ut non eam determinent ? Respondebo tibi et hic cum Hilario : " Ego nescio, non requiro, et consolabor me tamen : Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, saecula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum ; non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius, " et Spiritus sanctus. " Stat in hoc sine intelligentia verborum : Est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo, non natura Deitatis alia et alia, quia ambo unum. Hoc credendo incipe, percurre, persiste, etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat, aliquando tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inseras in illud secretum et arcanum inopinabilis nativitatis, ne te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens ; sed intellige incomprehensibilia esse. " His aliisque multis evidenter ostenditur, nobis nullatenus licere majestatem perscrutari, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito.
Quibus auctoritatibus opinionem suam, scilicet quod proprietas Patris vel Filii non sit Deus, muniant?
Verumtamen nondum desistunt impatientiae spiritu agitari, sed opinionem suam etiam Sanctorum auctoritatibus munire conantur, quibus ostendere volunt, proprietatem, qua Pater est Pater, et proprietatem, qua Filius est Filius, non esse Deum, ad hoc inducentes verba Augustini super illum locum Psalmi : Et non est substantia, ita dicentis : " Deus est quaedam substantia. Unde etiam in fide catholica sic aedificamur, ut dicamus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est unius substantiae ? Quidquid est Pater, quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur ; ad se autem Deus dicitur. Eo ergo quod, vel quo Deus est, substantia est. Et quia ejusdem substantiae est Filius, proculdubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus, Filium Patrem esse, sicut dicimus, Filium Deum esse. " Ex his verbis significari dicunt, quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Cum enim dicit: Eo quod Deus est, substantia est, sed quod Pater est, substantia non est ; aperte, inquiunt, ostendit, id esse substantiam, quo Deus est ; id vero quo Pater est, non esse substantiam. Item cum ait: Pater non illud est quod est, ostendit, eum non esse Patrem, eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit : Pater non illud est quod est, sed ait : cum Pater est, non est illud quod est, significans, quo Pater est non esse illud quo est, id est, essentiam. Haec illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt. Nos autem aliter fore ista intelligenda dicimus. Dicens enim : eo quod Deus est, substantia est ; sed quod Pater est, substantia non est, hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est et Deitate substantia est. Eo enim substantia est, quo Deus est, et e converso, cujus ea est Deitas, quae est subji stantia, et substantia, quae Deitas sed quod Pater est, non est substantia, id est, non quo Pater est, eo substantia est, quia proprietate generationis Pater est, qua substantiam non est. Ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait: Cum Pater est, non istud est quod est, id est, non illo Pater est, quod vel quo ipse est, id est, essentia, sed notione.
Aliis etiam verbis Augustini utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet proprietates personarum non esse Dei substantiam.
Item illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet Verbum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater ; secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater. Si, inquiunt, Verbum non est hoc quod Pater, secundum quod est Verbum, id ergo, quod Verbum est, non est illud quod Pater est proprietas igitur qua Verbum est, non est id quod Pater est, non est igitur divina essentia. Ad quod dicimus, quia licet secundum quod Verbum, non sit hoc quod Pater est, ea tamen proprietas, qua Verbum est, est id quod Pater est, id est, divina essentia, sed non est hypostasis Patris.